LIBER III TOPICORUM. DE ACCIDENTE CONTRACTO ET COMPARATO.
De syllogismo in communi.
De his etiam quae praemittenda sunt, in primis est, ut diffiniatur quid est syllogismus in communi et in suis speciebus, ut ex his ostendamus quid est syllogismus dialecticus, et quibus differentiis ab omnibus aliis separatus. Est ergo syllogismus oratio in qua quibusdam positis, aliud aliquid a positis ex necessitate accidit per ea quae posita sunt. In hac diffinitione oratio est ut genus : et (ut hoc proximum sit secundum vim nominis) accipitur oratio quasi oris ratio, hoc est, ratio sermone explicata . Et cum ratio proprie sit actus illius virtutis animae quae ratio vocatur, et cum sic dicta idem sit quod ratiocinatio, et ratiocinatio idem sit quod argumentatio, sensus est, quod syllogismus est oratio quae est in forma argumentationis in sermone. Et quod additur, in qua, notat quod talis oratio in se plura ad unam formam ordinata continet et ambit : unde talem continentiam (qua forma una plura continet) notat cum dicitur inqua. Et quod sequitur, quibusdam, per virtutem participantis notat materiam propriam et proximam, quae est propositiones, ut propositiones sunt pro altero, id est conclusione : materia autem non propinqua sunt tres termini, ex quibus medio bis sumpto duae propositiones fiunt, ut in Prioribus determinatum est. Quando autem additur, positis, compositio fit partium in toto et ordinatio, et notatur dispositio terminorum in figura, et dispositio terminorum in quantitate et qualitate ad modi complexionem. Dicunt etiam quidam quod quia positio est quaedam rei fixio, quod per hoc quod dicitur, positis, notatur fixio propositionum in animo respondentis. Sed hoc non est proprium propositionis : nec oportet sic exponi, nec convenit cum expositionibus aliorum Philosophorum : sed prima expositio tenenda est.
Et quod addit BOEtius, concessis, addi non oportet quod sint concessae. Si enim sunt propositiones, tunc in se virtute ac potestate habent conclusiones pro quibus ponuntur ; non enim habent virtute in se conclusionem, nisi jam in se verae sint : quia falsa propositio nihil in se continet quod per modum probationis possit concludi per ipsam quando simpliciter est falsa : et sic virtute propria non est positio nisi vera, nec est posita nisi vera. Et ideo non oportet poni, concessis, nisi forte in sophisticis. In aliis vero in quibus quae simpliciter positae sunt, verae sunt, et ipsa rerum veritate concessibiles : et aliter proprie loquendo positae, non sunt concessae, nec propositae. Quamvis autem verum per falsum syllogizetur, hoc non per veritatem propositionum, nec quia sunt propositiones in se habentes conclusionem, nec causae ejus : sed est ex quadam
forma et complexione valde generali propositionum : quae non probant, nec causam in se habent probationis alicujus: et talis syllogismus non est syllogismus ad propositum aliquod probandum.
Quod autem additur, aliud aliquid a positis, dicitur pro conclusione, quae quamvis sit utriusque praemissarum medietas, tamen complexio ejus est alia a complexione praemissarum, et ideo complexum est aliud. In praemissis est complexio et compositio medii cum majori extremitate, et ejusdem complexio est cum minori, sed in conclusione unitur extremum cum extremo : et sic aliud est conclusio a praemissis, quamvis in materia terminorum cum majori et minori propositione conveniat. Sic ergo est aliud a positis. Et quod additur, ex necessitate, de necessitate intelligitur consequentiae, quae vocatur necessitas a quibusdam inferentiae, quae est ex figura et modo per medii ordinationem, quod medium est causa consequentiae conclusionis per hoc quod sua relatione ad utrumque extremum conjungit extrema : et talis vocatur aliud a positis cum dicitur, aliud a positis. Quod dicitur, a positis, notat propositiones sub forma stantes determinatae positionis : sub forma autem talis positionis perfectae non stat nisi quod secundum materiam potentiale est ad talem formam : et hoc non est falsum : unde peccans in materia syllogismus, non simpliciter et perfecte est ex positis. Et quod dicitur, accidit, secundum compositionem verbi debet accipi pro cadit ad: quia si (sicut dictum est) ponantur propositiones, conclusio per consequentiam ad eas cadit, hoc est, ex praemissis cadit ad positam de necessitate, quae est virtute in praemissis, quae virtus disponitur perpraemissarum ordinationem et positionem. Unde praemissae conclusionis sunt causa : praemissae autem dicto modo positae sunt ut causa causans secundum actum totius causalitatis. Necessitatem notat hoc quod dicitur, ex necessitate. Consequentiam autem effectus ad causam notat hoc quod additur, accidit. Quod autem subditur, per ea quae posita sunt, notat quod praemissae sunt causa conclusionis : et sic primo quod est positione, sint causa consequentiae : igitur ut per eas talis causetur consequentia, et in syllogismo ad propositum ea quae posita sunt, ex tali habitudine sint causae ejus quod sequitur. Aut notat sub forma consequentiae : quia sic proprie consequens appellatur.
