Secundo comparatur status iustorum statui iniustorum in ipso iudicio quoad tria.
Tunc stabunt etc. Hic comparat statum iustorum statui iniustorum in ipso iudicio. Et primo tangit iustorum constantem accusationem: secundo, reproborum coactam confessionem: Videntes turbabuntur: tertio, utrorumque iustam retributionem: Iusti autem in perpetuum vivent.
Primo, da iustorum accusatione.
(Vers. 1.). Tunc stabunt etc., quasi sic: Venient impii ad iudicium timidi: tunc: Glossa : " Cum iudicabuntur populi ", scilicet in die novissimo: et dicit tunc, indeterminate, quia " de die illa nemo scit ", Matthaei vigesimo quarto: item Actuum primo: " Non est vestrum nosse tempora vel momenta, quae Pater posuit in sua potestate ". Stabunt, scilicet qui in praesenti visi fuerant cadere vel iacere: Lucae decimo sexto: " Erat quidam mendicus nomine Lazarus, qui iacebat ad ianuam eius". Econtra mali, qui nunc videntur stare, tunc iacebunt: Proverbiorum decimo quarto: " Iacebunt mali ante bonos". Stabunt, inquam, iusti in magna constantia, id est constanter et audacter propter confidentiam, quam habebunt.
Ex septem confidentia Sanctorum in iudicio surget. Ex iustitia causae suae: Iob decimo tertio : " Si nero indicatus, scio, quod iustus inveniar "; item in Psalmo: "Iudica me, Domine, secundum iustitiam meam ".
Secundo, ex sufficientia seu copia probationum: habebunt enim paratam probationem per scriptum instrumentum: Iob trigesimo primo : "Librum scribat ipse, qui iudicat etc: item Apocalypsis vigesimo: " Iudicati sunt mortui ex his quae scripta erant in libris "; item per testes: Iob decimo sexto: (Ecce, testis meus in caelo ", scilicet ipse Deus; unde Ieremiae vigesimo nono: " Ego sum iudex et testis, dicit Dominus ". - Tertio, ex fidelitate advocatorum: primae Ioannis secundo : " Advocatum habemus in caelo Iesum Christum "; item Spiritum sanctum: ad Romanos octavo: " Spiritus postulat" etc.: item beatam Virginem: unde clamamus : " Advocata nostra " etc.
Quarto, ex impotentia adversariorum, secundum illud Psalmi : " Non resurgent impii in iudicio ", scilicet ad accusandos iustos: Apocalypsis duodecimo: " Proiectus est accusator " etc.
Quinto, ex amicitia et affinitate iudicis ipsorum: Genesis trigesimo septimo : " Caro nostra et frater noster est ": Bernardus: " Puto, spernere me non poterit, os ex ossibus meis et caro de carne mea ".
Sexto, ex benevolentia assessorum, id est Apostolorum: Matthaei decimo nono : " Sedebitis et vos super sedes duodecim indicantes " etc: item Iob trigesimo sexto: " Pauperibus iudicium tribuit".
Septimo, ex familiaritate officialium iudicis, scilicet Angelorum: Matthaei decimo tertio: " Exibunt Angeli et separabunt malos de medio iustorum ".
Adversus eos: Glossa : " Persecutores suos ", qui se angustiaverunt: Glossa: " In martyrio ", eos personaliter affligendo: ad Hebraeos undecimo: " Angustiati, afflicti " etc. Et qui abstulerunt labores illorum, corporales, scilicet eos per violentiam spoliando, cum tamen Sancti gaudenter haec sustinuerint: unde ad Hebraeos decimo: " Rapinam bonorum vestrorum cum gaudio suscepistis ". Vel: labores, spirituales, eorum fructum auferre conando, scilicet provocando eos ad peccatum: de hoc fructu supra tertio : " Bonorum laborum gloriosus est fructus ". Vel: utrosque simul, secundum Glossam: " Eorum scilicet labores corporales et spirituales vanos et stultos iudicando ".
Secundo, da reproborum confessione tripliciter.
Videntes turbabuntur etc. Hic tangit reproborum coa tam confessionem: et primo tangit motivum ad confessionem talem: secundo, confessionis materiam: Ei sunt, quos aliquando: tertio, confessionis suae approbationem: Talia dixerunt etc.
Motivum confessionis tangitur duplex, scilicet afflictio de vera bonorum felicitate, et anrietas de propria infelicitate - Dicentes intra se etc.
