Describitur in hac parte felicitatis eventus: et primo ponit diversitatem ejus; secundo assignat rationem, ibi, quoniam novit dominus etc.. Circa primum duo facit. Primo ponit eventum bonorum; secundo malorum, ibi, non sic impii etc.. Circa eventum bonorum utitur similitudine: et primo proponit eam; secundo adaptat, ibi, et omnia quaecumque faciet etc.. Similitudo namque sumitur a ligno: in quo tria considerantur, scilicet plantatio, fructificatio, et conservatio. Ad plantationem vero necessaria est terra humectata ab aquis, alias aresceret; et ideo dicit: quod plantatum est secus decursus aquarum, idest juxta fluenta gratiarum. Joan. 7 cap.: qui credit in me, flumina de ventre ejus fluent aquae vivae. Et qui juxta hanc aquam radices habuerit, fructificabit bona opera faciendo; et hoc est quod sequitur, quod fructum suum dabit.
Gal. 5: fructus autem spiritus est caritas, gaudium, pax, patientia, longanimitas, bonitas, benignitas etc.. In tempore suo, scilicet modo quando est tempus operandi. Gal. Ult.: dum tempus habemus, operemur bonum ad omnes. Sed nec arescit, immo conservatur. Quaedam arbores conservantur in substantia, sed non in foliis: quaedam etiam in foliis conservantur, sic et justi: unde ait, et folium ejus non defluet, idest nec in minimis operibus et exterioribus deseruntur a deo. Prov. 11: justi autem quasi virens folium germinabunt.