COMMENTARIUS IN LIBRUM SAPIENTIAE

 PROOEMIUM

 Capitulum I.

 Capitulum II.

 Capitulum III.

 Capitulum IV.

 Capitulum V.

 Capitulum VI.

 Capitulum VII.

 Capitulum VIII.

 Capitulum IX.

 Capitulum X.

 Capitulum XI.

 Capitulum XII.

 Capitulum XIII.

 Capitulum XIV.

 Capitulum XV.

 Capitulum XVI.

 Capitulum XVII.

 Capitulum XVIII.

 Capitulum XIX.

 SCHOLION.

Capitulum VI.

(Vers. 1.). Melior est sapientia etc, quasi dicat: ex quo sic tractantur potentes insensati, melior est, id est utilior, sapientia, de divinis, quae, secundum Glossam , " semper animam bene regit "; quam vires corporis, quae saepe in peccata praecipitant: Ecclesiastae nono: " Dicebam ego, meliorem esse sapientiam fortitudine ". Et vir prudens, in rebus humanis, secundum Glossam , non tantum eloquio: magis quam fortis: Glossa: " Corpore". Unde in tali fortitudine non est gloriandum, secundum illud Ierem iac nono: " Non glorietur fortis in fortitudine sua ".

Pars II. Exhortatio ad sapientiam.

Audite ergo, reges etc. Postquam monuit principes et potentes ad iustitiam, hic incipit eos monere ad sapientiam inquirendam et amandam, et primo ratione sumta ex periculo officii ipsorum, quos monet: secundo, ratione sumta ab exemplo eius qui monet, scilicet capitulo septimo: tertio, ratione sumta a multis beneficiis sapientiae, ad quam monet, scilicet a decimo capitulo usque in finem.

Primo sumit rationem ex periculo officii superiorum.

In prima primo tangit insipientium rectorum paenam et supplicium: secundo econtra, sapientium rectorum proemium: Ad vos ergo: tertio monet utrosque concupiscere sapientiam: Concupiscite etc: quarto promittit, se docere eam: Quid est autem sapientia.

Primo, de poena insipientium rectorum.

In prima primo petit a rectoribus audientiam: secundo subdit audiendi causam: Quoniam data est etc.

(Vers. 2. 3.). Audite ergo etc., quasi dicat:ex quo ita est utilis sapientia, audite ergo, auditu exteriori, reges: Glossa : " Praelati"-, et intelligite, auditu interiori: Proverbiorum primo: "Audiens sapiens sapientior erit, et intelligens gubernacula possidebit ": Matthaei decimo tertio: " Qui habet aures audiendi audiat ". Discite, iudices finium terrae, id est terrarum distinctarum seu provinciarum. Reges

dicuntur praelati ad bonum dirigendo: iudices, inter bonum et malum discernendo. Discite, inquam, sapientiam, quia iudicibus necessaria est: unde Deuteronomii primo : " Date ex vobis viros sapientes et gnaros".

Praebete aures vestras, scilicet exteriorem et interiorem, qui continetis , a malo cohibendo, multitudines, populorum vobis commissas: Proverbiorum decimo quarto: "In multitudine populi dignitas regis ". Et placetis vobis in turbis nationum, id est, in praelaturis vestris gloriamini: contra quod dicit Gregorius in Pastorali : " Toties praelatus in apostasiae crimen labitur, quoties praeesse hominibus delectatur ".

Quoniam data est etc. Hic subdit audiendi causam, scilicet ut possint evadere paenam pro abusu potestatis infligendam. Et primo tangit collationem potestatis: secundo, abusum collatae: Quoniam, cum essetis: tertio, iudicium pro abusu: Horrende etc.; quarto, iudicis aequitatem: Non enim subtrahet.