(Vers. 2.). Sequitur igitur: Videntes: Glossa : " Se de gloria ad paenam perductos, et adversarios suos de poena ad coronam translatos "; turbabuntur timore horribili: Exodi decimo quinto: " Tunc conturbati sunt principes Edom ": item Ezechielis septimo: " Conturbatio super conturbationem veniet ", scilicet conturbatio de afflictione reassumti corporis super conturbationem prius habitam de afflictione animae prius crnciatae in gehennalibus flammis. Timore horribili, scilicet propter constantiam suorum accusatorum, de quibus supra eodem . Secundo, propter severitatem divinorum iudiciorum, iuxta illud ad Hebraeos decimo: " Horrendum est incidere in manus Dei viventis "; item infra sexto: " Horrende et cito apparebit vobis ". Tertio, propter praesentiam horribilium tortorum; Iob vigesimo: " Vadent et venient super eum horribiles ". Vel sic: Turbabuntur, propter remordentem conscientiam: timore, propter iudicis irrevocabilem sententiam: horribili, propter suppliciorum praeparatorum et tortorum horribilium visam praesentiam. Et mirabuntur in subitatione, id est subita adeptione, salutis, scilicet iustorum, insperatae, id est non aestimare ab ipsis impiis, speratae tamen a iustis, secundum illud Psalmi : "In te speraverunt patres nostri " etc. Gementes, interius, prae angustia spiritus, ex consideratione gloriae et salutis illius, quam perdiderunt: primi Regum quarto: " Ingemuerunt Philisthiim, dicentes: Vae nobis " etc.
(Vers. 3.). Dicentes intra se, dictione interiori, et non vacant exteriori forte propter vehementiam doloris. Paenitentiam agentes, de malo, quod fecerunt: poenitentiam, sed tardam, sicut paenitentia divitis, de quo Lucae decimo sexto: " Pater Abraham, miserere mei" etc: agentes, immo potius patientes. Haec est paenitentia desperationis, sicut paenitentia Iudae, de quo Matthaei vigesimo septimo legitur, quod " poenitentia ductus retulit triginta argenteos ". Et prae angustia spiritus gementes, de malo poenae, quam incurrerunt: Isaiae sexagesimo quinto: " Prae contritione spiritus ululabitis " etc.
Hi sunt, quos aliquando etc. Hic ponit materiam confessionis impiorum confitentium errorem proprium, primo circa iustorum vitam: secundo circa vitam propriam: Lassati etc.
In prima primo confitentur Sanctorum contemptum praeteritum et irrisionem: secundo, status illorum reprobationem: Nos insensati etc.: tertio, eorum tunc praesentem exaltationem: Ecce, quomodc computati sunt: quarto, suum errorem: Ergo erravimus.
(Vers. 3.). Hi, scilicet irrisoria demonstrationi digni secundum iudicium impiorum, sunt, quos aliquando habuimus in derisum, factis et signis: lot duodecimo : " Deridetur iusti simplicitas": item in Psalmo: " Omnes videntes me deriserunt me " etc, Et in similitudinem improperii, improperando verbis: in Psalmo: " Improperia exprobrantium tibi ceciderunt super me ". Sed cum improperatur homini opus bonum, quod potius est materia laudis, non est verum improperium, sed similitudo improperii: propter quod dicitur hic: in similitudinem improperii: secundae ad Corinthios sexto : " Per infamiam et bonam famam " etc. ; Actuum quinto: " Ibant Apostoli gaudentes " etc.
(Vers. 4.). Nos insensati etc, insensatorum infantium more viventes: insensati, inquam, quia non sentiebamus de rebus, sicut erant: Ecclesiastici decimo sexto : "In his omnibus insensatum est cor"; primae ad Corinthios decimo quarto: " Nolite esse pueri sensibus ". Vitam illorum, id est conversationem, quae erat in paupertate, labore, vilitate, ieiuniis etc: aestimabamus insaniam. Sic David ab Acbis reputatus est insanus, primi Regum vigesimo primo : sic et Christus: Ioannis octavo: " Nonne bene dicimus nos, quia Samaritanus es tu et daemonium habes "? item Ioannis decimo: " Daemonium habet et insanit"; sic nuntius Elisei, quarti Regum nono: " Quid venit insanus iste ad te " ? Osee nono: " Scitote, Israel, stultum prophetam et insanum virum spiritualem "; stultum, scilicet in temporalibus, et insanum, secundum iudicium mundanorum. Et finem illorum, id est mortem, sine honore, alicuius scilicet remunerationis: contra quod dicitur in Psalmo : " Nimis honorati sunt amici tui, Deus "; item Ioannis duodecimo : " Si quis mihi ministraverit, honorificabit eum Pater meus ", qui in caelis est.
