COMMENTARIUS IN LIBRUM SAPIENTIAE

 PROOEMIUM

 Capitulum I.

 Capitulum II.

 Capitulum III.

 Capitulum IV.

 Capitulum V.

 Capitulum VI.

 Capitulum VII.

 Capitulum VIII.

 Capitulum IX.

 Capitulum X.

 Capitulum XI.

 Capitulum XII.

 Capitulum XIII.

 Capitulum XIV.

 Capitulum XV.

 Capitulum XVI.

 Capitulum XVII.

 Capitulum XVIII.

 Capitulum XIX.

 SCHOLION.

Capitulum I.

(Vers. I.). Dicit ergo: Diligite etc.: Glossa : "Non solum facite". Non enim est meritorium opus iustitiae, nisi fiat ex amore iustitiae: Gregorius: " Non habet aliquid viriditatis ramus boni operis, nisi manserit in radice caritatis". Iustitiam, scilicet increatam, quae est rectitudo divinae voluntatis: et creatam, quae est rectitudo humanae, secundum Anselmum . Diligite, inquam, iustitiam, ut Deo conformemini, quia

"iustus Dominus et iustitias dilexit ": item, ut spirituali laetitia impleamini, secundum illud Psalmi: (Dilexisti iustitiam etc, propterea unxit te Deus, Deus tuus oleo laetitiae prae consortibus tuis"; item, ut beatificemini, secundum illud Matthaei quinto: " Beati, qui esuriunt et sitiunt iustitiam ".

Qui iudicatis terram: specialiter quidem vos, praelati, qui iudicatis terram iudicio publico: terram, subiectae plebis: Glossa : " Quibus data est potestas iudicandi "; subiectae, inquam, merito peccati. Dicit enim Gregorius: " Ubi non delinquimus, ibi pares sumus". Et ideo bene dicit: terram, id est terrena diligentes: non caelestes, quia opus non est: "Spiritualis enim homo diiudicat omnia ", scilicet in spe, "et a nemine iudicatur ", id est, iudicari debet, primae ad Corinthios secundo sed bestiales, secandum Glossam super illud Genesis primo: " Praesit bestiis " terrae, id est bestialiter viventibus.

Item, vos omnes generaliter, qui iudicatis, iudicio privato, terram, proprii corporis: Glossa : id est, qui " corpus discrete reprimitis ", ita quod " rationabile sit obsequium vestrum ", ad Romanos duodecimo.

Notandum autem, quod legitur esse quadruplex terra, scilicet terra superior, terra, inquam, viventium, de qua in Psalmo : " Credo videre bona Domini in terra viventium ". Inferior terra, scilicet mortuorum: Ezechielis trigesimo primo: " Ecce, deductus es cum lignis voluptatis ad terram ultimam ". Exterior terra, scilicet morientium, scilicet praesens mundus: Apocalypsis octavo: " Vae, vae, vae habitantibus in terras "! id est in mundo. Interior terra, scilicet mortis, id est corpus mortale et terrenum: Ecclesiastici decimo: " Quid superbis, terra et cinis" ?

Prima terra non subiacet iudicio nostro, quia non est in nostra potestate: et ideo bene dictum est Petro Matthaei decimo sexto : ." Quodcumque ligaveris super terram ", non super caelum.

Secunda iam iudicata est nec potest paenitere: Ioannis tertio: "Qui non credit iam iudicatus est".

Tertia iudicanda est iudicio iustitiae, secundum illud Psalmi: " Recte iudicate, filii hominum ".

Quarta iudicanda est iudicio disciplinae discretae, secundum illud Ecclesiastici trigesimo tertio: " Cibaria et virga et onus asino: panis et disciplina et opus servo ", id est corpori, quod spiritui servire cogendum est, exemplo beati Martini, qui " artus febre fatiscentes spiritui servire cogebat" ; item exemplo Pauli dicentis : " Castigo corpus meum et in servitutem redigo ", in qua scilicet erat in statu innocentiae; redigo, per virtutem et opera poenitentiae. Praedicto servo debetur sustentatio panis, ne deficiat: virga disciplinae, ne lasciviat; et occupatio sancti operis, ne torpeat.