Haec ergo est diffinitio syllogismi, et non accipitur hic ideo syllogismus, quia dialecticus alia non utatur argumentatione, sicut inductione, exemplo, et enthymemate : sed ideo ponitur, quia syllogismus potissima est ratiocinatio, et per ipsum potissime concluditur probabile, et aliae argumentationes sunt sub ista. Hanc ergo diffinitionem hic ponimus et non alibi : quia formari non potest nisi syllogismus generatus et perfectus secundum formam, potestatem et speciem, quae in scientia libri Posteriorum jam praedicta est. Generatio enim demonstrationis secundum sua principia in posterioribus est posita, qua potissimus est syllogismus : et ideo syllogismus sic generatus jam habet sic diffiniri, et in species secundum hoc dividi.
Primum quod sumitur sub syllogismo in communi, demonstratio est : quia in primo et summo participat syllogismi nomen et diffinitionem. Quam diffiniendo dicimus, quod demonstratio est quando ex veris propositionibus et primis lit syllogismus, aut ex talibus quae per aliqua prima et vera, ejus quae circa ipsa est cognitionis principium sumpserunt. Cujus diffinitionis iste est intellectus, quod demonstratio ideo dicta est, quia evidens est sua manifestatione demonstratum id quod ponitur in syllogismo demonstrativo : et ex isto concluditur ex praemissis evidenter, quasi digito demonstretur. Quod autem dicitur, syllogismus, notat genus in quo primo et per se ponitur diffinitum. Quod autem dicitur, quando ex veris, ibi praepositio ex quidem notat causam materialem. Verum autem triplicem notat veritatem. In compositione
propositionum, quae sic verae sunt, quod niliil falsitatis nec dubitationis habent admixtum. Et veritatem in forma: quia scilicet vere ad veritatem formae syllogisticae sunt positae. Et tertio notat veritatem propositionum ut propositio est, ita scilicet quod verum sit causa conclusionis et conclusi : quia aliter non habet veritatem propositionis ut propositio est. Et quod sequitur, ex primis, dicitur propter potissimam demonstrationem quae est ex immediatis, ad quae probanda non est aliud medium, eo quod ante ea nihil sit per quod possunt concludi : quia talia prima vera (sicut principia) nobiliori habitu quamscientia sunt sumpta et cognita. Quantum ad demonstrationem minus potentem additur, aut, scilicet disjunctiva conjunctio, praemissae et minus potentis demonstrationis notans disjunctionem . Ex talibus autem notat similitudinem principii quod est principium de principio, similitudinem ad id quod est principium de principio. Et quod addit, quae per aliqua prima et vera, notat conclusiones illas quae per prima vera concluduntur, vel quorum veritas ex talibus confirmatur, sicut dignitates quae non ingrediuntur syllogismum, sed extra manent, veritatem aliquorum ingredientium confirmantes : sicut et Euclides conclusum ex primis veris et demonstrationibus pro theoremate sumit ad aliud concludendum. Quod autem dicitur, ejus cognitionis quae circa ipsa prima et vera est et non alterius principium ab ipsis sumpserunt primis et veris: tunc enim secunda alia cognitio non habet nisi ex primis virtutem generativam, quia in secundis per se et universaliter et generaliter sunt prima, sicut communia ad materiam propositam determinata : et sic in ipsis sunt et actu et intellectu et substantialiter : propter quod eamdem in ipsis generant cognitionem. Haec ergo est demonstrationis diffinitio, quae syllogismus est potissimus et cui convenit prima ratio syllogismi.