(Vers. 8.). Quomodo ergo computati sunt inter filios Dei? per gratiam: ad Romanos octavo 12: "Non accepistis iterum spiritum servitutis in timore, sed accepistis spiritum adoptionis filiorum " etc.: item Ioannis primo: " Dedit eis potestatem Alios Dei fieri " etc. Et inter Sanctos sors illorum est, id est portio gloriae, de qua in Psalmo : " Portio mea, Domine, sit in terra viventium "; item ad Colossenses primo: " Qui dignos nos fecit in partem sortis Sanctorum in lumine ". Et haec sunt contra duo, quae dixerant: dixerant enim vitam Sanctorum insensatam et finem contumeliosum.
(Vers. 6.). Ergo erravimus etc. Concludunt sibi ipsis: unde verificatum est illud Psalmi : " Infirmatae sunt contra eos linguae eorum ". Erravimus, inquiunt: falsa enim pro veris approbaverunt: Augustinus " autem dicit, quod " falsa pro veris approbare erroris proprium est": Isaiae decimo nono: " Errare fecerunt Aegyptum in omni opere suo, sicut errat ebrius et vomens ". A via veritatis: Glossa: " Evangelii divinae legis ", ad credendum; Isaiae quinquagesimo tertio: " Omnes nos quasi oves erravimus: unusquisque in viam suam declinavit". Et iustitiae lumen, ad operandum: iustitiae lumen, intransitive, id est iustitia, quae lux est, secundum illud Psalmi : " Lux orta est iusto "; item Proverbiorum quarto: "Iustorum semita quasi lux splendens " etc. Non luxit nobis; Isaiae quinquagesimo nono: " Exspectavimus lucem, et ecce tenebrae "! Haec fuit causa erroris eorum, sicut defectus luminis est causa deviationis. Et sol intelligentiae, scilicet ad inflammandum: Glossa : " Christus, sol iustitiae, qui oritur timentibus Deum ", ut habetur Malachiae ultimo: non est ortus nobis. Notandum, quod non est defectus ex parte solis, sed ex parte ipsorum in tenebris iacentium nec surgere volentium nec oculos aperire quaerentium: Psalmus : " Supercecidit ignis ", invidiae, " et non viderunt solem ", iustitiae. Sol quidem materialis oritur bonis et malis, ut patet Matthaei quinto: " Qui solem suum oriri facit super bonos et malos ", sed sol intelli gen tiae solis bonis oritur, ut patet hic.
Christus autem dicitur sol, quia sol dicitur quasi solus lucens : Christus autem singulariter lucet, id est prae omnibus aliis tanquam lux mundi et oculus: Ioannis primo: " Erat lux vera, quae illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum ", etiam illuminatione cognitionis naturalis. "Ipse enim est magister, qui cathedram habens in caelis, corda hominum docet in terris ", ut dicit Angustinus . Item Ioannis octavo: " Ego sum lux mundi". - Item, quia illuminatione lunae, id est Ecclesiae: Ecclesiastici quinquagesimo: "Sicut luna plena in diebus suis lucet", scilicet ex irradiatione solis. - Item, quia est fons totius caloris, id est amoris spiritualis: Psalmus : " In sole posuit tabernaculum suum "; et post: " Non est qui se abscondat a calore eius ": secundo Machabaeorum primo: " Tempus affuit, quo sol refulsit, qui prius erat in nubilo: et accensus est ignis magnus " etc.: item Lucae duodecimo: " Ignem veni mittere in terram ", id est calorem.
Item, quia ipse est pater plantarum spiritualium, id est totius pullulationis spiritualis: Ioannis decimo quinto: " Qui manet in me, et ego in eo, hic fert fructum multum, quia sine me nihil potestis facere ".
Sol autem intelligentiae dicitur, quia solo oculo intelligentiae lux eius apprehenditur, quia per eius radium, scilicet per spiritum intellectus, intelligentia illuminatur .