(Vers. 1.). Sentite, id est, recte aestimate, de Domino in bonitate, id est bene, non male, ut haeretici. Monet autem ad bene sentiendum et sensu exteriori pie divinas Scripturas legendo, et sensu interiori pie intelligendo. Unde Glossa : " Scripturam pie legite et intelligite ", pie, scilicet devote approbando et exsequendo quod intelligitis, et non redarguendo et contemnendo quod non intelligitis. ____ Et in simplicitate cordis quaerite illum, ad ipsum scilicet totam cordis intentionem dirigendo. Unde Glossa : " Voluntati eius vos subjicite "; quod non Iaciunt hypocritae, et ideo inconstantes sunt, secundum illud Iacobi primo: " Vir duplex animo inconstans est in omnibus viis suis "; et propter hoc dicitur eis Ecclesiastici secundo: " Vae duplici corde "! Cor duplex est, quando partes eius ad diversa feruntur principaliter, quod est occasio mortis spiritualis, secundum illud Osee decimo : " Divisum est cor eorum, nunc interibunt". Simplex autem est cor, quando omnes partes eius.ad unum simplicissimum feruntur, scilicet ad Deum, secundum illud Ecclesiastici trigesimo: "Congrega cor tuum in sanctitate ". In simplicitate cordis, id est in simplici unitate cordis. Hanc unitatem faciunt fides in rationali, secundum illud ad Ephesios quarto : " Unus Dominus, una fides" etc.: caritas in concupiscibili: primae ad Corinthios sexto: " Qui adhaeret Domino unus spiritus est": pax in irascibili: ad Ephesios quarto: " Solliciti servare unitatem spiritus in vinculo pacis ". Prima unitas prohibet divisionem errorum in intellectu: secunda, desideriorum in affectu: tertia, schismatum in effectu.

(Vers. 2.). Et bene dixi: In simplicitate etc. Quoniam invenitur, per gratiam in praesenti, secundum illud Canticorum tertio : "Inveni quem diligit anima mea "; ab his qui non tentant illum, aliud exterius praetendendo, aliud interius intendendo, sicut Scribae et Pharisaei Christum tentantes: et hoc dicit contra hypocrisim et duplicitatem: Matthaei vigesimo secundo: " Quid me tentatis, hypocritae"?''

Apparet autem, scilicet in futuro per gloriam: primae Ioannis tertio : "Cum apparuerit, similes ei erimus "; et ad Colossenses tertio: " Cum autem Christus apparuerit, vita vestra, tunc et vos apparebitis cum ipso in gloria ". His qui fidem habent in illum: hoc dicit contra haeresim et infidelitatem. ____ Et nota, quod dicit: In illum, quia non sufficit credere ill vel illum, sed credere in illum, quod est actus fidei fornatae, secundum Augustinum . ___ Vel: Invenitur, propter devotionem affectus; apparet, ''per contemplationem intellectus: Psalmus: " Gustate ", affectu: " videte ", intellectu.

Notandum autem, quod secundum Gregorium " tentare est idem quod callide experiri ": et secundum hoc contingit tentare Deum quadrupliciter, scilicet vel indebite volendo experiri eius potentiam, sicut illi, qui, tentantes Christum, de caelo signum quaerebant, Matthaei decimo sexto: vel eius sapientiam, ut Sadducaei, proponentes ei quaestionem de resurrectione, secundum iudicium eorum insolubilem ponentibus resurrectionem, Matthaei vigesimo secundo: vel eius iustitiam, ut Pharisaei de solutione tributi quaerendo : " Scimus, quia verax es " etc: vel eius misericordiam, ut ludaei de iudicio mulieris in adulterio deprehensae interrogando, Ioannis octavo. Et quia omnis talis tentatio ex diffidentia venit, et de Deo nullatenus est diffidendum: ideo prohibetur omnis talis tentatio: unde Deuteronomii sexto: " Non tentabis Dominum Deum tuum "; item Ecclesiastici decimo octavo: " Noli esse quasi homo, qui tentat Deum ".

Perversae enim cogitationes etc. Hic tangit multiplex detrimentum contemnentium exhortationem ad bonum iustitiae: quorum primum est exclusio a consortio Dei: Perversae enim cogitationes: secundum, exclusio a consortio sapientiae: Quoniam in malevolam animam: tertium, exclusio a consortio Spiritus sancti: Spiritus enim sanctus. Primum pertinet ad Patrem, secundum ad Filium, tertium ad Spiritum sanctum: quorum praesentia per dilectionem iustitiae habetur: unde Ioannis decimo quarto :

" Si quis diligit me etc., et ad eum veniemus et mansionem apud eum faciemus"; absentia vero vel carentia, per odium iustitiae.