(Vers. 4.). Quoniam etc. Et audire debetis, quoniam data est vobis a Domino potestas: unde ad Romanos decimo tertio : " Non est potestas nisi a Deo ": potestas: Glossa: "Iudiciaria in terra ", scilicet quoad sententiae definitionem: Ioannis decimo nono: "Non haberes potestatem adversum me ullam, nisi tibi datum esset desuper ". Et virtus: Glossa5: "Puniendi ", quoad sententiae exsecutionem. Vel: potestas in causis civilibus, virtus in causis criminalibus. Ab Altissimo, scilicet Deo supra nos constituto: Psalmus: Tu Dominus altissimus super omnem terram ". Qui interrogabit: Glossa : " In iudicio "; Lucae decimo sexto: " Redde rationem villicationis tuae ". Opera vestra, scilicet exteriora: Ecclesiastae ultimo: " Cuncta, quae fiunt, adducet Deus in iudicium " etc. Non enim ita dedit potestatem, quin exigat rationem: ideo Ecclesiastici decimo octavo: Ante iudicium interroga te ipsum, et ante Deum invenies propitiationem ". Et cogitationes scrutabitur, id est opera interiora: Glossa : " Tanquam de omnibus iudicaturus "; supra primo: "In cogitationibus impii interrogatio erit". Scrutabitur: Sophoniae primo: " Scrutabor Ierusalem in lucernis "; nec solum scrutabitur, sed etiam manifestabit: unde primae ad Corinthios quarto: "Illuminabit abscondita tenebrarum et manifestabit consilia cordium ".

Notandum autem, quod triplex fiet praelato interrogatio: prima, qualiter intravit: Matthaei vigesimo secundo : " Amice, quomodo huc intrasti" etc. Secunda, qualiter vixit: Isaiae vigesimo, secundo: " Quid tu hic? Aut quasi quis hic "? Tertia, qualiter rexit et custodivit gregem sibi commissum: Ieremiae decimo tertio: " Ubi est grex, qui datus est tibi, pecus inclytum tuum "?

(Vers. 3.). Quoniam, cum essetis etc. Bene dixi, quod interrogabit etc.: et merito, quoniam, cum essetis ministri, non domini, regni illius, id est Ecclesiae militantis: primae Petri quinto : " Non ut dominantes in clero, sed forma facti gregis ex animo": item primae ad Corinthios quarto: " Sic nos existimet homo ut ministros Christi " etc. Non recte iudicastis, scilicet alios: unde Isaiae primo: " Pupillo non iudicant, et causa viduae non ingreditur ad illos "; item Ieremiae quinto: " Causam viduae non iudicaverunt, causam pupilli non direxerunt ". Neque custodistis legem iustitiae, scilicet in vobis ipsis: in Psalmo : " Non custodierunt testamentum Dei, et in lege eius noluerunt ambulare "; Isaiae quinquagesimo nono: " Conversum est retrorsum iudicium, et iustitia longe stetit": item Ieremiae quinto: " Hi magis confregerunt iugum, ruperunt vincula". Neque secundum voluntatem Dei ambulastis, peccando contra Deum: Ieremiae septimo: " Abierunt in voluptatibus et pravitate cordis sui mali ".

Vel potest dici, quod tangit triplicem modum, quo dicitur sententia iniusta : primo ex causa, quando scilicet non subest causa iusta: secundo, ex ordine, ut quando non servatur ordo juris: tertio, ex animo, ut quando corrupta intentione proceditur contra aliquem: contra quod dicitur Deuteronomii decimo sexto: "Iuste quod iustum est persequeris ".

(Vers. 6.). Horrende, id est terribiliter: ad Hebraeos decimo : " Horrendum est incidere in manus Dei viventis ": et cito apparebit vobis: unde Sophoniae primo: "Iuxta est dies Domini magnus et velox nimis ". Et licet dies iudicii generalis longe sit,

tamen dies parti'cularis iudicii, id est mortis, prope est: unde Ecclesiastici trigesimo octavo: "Memor esto iudicii mei ; sic enim erit et tuum: milii heri et tibi hodie ". Et vere horrende apparebit vobis praelatis, quoniam iudicium durissimum in his qui praesunt, fiet. Durum quidem, quia male intraverunt: durius, quia male inierunt: durissimum, quia male rexerunt. Vel: durum propter peccata subditorum: durius propter peccata ministrorum: durissimum propter multitudinem et enormitatem propriorum peccatorum.