Lassati sumus etc. Hic tangit confessionem erroris impiorum circa propriam vitam: et primo confitentur propriae vitae laboriositatem: secundo, caecitatem: Viam autem Domini: tertio, inutilitatem: Quid profuit nobis etc.: quarto, instabilitatem: Transierunt.
(Vers. 7.). Lassati igitur sumus, virtute nostra, in via iniquitatis, quoad culpam in praesenti: Ieremiae nono : " Ut inique agerent, laboraverunt": et perditionis, quoad poenam in futuro ; Proverbiorum secundo: "Impii de terra perdentur, et qui inique agunt auferentur ex ea ". Nec mirum, si lassati sumus virtute nostra, quia ambulavimus vias difficiles, de sui natura, scilicet vias peccatorum, quae multum affligunt animam in praesenti per conscientiae remorsum. Non enim patitur ordo divinae iustitiae, ut vel ad momentum sit culpa sine poena.
Unde Augustinus : "Iussisti, Domine, et sic est, ut poena sibi sit inordinatus animus "; Ecclesiastici vigesimo primo: " Via peccantium complanata lapidibus ".
Sed contra: Matthaei septimo : " Lata porta et spatiosa est via, quae ducit ad perditionem ".
Dicendum, quod facilis est in ingressu, quasi strata floribus, scilicet praesentis delectationis dulcore et temporali iucunditate: sed difficilis in progressu propter remorsum conscientiae: difficilior in egressu propter separationem a praesenti voluptate: sed difficillima post egressum propter tormentum gehennae.
Viam autem Domini, scilicet qua Dominus ve-
. nit ad nos, qua nos imus ad eum, scilicet caritatem, secundum illud Apostoli primae ad Corinthios duodecimo : " Adhuc excellentiorem viam vobis demonstro "; ignoravimus, scilicet ignorantia crassa et affectata: unde Iob vigesimo primo: "Qui dicunt Deo: Recede a nobis, scientiam viarum tuarum nolumus ". Ignorans tali ignorantia "ignorabitur ", ut dicit Apostolus primae ad Corinthios decimo quarto. (Vers. 8.). Quid nobis profuit superbia? scili-
. cet in honorum excellentia, quasi dicat: nihil: immo potius nocuit, quia dicitur in Psalmo : " Retribuet abundanter facientibus superbiam "; Proverbiorum decimo sexto: " Contritionem praecedit superbia ": Lucae primo: " Dispersit superbos mente cordis sui". Aut divitiarum iactantia, scilicet de exteriorum bonorum abundantia, quid contulit nobis? quasi dicat : nihil: Ecclesiastae quinto: " Qui amat divitias fructum non capiet ex eis "; item Lucae sexto: " Vae ! vobis divitibus " etc.
Transierunt etc. Hic tangit confessionem instabilitatis status reproborum sub multiplici meta-
- phora : primo sub metaphora umbrae: secundo, nuntii: Tanquam nuntius: tertio, navis: Et tanquam navis: quarto, avis: Aut avis: quinto, sagittae: Aut tanquam sagitta.
(Vers. 9. 10.). Transierunt omnia illa, scilicet divitiae, deliciae et honores saecularis potentiae: unde primae Ioannis secundo : " Omne, quod est in mundo " etc, et ibidem infra: " Transit mundus et concupiscentia eius": id est concupiscibilia, quae in eo sunt, scilicet quantum ad exteriorem figuram.
non quoad substantiam: unde primae ad Corinthios septimo: " Praeterit figura huius mundi ". Velut umbra, scilicet mentem obscurando: Ecclesiastici trigesimo quarto: "Quasi qui apprehendit umbram et persequitur ventum, sic qui attendit ad visa mendacia ", quia anima ex conversione sui ad terrena obscuratur et eclipsatur per interpositionem terrae inter eam et verum solem .
Et tanquam nuntius praecurrens, suo transitu mentem amovendo: Iob nono : " Dies mei velociores fuerunt cursore ". -Et tanquam navis, quae pertransit fluctuantem aquam, tribulationes multas sustinendo: Lucae decimo :- " Turbaris erga plurima". Cuius cum praeterierit, non est vestigium invenire, scilicet in aqua: Proverbiorum trigesimo: " Tria sunt mihi difficilia etc., via navis in medio mari ". Neque semitam carinae illius in (luctibus, id est parvae navis, quae maiorem navem solet comitari ad evasionem periculi. Vel: carina potest dici media pars vel medius locus navis, secundum illos versus:
Prora prior pars est navis, pars ultima puppis. Dic latus esse ratem, ventrem dic esse carinam.