(Vers. 3.). Perversae enim etc. Bene dixi, quod apparet his qui fidem habent in illum, et non aliis; perversae enim cogitationes, scilicet perversitate fidei, vel morum, separant a Deo, quoad poenam damni: secundae ad Corinthios sexto : " Quae societas luci ad tenebras "? Proverbiorum decimo septimo : " Qui perversi cordis est non inveniet bonum "; item Isaiae quinquagesimo nono: "Iniquitates vestrae diviserunt" etc.

Probata autem etc., quasi dicat: nec hoc sufficit ad poenam; autem pro sed. Probata virtus, id est " vera virtus", secundam Glossam , scilicet divina virtus: corripit, puniendo: Psalmus: " Domine, ne in ira tua corripias me". Insipientes: Glossa "id est omnem insipientiam"; hoc dicit quantum ad poenam sensus.

(Vers. 4.). Quoniam in malevolam animam etc. Bene dixi, quod separant etc, quoniam in malevolam animam, quoad spiritualia peccata, non introibit sapientia, se illi infundendo: sapientia, inquam , " quae desursum est, quae primum quidem pudica est " etc.; quamvis introeat illa, quae de deorsum est,"terrena scilicet, animalis, diabolica ", Iacobi tertio . Sec habitabit, permanendo, in corpore subdito peccatis: hoc dicit quantum ad peccata carnalia, quae, licet sint minoris culpae, sunt tamen maioris infamiae, ut dicit Gregorius.

Obiicitur, quod bonum omnia exoptant : ergo nulla anima est malevola, id est malum volens.

Dicendum, quod nullus vult malum per se, sed per accidens, quia scilicet vult illud quod est malum , scilicet actionem malam, non in eo quod mala, sed in eo quod delectabile et apparens bonum .

Bursus dubitatur: corpus non potest esse habitaculum sapientiae nec subiectum peccati vel insipientiae vel gratiae: ergo falsum supponit, cum dicit: Nec habitabit etc.

Ad hoc dicendum, quod corpus ibi non appellatur pars hominis corporea tantum: sed per synecdochen, secundum quam solet poni pars pro toto,

sumitur hic corpus pro toto homine, in quantum sequitur passiones corporis. Unde Glossa : " Qui peccatis subiacet corpus, non spiritus est In tali non habitat sapientia: unde Glossa: (Frustra sibi blandiuntur haeretici, Pharisaei, falsi Christiani; soli enim mundo corde sapientiam Dei possunt accipere". (Vers. 5.). Et bene dixi, quod non habitabit etc. Spiritus enim sanctus disciplinae: Glossa : " Qui docet omnem disciplinam ", secundum illud Ioannis decimo sexto: " Docebit vos omnem veritatem ", scilicet rationalem, naturalem et moralem: Psalmus: " Bonitatem et disciplinam et scientiam doce me ". Spiritus dicitur, in quantum vitam inspirat: Ioannis sexto : " Spiritus est qui vivificat"; sanctus, in quantum purgat et renovat, secundum illud Psalmi : " Emittes spiritum tuum, et creabuntur: et renovabis faciem terrae"; disciplinae, in quantum ignorantiam tollit et sapientiam donat, secundum illud Isaiae undecimo: "Requiescet super eum spiritus Domini, spiritus sapientiae " etc. Effugiet, id est, in praesenti longe fugiet, fictum, id est peccatorem, secundum illud Psalmi : "Longe a peccatoribus salus", et praecipue hypocritam, qui proprie fictus est: Iob decimo tertio: " Non veniet in conspectum eius omnis hypocrita". Et auferet se a cogitationibus, quae sunt sine intellectu, id est falsis et erroneis: intellectus enim verorum tantum est. Auferet se etc; ecce, poena damni: et corripietur etc: ecce, poena sensus.

Item, notandum, quod auferre se dicitur, quia naturaliter commissio culpae praecedit subtractionem gratiae: Deus enim primus est in accessu et ultimus in recessu . Et licet se auferat ab eis, non tamen remanebunt immunes: unde subdit: Et corripietur etc.: correctio fit verbis, correptio fit flagellis. Corripietur, inquam, scilicet fictus in futuro, id est punietur, a superveniente iniquitate, id est propter supervenientem iniquitatem: unde Glossa : (Fictus, cum dies retributionis venerit, pro iniquitate punietur". Superveniente, id est " opprimente ", propter quod superveniens dicitur, sicut qui opprimit supervenit. - Vel: Corripietur, id est, simul in anima et corpore rapietur ad supplicium.