Durius punientur praelati quam ceteri, primo ratione commissi, secundum illud Lucae duodecimo : " Cui plus commodaverint, plus petent ab eo ". Ratione peccati, quia ceteris paribus gravius est peccatum praelati quam subditi: Ieremiae quinto: " Hi magis fregerunt iugum " etc. Ratione damni, quia scilicet alios suo exemplo corrumpunt: Gregorius : " Cum pastor per abrupta graditur, necesse est, ut in praecipitium grex sequatur". Ratione scandali, quia Ecclesiam scandalizant: unde Malachiae secundo: " Scandalizastis plurimos in lege ". Ratione iudicii, quia scilicet hic non iudicantur, secundum illud Psalmi : " Tibi soli peccavi" etc.; et ideo in futuro simul et totaliter durius iudicabuntur, secundum illud secundi Machabaeorum sexto: " Non enim, sicut in aliis nationibus, Dominus patienter exspectat, ut, cum iudicii dies advenerit, eas in plenitudine peccatorum puniat ". Ratione officii, quia etiam officium suum indigne exercendo peccant: ad Romanos secundo: "In quo alium iudicas, te ipsum condemnas ".

(Vers. 7.). Exiguo enim, id est infirmo et humili: unde Glossa : "Iis qui per ignorantiam, vel fragilitatem, vel necessitatem peccaverunt et humili paenitentia deleverunt": conceditur misericordia: Glossa: " Remissio peccatorum ", quoad poenam, sive ex toto, sive ex parte, hic, vel in futuro: Isaiae ultimo: "Ad quem respiciam nisi ad pauperculum " etc. Potentes autem, id est potestate abusi in peccatum, potenter, id est fortiter illata, tormenta patientur, propter peccata, quia pro peccatis suis et subditorum suorum: unde Numerorum vigesimo quinto :

" Tolle cunctos principes et suspende eos contra solem in patibulis "; item tertio Regum vigesimo: "Custodi virum istum, qui si lapsus fuerit, erit anima tua pro anima eius "; item Ezechielis trigesimo secundo: "Loquentur ei potentissimi robustorum de medio inferni ".

(Vers. 8. 9.). Non enim subtrahet Dominus, scilicet a punitione et tormento, personam cuiusquam, scilicet parvi vel magni, privato amore: Ezechielis decimo octavo : " Unumquemque iuxta vias suas iudicabo, domus Israel, ait Dominus ". "Non est personarum acceptor Deus ", Actuum decimo. Deinde reddit causam dicens: Qui est, id est, quia ille est, omnium dominator ;Apocalypsis decimo nono: " Rex regum et Dominus dominantium ". Nec verebitur magnitudinem cuiusquam, scilicet ex timore, quoniam ipse est " magnus Dominus et rex magnus super omnes deos", ut dicitur in Psalmo, et iterum: " Magnitudinis eius non est finis "; unde improportionabiliter superat omnem aliam magnitudinem. Quoniam pusillum et magnum ipse fecit: Malachiae secundo : " Nunquid non unus est pater omnium nostrum? Nunquid non unus Deus creavit nos"? Et quia omnes creavit, ideo omnes, tam parvos quam magnos, sicut creaturas suas iudicabit: Apocalypsis vigesimo: " Vidi mortuos magnos et pusillos stantes in conspectu throni". Et aequaliter est illi cura de omnibus.

Contra: Primae ad Corinthios nono : " Nunquid de bobus cura est Deo "? quasi dicat: non.

Dicendum, quod cura disciplinae solum est Deo de rationalibus: sed cura providentiae est illi de omnibus .

Sed si sequalis est illi cura providentiae de bonis et malis: ergo non differt apud illum bonum esse, vel malum.

Respondeo: dicendum, quod loquitur de providentia naturali, non de gratuita. Vel: aequaliter, id est similiter.

Et quamvis aequaliter sit ei cura de omnibus, non tamen omnes puniet aequaliter .

Autem, pro sed. Fortioribus, in malo, fortior instat cruciatui, in supplicio, ut patet in lucifero et aliis daemonibus.