(Vers. 11. 12.). Aut avis, scilicet cor in superbiam et lasciviam exaltando: Proverbiorum decimo : " Qui innititur mendaciis, hic pascit ventos: idem autem sequitur aves volantes". Quae transuolat in aere, scilicet velociter, cuius nullum invenitur argumentum, scilicet certum signum, itineris illius: sed tantum sonitus, auditur, sonitus, inquam , alarum verberans levem ventum, id est aerem motum, secundum illud Damasceni : " Ventus est aer motus ": et scindens, id est dividens, per vim itineris aerem, scilicet quietum. Sic sonus levis famae impios comitatur, secundum illud Psalmi : " Vocaverunt nomina sua in terris suis ": Isaiae decimo octavo: " Vae ! terrae cymbalo alarum " etc. Commotisque alis transvolavil, scilicet ad locum alterum: Osee nono: Ephraim quasi avis avolavit". Et post hoc nullum signum, id est certum indicium, invenitur itineris illius: Proverbiorum trigesimo : " Tria mihi sunt difficilia etc., via aquilae in caelo"; item Iob vigesimo octavo: " Semitam ignoravit avis, nec intuitus est eam oculus vulturis". -Aut tanquam sagitta, scilicet cor letaliter vulnerandoi emissa in locum destinatum, a sagittarii): Proverbiorum septimo : " Donec transfigat sagitta jecur". Divisus aer, scilicet per motum sagittae, continuo in se reclusus est, ut ignoretur transitus Hausi Glossa: " Quia nulla sui reliquit vestigia ".
(Vers. 13.). Sic et nos nati continuo desivimus esse id est cito post nativitatem ; vel: statim desivimus, id est desinere incipimus, secundum illud Augustini : "Quid est vita nostra nisi continuus cursus ad mortem "? Glossa: " Sic etiam vitae hujus incertus et instabilis est cursus "; Iob decimo quarto: (Homo natus de muliere etc., et fugit velut umbra ". Vel: desinimus esse continuo, per peccandi accelerationem . Et virtutis quidem nullum signum valuimus ostendere, scilicet in vita nostra per bonam conversationem: Marci ultimo : " Signa eos qui crediderint, haec sequentur "; ad Galatas ultimo: " Stigmata Domini Iesu in corpore meo porto ". In malignitate enim nostra consumti sumus, per impoenitentiam finalem; Iob decimo tertio: " Qui quasi putredo consumendus sum ": Ioannis octavo: " In peccato vestro moriemini ".
Talia dixerunt etc. Ecce, confirmatio confessionis eorum per exempla convenientia, primo per exemplum lanuginis: secundo, spumae: Et tanquam spuma: tertio, fumi: Et tanquam fumus: quarto, hospitis: Et tanquam memoria hospitis.
(Vers. 14.). Talia ergo dixerunt in inferno hi qui peccaverunt: dixerunt, inquam, dictione interiori per couscientiae remorsum, etsi non forte dictione exteriori, cum sint in inferno sine corporibus usque in diem iudicii et sine organis corporeis, licet non sine potentiis organorum: Lucae decimo sexto : (Elevans oculosi, id est potentiam visivam, quae organis oculorum usa fuerat in praesenti.
In inferno etc. Quomodo sciebat auctor iste, quod ita dixerunt in inferno? cum nunquam ibi fuisset, nec alius inde venisset, qui ei retulisset: unde supra capitulo secundo : " Non est agnitus qui reversus sit ab inferis ".
Potest dici, quod hoc sciebat per revelationem Spiritus sancti, quia, secundum Ambrosium , omne verum, a quocumque dicatur, Spiritu sancto dictante, profertur: item secundae Petri primo: "Spiritu sancto inspirati, locuti sunt sancti Dei homines ". Vel: Dixerunt, id est, dicere potuerunt.