De iustitia locutionis agitur tripliciter.

Benignus enim etc. Hic monet ad iustitiam locutionis, retrahendo a sermonibus malis. Et primo removet ab ipsis male dictis impunitatis confidentiam: secundo praedicit eorum paenam: Propter hoc qui loquitur etc.; tertio monet ad pravarum locutionum cautelam: Custodite etc.

In prima primo removet impunitatis confidentiam, quae possit oriri ex iudicis misericordia: Benignus: secundo, ex eius ignorantia: Quoniam renum etc.; tertio, ex eius impotentia: Quoniam spiritus Domini.

(Vers. 6.). Dicit ergo: Benignus enim est spiritus etc. Bene dixi, quod corripietur fictus etc.: benignus enim est spiritus sapientiae, scilicet increatae, scilicet Filii, a qua datur Spiritus sanctus: vel creatae, quam ipse dat; infra duodecimo : "O quam bonus et quam suavis est, Domine, spiritus tuus in omnibus"! Psalmus: (Spiritus tuus bonus " etc. Et tamen non liberabit maledictum etc, quamvis sit benignus: quia, sicut dicit Gregorius, "disciplina et misericordia multum destituitur, si una sine alia teneatur ". Vel sic: et quia benignus, non liberabit maledictum etc., quia benignitas malitiae contraria est: ut dicit Glossa : " Non liberabit, inquam, maledictum, id est maledicentem ", qui maledictus est, quia facit contra Dei mandatum, qui prohibet maledicere; Psalmus : " Maledicti, qui declinant a mandatis tuis "; ecce, maledictio in praesenti. Item, Matthaei vigesimo quinto: (Discedite a me, maledicti, in ignem aeternum " etc: ecce, maledictio in futuro. A labiis suis, id est a peccato labiorum suorum, vel a poena, quam meruit peccato labiorum suorum: Matthaei duodecimo : (Ex verbis tuis condemnaberis"; item in Psalmo: (Labor labiorum suorum operiet eos ". Et notandum, quod ponitur consequens pro antecedente, cu m dicit maledictum pro maledicente.

Quoniam renum etc., quasi dicat: re vera punietur pro peccatis suis, licet occultis: quoniam renum illius, id est affectionum sive " delectationum carnalium, quarum sedes est in renibus ", testis

est Deus, id est cognitor certus, sicut testis de re, pro qua fert testimonium; Ieremiae vigesimo nono: " Ego sum testis et iudex, dicit Dominus ". Et cordis illius, id est cogitationum de corde exeuntium, Matthaei decimo quinto: scrutator est verus, id est inquisitor infallibilis: unde primae ad Corinthios secundo: (Spiritus omnia scrutatur, etiam profunda Dei"; item Ieremiae decimo septimo: " Ego Dominus scrutans corda et probans renes"; Psalmus: " Scrutans corda et renes Deus". Et linguae eius, id est locutionum, quae lingua formantur, auditor, id est cognitor immediatus sine narratione alterius: Psalmus : " Qui plantavit aurem, non audiet" ? quasi dicat: sic. Et notandum, quod ponit instrumenta pro operationibus ab ipsis procedentibus, eo quod, sicut instrumenta immediatius se habent ad animam quam eorum operationes, sic Deus immediatius, quam aliquis alius, cognoscit omnes hominis actus, tam interiores quam exteriores.

(Vers. 7.). Quoniam spiritus Domini etc, quasi inferret: bene dixi, quod hoc potest spiritus: quoniam spiritus Domini, intransitive, id est, qui est Dominus, secundum illud Athanasii : " Dominus Pater, dominus Filius, dominus Spiritus sanctus "; vel transitive, id est spiritus, qui est a Domino, secundum illud Isaiae sexagesimo primo: (Spiritus Domini super me " etc.: item, Ioannes: " Spiritum veritatis, qui a Patre procedit". Replevit orbem terrarum, sua praesentia rebus omnibus assistendo et ea continendo: leremiae vigesimo tertio : (Nunquid non caelum et terram ego impleo "? quia, secundum Gregorium, (ubique est Deus, intra omnia non inclusus, extra omnia non exclusus, supra omnia non elatus, infra omnia non depressus ". Et hoc quod continet omnia, scilicet Spiritus sanctus omnia continens sua potentia conservando. Sicut enim probat Boethius in libro de Consolatione , " mundus ex tam diversis contrariisque partibus in unam formam non convenisset, et coniuncta discors diversitas dissociaret, nisi esset unus, qui coniungeret et quod contexuit contineret". Scientiam habet vocis, id est omnium locutionum et linguarum, omnia cognoscendo.