Secundo, de praemio sapientium rectorum.

Ad vos ergo etc. Hic determinat et ostendit sapientium rectorum proemium: et primo excitat ad sapientiam: secundo sapientium subdit mercedem vel mercedis declarationem.

(Vers. 10.). Ad vos ergo etc. Quia fortioribus fortior instat cruciatio, ad vos ergo, reges etc: Glossa : " Finito sermone ad potentes, ad rectores Ecclesiae exhortationem convertit": Glossa: " O reges, id est Ecclesiae rectores, vel omnes, quibus animarum suarum regimen commissum est". Ad vos sunt hi sermones mei, scilicet de studio et amore sapientiae: unde sequitur: ut discatis sapientiam: Glossa : " Divinam ", non mundanam: de utraque primae ad Corinthios tertio: " Si quis videtur inter vos esse sapiens in hoc saeculo, stultus fiat, ut sit sapiens". Hi sermones, audiendi et retinendi et opere implendi, secundum illud Ieremiae decimo quinto: "Inventi sunt sermones tui, et comedi eos ". Et non excidatis, scilicet a iustitia " per praevaricationem mandatorum Dei ", secundum Glossam . Sapientia enim est sal custodiens a putrefactione peccati: negligentia autem sapientiae facit ruere in peccatum: unde Proverbiorum decimo septimo: "Qui evitat discere incidet in malas, quia in malum culpae et in malum poenae.-

(Vers.11.). Et bene dixi: ut discatis sapientiam, ne excidatis a iustitia: qui enim custodierint iustitiam, quae est via ad sapientiam, secundum illud Ecclesiastici primo : " Fili, concupiscens sapientiam serva iustitiam "; iuste iudicabuntur, Glossa: " Iustitiae suae praemium accipient ", scilicet in bono: unde Isaiae tertio: "Dicite iusto, quoniam bene: quoniam fructum adinventionum suarum comedet "; item Ezechielis decimo octavo: " Iustitia iusti super eum erit "; Lucae sexto: " In qua mensura mensi fueritis " etc. Et qui didicerint , scilicet per sapientiam, iusta: Glossa : " Rectam fidem et opera ": invenient, quid respondeant, in iudicio scilicet de peccatis sibi obiectis: Habacuc secundo: " Super custodiam meam stabo etc., et contemplabor, ut videam, quid dicatur mihi, et quid respondeam ad arguentem me".

Tertio, monitio sapientium et insipientium rectorum ad sapientiam concupiscendum.

Concupiscite etc Hic monet rectores, tam bonos quam malos, concupiscere sapientiam: et primo ponit exhortationem ad concupiscendum eam: secundo, facilitatem acquirendi ipsam: Clara est etc.: tertio, utilitatem acquirendi ipsam: Cogitare etc.: quarto monet diligere eam, ibi: Si ergo delectamini.

(Vers. 12.). Concupiscite ergo etc. Ex quo tam utilis est sapientia, quod facit non excidere a iustitia etc.: concupiscite ergo sermones meos, audiendos de sapientia: Ecclesiastici vigesimo quarto : " Transite ad me omnes, qui concupiscitis me ". Et diligite illos, scilicet iam auditos, secundum illud Psalmi: " Dilexi mandata tua super aurum et topazion " etc. Et habebitis disciplinam, scilicet per ipsos sermones meos: Glossa: " Qui diligit sapientiam servat in moribus disciplinam ", secundum illud Ioannis decimo quarto: "Si diligitis me, mandata mea servate ".

Clara est. Hic ostendit facilitatem acquirendi sapientiam primo per hoc, quod clara est ad videndum: secundo, quia est spontanea ad se ostendendum: Praeoccupat: tertio, quia proxima ad ingrediendum: Qui de luce vigilaverit etc.