(Vers. 13.). Quoniam etc., quasi dicat: et verum dixerunt, quoniam spes impii, id est, temporalis prosperitas, in qua spem ponunt impii: Isaiae vigesimo octavo : " Posuimus mendacium spem nostram "; tanquam lanugo, id est flos cardui, quoad carnis fragilitatem: quae a vento tollitur, id est modico flatu: Glossa: "Lanugo carnis fragilitatem exprimit, quae a vento aegritudinis vel molestia cito tollitur "; Isaiae quadragesimo: " Omnis caro foenum ". Et bene comparatur carnis fragilitas flori cardui, quia caro spinas et tribulos tentationum generat: unde Genesis tertio : Spinas et tribulos germinabit tibi ". Et tanquam spuma gracilis, ex agitatione aquarum generata, quae a procella dispergitur. Tanquam spuma etc., dicit quantum ad iactantiae vanitatem: unde Glossa : (Hic est appetitus humani favoris et iactantiae vulgaris, quae a procella dispergitur tribulationis et adversitatis alicuius praesentis, vel aeternae": Osee decimo: (Transire fecit Samaria iegeni suum, sicut transit spuma super faciem aquae"; item Ieremiae vigesimo tertio: (Ecce, turbo dominicae indignationis egredietur, et tempestas erumpens super caput impiorum veniet". Et tanquam fumus, qui a vento diffusus est, quantum ad vitae brevitatem: Iacobi quarto : " Quae est vita vestra? Vapor est ad modicum parens "; a vento diffusus est: quia enim in altum tollitur, evanescere cogitur, iuxta illud Psalmi: " Mox ut honorificati fuerint et exaltati, deficientes quemadmodum fumus deficient " ; Glossa: (Sicut fumus vento dissolvitur, sic humana vita temporum mutatione ". Et tanquam memoria hospitis unius diei praetereuntis, quantum ad famae modicam durationem: Iob decimo tertio : ( Memoria vestra comparabitur cineri ". Hospiti comparat hominem in hac vita existentem, quia peregrini et hospites quasi in aliena domo sumus, secundum illud Psalmi: " Advena sum ego apud te et peregrinus, sicut omnes patres mei": item ad Hebraeos undecimo: "Confitentes, quia peregrini" etc. Praetereunti, quia de vita ad mortem transimus: Threnorum primo : " O vos omnes, qui transitis per viam" etc: item, Ecclesiastae primo: " Generatio praeteriti etc. Unius diei, quia parum hic stamus; unde ad Hebraeos decimo tertio: " Non habemus hic manentem civitatem " etc.
Tertio, de iustorum et reproborum retributione dupliciter.
Justi autem in perpetuum. Hic ponit iustorum et reproborum condignam retributionem, et primo, praemium iustorum: secundo, supplicium reproborum: Et accipiet armaturam.
Iustorum proemium duplex tangit: primo, pro operatione boni: et secundo, pro victoria mali: Ideo accipient etc.
(Vers. 16.). Iusti autem etc, quasi dicat: talis est vita et mors impiorum: autem, pro sed. Iusti, e contrario, in perpetuum vivent: Glossa : " Vivent vita aeterna ", de qua Ioannis decimo septimo: " Haec est vita aeterna " etc. Et apud Dominum, id est in ipso Domino per spem, secundum Glossam: in Psalmo: " Mihi autem adhaerere Deo ", scilicet per caritatem, "bonum est, ponere in Domino Deo spem meam "; est merces eorum: Glossa : " Laboris proemium ": ipse enim est merces Sanctorum: Genesis decimo quinto: " Ego protector tuus sum et merces tua magna nimis": item Numerorum decimo octavo: " Ego pars et hereditas tua in medio filiorum Israel". Et cogitatio eorum etc., quasi dicat: et merito apud Dominum est merces eorum, quia cogitatio eorum, id est tota sollicitudo et intentio eorum per fidem, apud Altissimum, secundum illud Psalmi : "Iacta cogitatum tuum in Domino etc. Vel: cogitatio, id est agnitio intellectus eorum, apud Altissimum, solum: iusti enim solum de Deo, vel de iis quae ad ipsum habendum conferunt, cogitant, iuxta illud primae ad Corinthios septimo: " Quae sine viro est mulier cogitat quae Domini sunt ".