Ex hoc patet, quod potest cognoscere et punire omnia, tam facta propter universalem praesentiam quam dicta propter universalem notitiam.

Alia expositio vel secundum Glossam : Hoc quod continet omnia, " id est Spiritus sanctus, qui continet omnia, id est Ecclesiam ", extra quam quod est nihil est, sicut extra arcam Noe. Scientiam habet vocis, causaliter loquendo, (id est, intelligentiam Scripturae praestat hominibus " ; vel formaliter: Scientiam habet vocis, " id est, eiusdem scientiae est cum voce, id est cum Verbo ", id est Filio, dde quo Ioannis primo: " In principio erat Verbum" etc.

Allegorice secundum Glossam potest exponi de temporali adventu Spiritus sancti. Et primo tangitur persona missi, cum dicitur: Spiritus: secundo, eius aeterna origo: Domini; tertio, temporalis missio: Replevit; quarto, missionis manifestatio: Et hoc quod continet omnia.

Dicit ergo: Spiritus Domini replevit: Glossa : " donis"; orbem terrarum, (id est Ecclesiam per omnes terras dilatatam ", ut dicit Glossa. Et hoc quod continet omnia: " id est homo, qui convenientiam habet cum omni creatura ", propter quod Marci ultimo omnis creatura appellatur, secundum Gregorium. Scientiam habet vocis: Glossa: "Diversarum linguarum a Spiritu sancto ", ut patet Actuum secundo.

Orbi vero terrarum comparatur Ecclesia primitiva primo propter sui dilatationem, secundum illud Psalmi : "In omnem terram exivit sonus eorum ". ___ Secundo, propter sui perfectionem, quae per orbis rotunditatem intelligitur: Canticorum sexto: (Una est columba mea, perfecta mea", ___ Tertio, propter sui stabilitatem: Ecclesiastae primo: Terra enim in aeternum stat ".

Quarto, propter sui compressionem et attritionem: primae ad Corinthios quarto: (Puto, quod Deus nos Apostolos novissimos ostendit tanquam morti destinatos " etc.; sicut terra novissimum est corporum, unde ab omnibus teritur et conculcatur.

Quinto, propter humani generis sustentationem et vivificationem, quia de terra vivit et a terra sustentatur, sicut ab Ecclesia primitiva: Iob nono : " Sub quo curvantur qui portant orbem",

scilicet Apostoli et eorum sequaces ; nec tamen franguntur, quia in Psalmo: " Ego confirmavi columnas eius". ___ Sexto, propter ornatum omnium virtutum et productionem, secundum illud Genesis primo: "Germinet terra herbam virentem " etc.

Septimo, propter aquarum, id est sapientiae doctrinae salutaris originem, secundum illud Genesis secundo: "Fons ascendebat de terra, irrigans universam superficiem terrae ".

Propter hoc qui loquitur etc. Remota impunitatis stulta confidentia, hic praedicit malae locutionis paenam: et primo, quia in iudicium deducetur: secundo, quia a iudice discutietur: In cogitationibus impii: tertio, quia omnibus publicabitur: Quoniam auris zeli.

(Vers. 8. 9.). Dicit ergo: Propter hoc, quia scilicet Spiritus sanctus habet scientiam vocis, id est omnis locutionis: qui loquitur iniqua, sicut illi de quibus in Psalmo : " Obstructum est os loquentium iniqua "; non potest latere, scilicet Spiritum sanctum in praesenti ; unde ad Hebraeos quarto i " Omnia nuda et aperta sunt oculis eius "; item Proverbiorum decimo sexto: " Omnes viae hominum patent oculis eius". Nec praeteriet, scilicet dissimulando, eum, scilicet iniqua loquentem, corripiens, id est puniens; vel corripiens, id est simul rapiens corpus eius et animam, vel cuncta eius opera mala et dicta et cogitata; iudicium, scilicet futurum: " cuncta enim, quae fiunt, adducet Deus in iudicium ", ut habetur Ecclesiastae ultimo.