(Vers. 13.). Clara est etc, quasi dicat: debetis eam concupiscere, quia clara est sapientia: sui scilicet pulcritudine et evidentia, quia scilicet lux est: unde infra septimo : " Proposui pro luce habere illam ". Et quae nunquam marcescit, id est, a sua pulcritudine deficit: unde Glossa: "Decor sapientiae immarcescibilis est ". Non enim subiacet tempori, sed est supra tempus, quasi divina sapientia. Et facile etc, quasi dicat: nec desperandum de ea acquirenda, quia facile videtur, oculo scilicet intellectus, ab his qui diligunt illam, scilicet affectu: unde Ioannis decimo quarto : " Qui diligit me diligetur a Patre meo, et ego diligam eum et manifestabo ei me ipsum ". Dilectio enim purgat et illuminat interiorem oculum ad videndum: unde Ecclesiastici secundo : "Qui timetis Dominum, diligite illum, et illuminabuntur corda vestra ". Et invenitur ab his qui quaerunt eam, effectu: Lucae undecimo : " Quaerite, et invenietis", scilicet si quaeratur, ubi debet quaeri. Non enim "invenitur in terra suaviter viventium ", Iob vigesimo octavo: sed in asperitate victus et paenitentiae ; unde Daniel invenit sapientiam merilo abstinentiae suae, ut patet Danielis primo.

(Vers. 14.). Praeoccupat, scilicet antequam studio quaerentis inveniatur: Glossa : " Gratis se offerens: ipsa enim est via, veritas et vita, unde per eam itur ad ipsam et pervenitur ". Praeoccupat, inquam, id est praevenit eos, qui se concupiscunt, ut illis se prior ostendat: quia illam non praevenirent, nisi praeventi et illuminati ab ea, sicut lux solis illuminat ad se ipsam videndum: Bernardus :" Vera sapientia, quae Christus est, inveniri potest, praeveniri non potest".

(Vers. 15.). Qui de luce etc. Bene dixi, quod invenitur a quaerentibus, quia qui de luce, id est, statim cum lux ei oritur: Glossa : " A principio lucentis fidei", non de nocte, sicut peccatores semper in nocte manentes, sed sicut iusti, de quibus Proverbiorum quarto: "Iustorum semita quasi lux splendens " etc: primae ad Thessalonicenses quinto: " Omnes vos filii lucis estis". Vigilaverit ad illam, contra negligentiam: Proverbiorum octavo: " Qui mane vigilaverint ad me invenient me ". Non laborabit, quia dulcedo rei quaesitae et inventae alleviabit laborem: Ecclesiastici sexto: "In opere eius exiguum laborabis, et cito edes de generationibus illius ". Assidentem enim etc, hoc est, in quiete et sine motu paratam intrare, sicut solis radius assidet fenestrae clausae. Assidentem, inquam, illam foribus suis, scilicet spiritualibus, intellectui scilicet et affectui: inveniet, eam: Apocalypsis tertio : " Ego sto ad ostium et pulso " etc. Ipsa etiam fores habet, per quas intratur ad eam: unde Proverbiorum octavo: " Beatus homo, qui audit me et vigilat ad fores meas quotidie ": quae sunt fides et caritas: per fidem intrat ad eam intellectus, per caritatem affectus.

Cogitare ergo de illa etc. Hic ostendit acquirentium utilitatem, primo in praesenti: secundo in futuro: Initium etc.

Utilitas in praesenti ostenditur quadruplex: primo, sensus in rationali: secundo, securitas in irascibili: Et qui vigilaverit: tertio, hilaritas in concupiscibili: Quoniam dignos etc:

quarto, providentia futurorum. Et in omni providentia.

(Vers. 16.). Cogitare ergo de illa: quasi di cat: non solum vigilanti et quaerenti datur, sed et cogitare de illa, non simplici cogitatione, sed affectiva: unde Glossa : " Desiderio divinae contemplationis " Ecclesiastici decimo quarto: " Beatus vir, qui in sapientia morabitur etc, et in sensu cogitabit circum, spectionem Dei ": sensus est consummatus, id est perfectus, quia sapientia perficit sensum hominis quia, secundum Hugonem de sancto Victore , (sapientia est, in qua perfecti boni forma consistit". Vel: Cogitare de illa sensus est consummatus, id est, tunc perfecte sensus ordinatur, cum studet sal pientiae, secundum illud Augustini: " Finis hominis in via est perfecte quaerere veritatem ". Et qui vigilaverit: Glossa : " Intentione mentis ", propter illam, acquirendam vel custodiendam, cito erit securus , scilicet a malo: " quia eius adeptio est vera securitas), secundum Glossam: Proverbiorum undecimo: (Qui cavet laqueos securus erit ". Haec est bona securitas, de qua Proverbiorum decimo quinto: " Secura mens quasi iuge convivium ".