(Vers. 17.). Et quia tales sunt in praesenti,- ideo accipient regnum decoris, id est regnum decorum quantum ad auream sive essentiale praemium ; Matthaei quinto : (Beati pauperes " etc. Et diadema speciei, id est speciosum: Glossa: " Devicto hoste"-et hoc quantum ad aureolam sive quantum ad praemium accidentale: secundae ad Timotheum quarto: " Reposita est mihi corona iustiliae ". De utroque Exodi vigesimo quinto. De manu Dei, vel Domini;- Glossa : " Id est a Christo, qui dicitur manus et brachium et dextera Dei Patris ". Est enim manus operando: "Omnia namque per ipsum facta sunt", Ioannis primo: brachium protegendo, secundum illud Psalmi: "Brachium meum confortabit eum"; dextera praemiando: Matthaei vigesimo quinto: (Statuet oves a dextris ". Quoniam dextera sua teget eos: Glossa : " Hic et in futuro ", ab ira superni iudicis: Isaiae quadragesimo nono: " In umbra manus suae protexit me": Ecclesiastici trigesimo quarto: (Tegimen ardoris et umbraculum meridiani ". Et brachio sancto suo, id est suae sanctae potentiae, defendet illos, scilicet ab omni impugnatione adversarii, secundum illud Psalmi: "Dominus defensor vitae meae, a quo trepidabo "?
Et accipiet armaturam etc. Hic tangit supplicium reproborum sub metaphora regis arma moventis contra suos adversarios. Et primo describit regis propositum: secundo, eius apparatum: Induet etc: tertio, bellum: Ibunt directe: quarto, belli effectum: Et ad eremum perducet: quinto, belli remedium: Melior est sapientia.
(Vers. 18.). Et accipiet armaturam, scilicet contra adversarios, seius illius: Proverbiorum sexto : (Zelus et furor viri non parcet in die vindictae". (Arma autem eius sunt veritas, iustitia et iudicium x, secundum Glossam. Et armabit creaturam, scilicet tanquam exercitum suum, secundum illud infra decimo sexto: " Creatura tibi Factori deserviens exardescit adversus iniustos "; ad ultionem inimicorum: Psalmus: " Deus ultionum " etc.
(Vers. 19. 20. 21.). Induet pro thorace iustitiam: loricae comparatur iustitia sive thoraci, quia, sicut lorica totum corpus protegit, sic iustitia undique animam: unde secundae ad Corinthios sexto : (Per arma iustitiae a dextris et a sinistris "; Isaiae quinquagesimo nono: "Iustitia indutus est pro lorica ". Et accipiet pro galea iudicium rectum, vel certum: iudicium rectum, id est discretio, et comparatur galeae, quae munimentum est capitis, id est rationis: Proverbiorum decimo sexto: " Divinatio in labiis regis, in iudicio non errabit os suum ".
Sumet scutum inexpugnabile aequitatem: scuto, quod defendit loricam, comparatur aequitas, quia iustitiam facit irreprehensibilem: Isaiae undecimo : " Arguet in aequitate pro mansuetis terrae ".
Acuet autem diram iram ,- diram dicit ad differentiam irae levis, qua modo irascitur; in lanceam: ira Dei lanceae comparatur, quia attinget etiam quaecumque remota et penetrabit: Ezechielis vigesimo primo: " Gladius exacutus " etc; item Exodi decimo quinto: (Misisti iram tuam, quae devoravit eos sicut stipulam". Et pugnabit cum illo orbis terrarum contra insensatos: Gregorius : " Offenso Creatore, omnis creatura offenditur "; Glossa: " Creator per creaturam sibi subiectam corripit delinquentes ". Horribile bellum erit illud, de quo Iob quadragesimo: " Memento belli, nec ultra addas loqui ".
Ibunt directe etc. Hic describit bellum novissi-, mum secundum diversas acies creaturarum. Et primo introducit ignem impios debellantem et expugnantem: secundo, aerem: Et a petrosa: tertio, aquam: Et candescet : quarto, ventum seu turbinem de terra procedentem: Contra illos stabit spiritus virtutis. (Vers. 22.1. Ibunt ergo, scilicet contra illos, directe emissiones fulgurum: Glossa : " Pro voto, id est pro voluntate ductoris": Ecclesiastici quadragesimo tertio: " Accelerat coruscationes emittere iudicii sui "; item in Psalmo: " Fulgura coruscationem, et dissipabis eos ". Et tanquam a bene curvato arcu nubium, id est tanquam iridis lineae depressae, sole superveniente, exterminabuntur impii: quasi dicat: sicut cito et faciliter dissolvitur arcus caelestis, sic impii cito et faciliter exterminabuntur, id est, extra terminos vitae praesentis et aeternae ponentur: Baruch tertio : " Exterminati sunt et ad inferos descenderunt "; in Psalmo: "Arcum suum tetendit" etc. Et ad certum locum insilient, scilicet ad malos tantum, ita quod bonos non tangent: supra tertio : "Non tanget eos tormentum mortis ". Ad certum
locum: Glossa: " Quocumque necesse sit;' non enim potest esse confusum quod divina sapientia est ordinatum ": unde Exodi nono: "In Aegypto terra Gessen nihil mali patiebatur a plagis Aegypto inflictis ".