In cogitationibus enim impii, id est de cogitationibus impii, in quibus minus peccatum est quam in pravis sermonibus: erit interrogatio, id est discussio iudicis et examinatio, secundum illud Psalmi : " Dominus interrogat iustum et impium"; Iob ultimo: " Scio, quod nulla te latet cogitatio ". Et si erit discussio de cogitationibus, multo fortius de locutionibus: propter hoc subdit: Sermonum autem etc.; quasi dicat: non solum de cogitationibus. Autem, pro sed: sermonum illius auditio, id est examinatio, ad Deum, tanquam ad examinatorem et iudicem, veniet, et ad correptionem, id est punitionem; iniquitatum illius, quas commisit, iniqua loquendo: Genesis decimo octavo : " Clamor Sodomorum et Gomorrhaeorum multiplicatus est " etc.

(Vers. 10.). Et bene dixi, quod veniet etc.; quoniam auris zeli, zeli, inquam, Dei animas tanquam sponsas zelantis , audit omnia, id est novit, sicut ille qui audit omnia, scilicet verba tam mala quam bona quam indifferentia, sicut zelotypus homo diligenter audit et notat verba sponsae et loquentium cum ea: Exodi vigesimo : " Ego sum Deus fortis zelotes " etc. Et tumultus murmurationum, quibus homines murmurant contra Deum: Ecclesiastici trigesimo tertio: " Praecordia fatui quasi rota plaustri". Et dicitur tumultus, quia homo murmurans quasi intra dentes suos tumultuat, non clare enuntiat. Non abscondetur, sed toti mundo propalabtur; Lucae duodecimo: " Nihil opertum, quod non reveletur, neque absconditum, quod non sciatur "; Exodi decimo sexto: " Audivi murmurationes filiorum Israel ".

Custodite etc. Hic monet ad pravae locutionis cautelam, et primo ponit suam exhortationem: secundo, exhortationis necessitatem:Quoniam sermo etc.

(Vers. 11.). Construendum autem sive continuandum sic: ex quo non abscondetur tumultus etc., custodite ergo vos a murmuratione, scilicet contra Deum, quae nihil prodest, immo multum nocet: unde primae ad Corinthios decimo : "Quidam eorum murmuravernnt et perierunt ab exterminatore ". Et a detractione, scilicet contra proximum: Iob sexto: " Quare detraxistis sermonibus veritatis"? Parcite linguae; non dicitur: parcite proximo, sed linguae, scilicet vestrae, quia detrahens alteri primo se ipsum laedit. Unde peior est detractio serpentino veneno: Seneca : " Illud venenum, quod serpentes in aliorum perniciem proferunt, sine sua continent malitia: ipsa detractio partem sui veneni bibit ". Glossa: " Perniciosae sunt murmurationes et detractiones "; ad Romanos primo: " Detractores Deo odibiles ". Detractores, dicit pluraliter, quia detractio fit pluribus modis, scilicet vel cum occultum bonum negatur, vel num apertum diminuitur, vel cum occultum malum propalatur, vel quando apertum amplius divulgatur.

Et bene dixi: Parcite linguae, quoniam sermo obscurus: Glossa : "Occultus ", ut est verbum murmuris: in vacuum non ibit, id est, sine poena non remanebit, quia nec sermo otiosus: Matthaei duodecimo: " De omni verbo otioso " etc.: ergo multo magis de verbo malitioso. " Verbum otiosum,

ut dicit ibi Glossa, est quod dicitur sine utilitate loquentis, vel audientis "; Hieronymus: " Omne, quod non aedificat audientes, in periculum vertitur loquentium ". Os autem, quod mentitur, scilicet detrahendo, occidit animam: Glossa : " Mucrone peccati animam mentientis"; Psalmus: " Perdes omnes, qui loquuntur mendacium ". ___ Et notandum, quod loquitur hic de mendacio pernicioso, quod est mortale, non de iocoso, vel officioso: unde Glossa : "Est mendacium levioris culpae, cum quis praestando beneficium mentitur ".

Sed videtur, quod aliquod mendacium sit bonum

. et meritorium, quia obstetrices mentientes meruerunt praemium apud iustum iudicem, scilicet Deum, qui falli non potest, ut patet Exodi primo .

Sed dicendum secundum Glossam , quod " non

. est remunerata mendacii, sed pietatis earum benevolentia ".

Sed nunquid unum et idem factum fuit pec-

. caium, et tamen habuit benevolentiae meritum? Et videtur, quod sic: dicit enim Glossa : " Deus unum idemque factum propter bonum malum condonat et ipsum bonum remunerat".