(Vers. 17.). Quoniam dignos se: quasi: bene dixi, quod cito erit securus, quoniam dignos se ipsa, scilicet mundos corde et corpore: unde supra primo : (In malevolam animam non introibit sapientia " etc. Circuit quaeretis, id est ex omni parte continue se offerens et indesinenter: quae indesinentia et continuatio datur intelligi per hoc quod dicit: circuit: motus enim rectus non sic potest continuari, sicut circularis. Sic circuibat Sapientia incarnata per castella, ut patet Marci sexto . Et in viis suis, scilicet praeceptis et consiliis observatis: de quibus Proverbiorum tertio: " Viae eius viae pulcrae, et semitae illius pacificae": ostendit se illis, secundum illud Psalmi: ( A mandatis tuis intellexi ": hilariter, eos laetificando, scilicet de hoc, quod ipsa gratis se dat eis: secundae ad Corinthios nono: (Hilaremdatorem diligit Deus ",.sicut etiam homo: unde Seneca : (Quantum addis morae, tantum subtrahis gratiae ". Et in omni providentia, de futuris, perfecte eis providendo necessaria ad salutem: occurrit illis; Glossa : " Adiutrix ", sicut Sapientia incarnata resurgens occurrit mulieribus, ut habetur Matthaei vigesimo octavo.

Initium etc. Hic tanguntur gradus gloriae per sapientiam acquirendae: et primo tangit initium: secundo, profectum, ibi: Cura ergo: tertio, consummationem: Custoditio autem legum etc.: quarto, consummationis finem: Concupiscentia itaque. Gradus ergo primus, id est initium sapientiae, concupiscentia disciplinae: ex concupiscentia disciplinae, dilectio: ex dilectione, custodia legis Dei: ex custodia divinae legis, incorruptio mentis et proximitas divinae similitudinis: ex divina similitudine, gloria regni caelestis: ergo a primo ex concupiscentia sapientiae habetur gloria caelestis .

(Vers. 18.). Hoc est, quod vult dicere: Initium enim illius, scilicet sapientiae etc.: quasi dicat: ita occurrit et ostendit se sapientia. Nec est inutilis eius ostensio et occursus. Enim, pro quia: initium illius, scilicet per quod homo incipit fieri sapiens: " nemo enim repente fit summus ", ut dicit Glossa : est verissima disciplinae, id est sapientiae, concupiscentia. De hae concupiscentia dicitur in Psalmo: (Concupivit anima mea desiderare " etc. Concupiscentia enim sapientiae est aliqua pars sapientiae, secundum illud Ecclesiastici sexto: " Si dilexeris audire, sapiens eris".

Sed videtur, quod timor, et non amor, sit sapienliae initium, quia dicitur Ecclesiastici primo :" Initium sapientiae timor Domini ".

Dicendum, quod timor est initium primum, sed amor est proximum: vel.: timor initium extrinsecum, amor initium intrinsecum .

Verissima autem concupiscentia dicitur hic contra triplicem vanam concupiscentiam, de qua dicitur primae Ioannis secundo : " Omne, quod est in mundo, aut est concupiscentia carnis " etc., quae est ex triplici vanitate, de qua Ecclesiaste primo: " Vanitas vanitatum " etc.