(Vers. 23.). Et a petrosa ira: petrosa dicitur ira illa propter effectum, quia petris se manifestabit, vel quia infrangibilis et dura sicut petra, vel quia inferetur a Christo, qui petra dicitur primae ad Corinthios decimo : " Petra autem erat Christus ". Plenae mittentur grandines, id est grossae et magnae: vel: plene, id est plenarie sive abundanter: Psalmus: "Ignis, grando, nix, glacies " etc.; Iob trigesimo octavo: " Nunquid ingressus es thesauros nivis "? Apocalypsis decimo sexto: " Grando magna sicut talentum descendit de caelo in homines ". Graeci autem sic habent: Et tanquam a bene curvato arcu nubium ad certum locum insilient, et a petra iacente ira plenae. Haec littera planior est et videtur verior, cum in Graeco videatur compilatus fuisse liber iste. Et candescet, id est fervebit, in illos, id est contra illos, aqua maris: flet enim fervidum, turbidum et spumosum : Lucae vigesimo primo : "In terris pressura gentium prae confusione sonitus maris et fluctuum ". Erit enim unum de quindecim signis, secundum Hieronymum, quod mare se eriget super altitudinem montium. Et flumina, id est aquarum dulcium, concurrent duriter, id est fortiter: Exodi decimo quinto : " Submersi sunt quasi plumbum in aquis vehementibus ". Vel: Aqua maris, id est amaritudo infernalis, candescet in illos, id est, stridebit et fervescet sicut aqua per iniectionem ferri calidi: Isaiae decimo quarto: " Infernus subter conturbatus est ". Et flumina, scilicet angustiarum, concurrent duriter, quia ibi erit dolor de bonis amissis, pudor de malis commissis, timor de praesentibus suppliciis .
(Vers. 24.). Contra illos stabit spiritus virtutis, id est fortis ventus, secundum illud Exodi decimo quinto : " Flavit spiritus tuus " etc., procedens de cavernis terrae, secundum illud Psalmi: " Qui producit ventos de thesauris suis"; item in Psalmo: "In spiritu vehementi conteres naves Tharsis ": item Iob primo: " Ventus vehemens irruit a regione deserti ". Hic est " spiritus procellarum ", de quo in Psalmo. Et tanquam: tanquam est expressivum veritatis, non nota similitudinis: turbo venti, id est impulsus compositus ex contrariis ventis pulvere mixtis, dividet eos etc. Vel: spiritus potest dici sententia iudicis, secundum illud Isaiae undecimo : "Spiritu oris sui interficiet impium ". Et tunc ly tanquam nota est similitudinis, non expressivum veritatis, cum dicitur: Et tanquam turbo venti dividet eos, scilicet a bonis: Iob vigesimo septimo: " Tollet eum ventus urens, et velut turbo rapiet de loco suo "; Isaiae ultimo: " Ecce, Dominus in igne . veniet, et quasi turbo quadrigae eius ". Et ad eremum, id est locum horribilem et sterilem et omni bono carentem: de tali loco Deuteronomii trigesimo secundo : "In loco horroris et vastae solitudinis ".
Omnem terram, id est terrenos, perducet iniquitas illorum, id est, propria iniquitas, non aliena erit causa, quare illuc perducentur, secundum illud Isaiae quinquagesimo: " Ambulate in flammis, quas succendistis vobis ". Vel secundum aliam litteram : Terram iniquitatis eorum dicit, quia secundum Psalmum: " Ignis ante ipsum iudicem praecedet", qui superficiem terrae, in qua factae sunt iniquitates eorum, exuret et aridam reddet. Et malignitas, quam exercuerunt, quae sonat in deterius: evertet, id est, causa erit evertendi, sedes potentium, id est regna, civitates et castra, turres et tribunalia: Ecclesiastici decimo : " Sedes ducum superborum destruxit Deus". Aliter exponit Glossa praecedentia, scilicet de praesenti expugnatione impiorum infidelium et haereticorum per Christum et Ecclesiam: coruscatione miraculorum, grandine increpationum, mundatione tribulationum, turbine persecutionum, subversione et ablatione possessorum, depressione potentium.