Dicendum, quod unum fuit connexione, non

. indivisibilitate: quia aliud fuit intentio liberandi, aliud voluntas mentiendi, licet coordinata.

De iustitia operis agitur dupliciter.

Nolite zelare etc. Hic hortatur ad iustitiam operis, et primo per rationes sum tas ex parte creationis: secundo, ex parte retributionis, ibi: Iustitia

enim etc.

Ex parte creationis primo per rationem sumtam ex bonitate Creatoris: Quoniam Deus: secundo per rationem sumtam ex parte finis creationis: Creavit: tertio per rationem sumtam ex parte conditionis creaturae: Non est in illis.

(Vers. 12.). Nolite zelare etc., quasi dicat: quia mendacium occidit, nolite zelare, id est diligere vel appetere affectu, mortem, scilicet animae, quam per culpam incurrit, secundum illud Augustini : "Vera mors est, quam homines non timent: separatio videlicet animae a Deo, qui est beata vita animarum sicut mors corporalis est separatio corporis ab anima". Mortem, dico, in errorem vitae vestras, causaliter constitutam, secundum illud Proverbiorum decimo quarto : " Errant qui operantur malum"; omnis enim malus errans, secundum Philosophum. Neque acquiratis, in effectu, perditionem, poenae aeternaequod est in nostra potestate, secundum illud Osee decimo tertio: " Perditio tua Israel: tantummodo auxilium tuum ex me". In operibus manuum vestrarum, causaliter, id est merito operum vestrorum.

Sed obiicitur, quod, secundum Augustinum omnes appetunt vitam et beatitudinem: ergo nullus mortem vel perditionem.

Dicendum, quod verum est per se: sed per accidens et ex consequenti dicuntur eam appetere qui appetunt actum, qui est causa mortis et perditionis . Unde ponit consequens pro antecedente, subdens: Bene dixi, errorem causam mortis esse, et opera mala causam perditionis.

(Vers. 13.). Quoniam Deus, qui auctor est omnium, secundum illud Ioannis primo : " Omnia per ipsum facta sunt "; mortem non fecit, scilicet praesentem.

Sed contra : Ecclesiastici undecimo : " Vita et mors, paupertas et honestas a Deo sunt".

Dicendum, quod hic loquitur de morte culpat: vel si de morte naturae, loquitur quantum ad privationem, non quantum ad sensum doloris. De morte etiam gehennae quantum ad paenam damni verum est quod hic dicitur: Deus mortem non fecit.

Sed contra : Omnis poena iusta , et omne iustum bonum, et omne bonum est a Deo.

Dicendum, quod cum dicitur: omnis poena iusta, intelligitur per se, scilicet secundum quod est \poena, non secundum id quod est: unde non potest concludi, quod simpliciter sit a Deo, sed secundum quod poena est .

Nec laetatur in perditione vivorum, scilicet futura.

Contra: Proverbiorum primo : "Ego quoque a in interitu yestro ridebo " etc.

Dicendum, quod non delectatur in poena, in quantum est perditio naturae, sed in quantum est effectus iustitiae: unde Isaiae primo : "Heu! consolabor super hostibus meis, et vindicabor de inimicis meis". Et bene dixi, quod non delectatur vel laetatur in perditione, quae est via ad nonesse.

(Vers. 14.). Creavit enim, Genesis primo , ut essent omnia: Glossa: " Non, ut perirent": unde et naturalem appetitum existendi omnibus indidit, id est, intus dedit. Et quia " communis conceptio animi est, secundum Boethium , omne, quod est, ad bonum tendere", et omnia tendunt ad esse: probat, quod esse omnium est bonum. Et sanabiles, id est in spirituali sanitate creatas per innocentiam et ad sanitatem reducibiles per paenitentiam, ne perirent: non enim " vult mortem peccatoris " etc. Sanabiles, inquam, fecit nationes orbis terrarum, id est omnes, quotquot nascuntur in orbe terrarum. Insanabilitas ergo earum ex ipsis est, non ex Deo: Ieremiae trigesimo : " Insanabilis fractura tua, pessima plaga tua ".

Non enim est in illis: Glossa: " In natura illarum ", scilicet nationum, medicamentum exterminii, "id est poculum peccati ", secundum Glossam, quod est causa exterminii in praesenti morte: Baruch tertio: " Exterminati sunt et ad inferos descenderunt ". Exterminium dicitur peccatum, quia extra terminos gratiae ponit: item, mors temporalis, quia extra terminum vitae naturae ponit: item, mors gehennalis, quia ponit extra terminos gloriae: et loquitur per antiphrasim, sicut si venenum appellaretur medicamentum, et sicut piscina vocatur aqua carens piscibus.

Sed obiicitur de hoc quod dicit: Non est in illis etc., quia ad Ephesios secundo : " Eramus natura filii irae ".

Sed dicendum, quod hic loquitur de actuali peccato, vel de natura instituta, id est ante lapsum, non destituta per peccatum, de qua loquitur Apostolus.

Nec infernorum regnum, id est perditio aeterna, in terra, id est in homine facto de terra: Genesis secundo : " Formavit Deus hominem de limo terrae". Intendit ergo ostendere, quod mors peccati et perditio supplicii aeterni non sunt a natura, sed a voluntate perversa. De morte peccati patet per Glossam , quae dicit: " Non peccamus necessitate, sed voluntate perversa "; deperditione supplicii patet per aliam Glossam, quae dicit: " Nihil diabolus homini nocuisset, nisi homo acquievisset ".

Iustitia enim perpetua est etc. Hic monet ad iustitiam operis ex retributionis consideratione: et primo tangit proemium iustitiae: secundo, supplicium iniustitiae: Iniustitia autem etc.; tertio, aequitatem supplicii seu poenae inflictae: Impii autem etc.

(Vers. 15.). Iustitia enim perpetua est etc. ; quasi dicat: bene dixi, quod mors non est a Deo nec a natura, sed ab iniustitia perversae voluntatis. Iustitia enim perpetua est, vitam aeternam tribuendo, secundum illud Proverbiorum duodecimo : "In semitis iustitiae vita". Et immortalis, a perpetua morte liberando; unde infra tertio: "Iustorum ani mae in manu Dei sunt, et non tanget illos tormentum mortis ".

Iniustitia autem mortis est acquisitio, scilicet et mortis temporalis et aeternae: unde ad Romanos sexto : " Stipendia peccati, mors"; item Proverbiorum duodecimo: " Iter devium ducit ad mortem ".

Impii autem etc. Hic ostendit retributionis aequitatem, quia scilicet impii hoc meruerunt, primo, iniustitiam faciendo, propter quod dicit: Impii autem manibus etc.: secundo, familiariter amando, ibi: Et aestimantes etc.: tertio, inseparabiliter adhaerendo: Et sponsiones etc.: quarto, fortiter defendendo: Quoniam morte digni sunt etc.

(Vers. 16.). Impii autem etc. Bene dixi, quod mors non est a Deo, vel a natura: autem, pro sed: impii, in Deum et proximum: manibus et verbis, Glossa : " Factis et dictis "; accersierunt, quasi dicat: non se ingessit, sed ipsi advocaverunt illam, scilicet impietatem et mortem, ut patet in primis parentibus, Genesis tertio.

Et aestimantes Ulam amicam, id est utilem nec damnosam: Glossa : "Quia putant, se impune peccare "; defluxerunt,

id est, deorsum fluxerunt, Glossa: "in mortem aeternam "; sed primo, in mortem culpae, secundo, in mortem temporalis poenae, tertio, in mortem aeternae poenae; ad Hebraeos secundo: " Oportet nos observare quae audivimus, ne forte pereffluamus ". __ Et sponsiones posuerunt ad illam, id est foedus inseparabile quasi desponsationis per obstinationis impoenitentiam ; Glossa : "Ne separentur "; Isaiae vigesimo octavo: " Percussimus foedus cum morte, et cum inferno fecimus pactam ".

Et merito defluxerunt in mortem, quoniam . morte digni sunt qui sunt ex parte illius, scilicet iniustitiae, eam tenendo et defendendo, sicut homo defendit partem, de qua est: ad Romanos primo : " Qui talia agunt digni sunt morte ".

Potest autem hic notari processio in peccatis de qua Ecclesiastici vigesimo : " Est processio in malum viro indisciplinato "; quia primo est impietas in corde per consensum iniquitatis; deinde in manu per consummationem operis: deinde verbum defensionis vel gloriationis: deinde amicitia et spes impunitatis: postea defluxus per iterationem pravae consuetudinis: deinceps sponsio per obdurationem mentis: postremo mors impoenitentiae finalis.