(Vers. 19.). Cura ergo, quasi dicat: ex quo ita est, quod concupiscentia disciplinae est initium sapientiae, ergo cura disciplinae, id est concupiscentia disciplinae, est dilectio, id est causa dilectionis ipsius sapientiae: quod enim concupiscimus diligimus, cum habemus. Et nota, quod idem vocat sapientiam et disciplinam, quia idem sunt in re, licet differant ratione, quia sapientia dicitur, in quantum mentem interius delectabiliter afficit: disciplina, in quantum actiones exteriores ordinat et disponit. Vel sic: concupiscentia etc. est dilectio, id est causa dilectionis divinae: infra septimo : " Neminem diligit Deus, nisi eum qui cum sapientia inhabitat": ad Hebraeos duodecimo: " Quodsi extra disciplinam estis, ergo non filii, sed adulteri estis ". Et dilectio, custodia legum illius est, id est causa custoditionis: ad Romanos decimo tertio : " Plenitudo legis est dilectio ", id est causa impletionis divinae legis: primae ad Timotheum primo: " Finis praecepti est caritas "; legum, scilicet naturalis, Moysaicae et evangelicae: de quibus Isaiae vigesimo quarto: " Transgressi sunt leges, mutaverunt ius, dissipaverunt foedus sempiternum ".

Custoditio autem legum consummatio incorruptionis, id est causa consummatae incorruptionis spiritualis, scilicet tam mentis quam corporis in praesenti: vel: incorruptionis, " id est immortalitatis " in futuro, secundum Glossam : Proverbiorum tertio: " Custodi legem meam atque consilium meum, et erit vita animae tnae".

(Vers. 20. 21. 22.). Incorruptio autem facit, esse proximum Deo: unde de virginibus cantatur, quod (sequuntur Agnum, quocumque ierit ", Apocalypsis decimo quarto .

Concupiscentia itaque sapientiae, quae est eius initium, deducet ad regnum perpetuum: Glossa: (Quod est in cognitione Divinitatis ", secundum illud Ioannis decimo septimo: " Haec est vita aeterna, ut cognoscant te Deum verum " etc.

Si ergo delectamini etc., quasi dicat: ex quo dat regnum perpetuum, ergo si delectamini sedibus et sceptris: Glossa : (Reges admonet diligere sapientiam, sine qua regnare non possunt: tunc enim bene regitur respublica, cum philosophi regnant, et reges philosophantur. Merito ergo rectores Ecclesiae assidui sunt in divinae legis meditatione: qui enim eam discendo, docendo, operando sequitur regni caelestis coronam assequetur ". Si ergo delectamini sedibus, iudiciariae potestatis, et sceptris, regiae dignitatis, secundum illud Matthaei vigesimo tertio : " Amant primas cathedras " etc.; alia littera habet sensibus, quoad discretionem, et stemmatibus, quoad dignitatem: si delectamini, inquam, o reges

populi, id est rectores maiores et praelati, tam saecnlares quam ecclesiastici: diligite sapientiam, ut in perpetuum regnetis: Proverbiorum octavo : " Per me reges regnant".

(Vers. 23.). Diligite lumen sapientiae, ad illuminationem animarum: infra septimo : " Luci comparata invenitur prior ": quia illuminat spiritualia, quod maius est, quam illuminare corporalia. Omnes, qui praeestis populis, id est vos etiam minores principes et praelati.

Quarto, promissio de docenda sapientia, ubi tanguntur quatuor.

Quid autem est sapientia etc. Hic ultimo se promittit docere sapientiam: et primo tangit doctrinae manifestationem: secundo, docendi fidelitatem: Et ponam in lucem: tertio, audiendi utilitatem: Multitudo autem etc: quarto, subiungit suam ad audiendum exhortationem: Ergo accipite.

(Vers. 24.). Quid autem est sapientia, quasi dicat: ita invitavi vos ad sapientiam, et ut acquiescatis, referam etc. Vel sic continuandum: hucusque monui ad sapientiam: autem, pro sed: amodo referam, quid est sapientia etc. Ecce, magna promissio;" abscondita enim est ab oculis omnium viventium ", Iob vigesimo octavo verumtamen revelatione Spiritus sancti nosci potest. Quid est, .inquam, sapientia, increata, id est qualis: de ipsa enim non potest sciri nec dici, quid sit, scilicet secundum essentiam, sed qualis, quoniam bona, aeterna, omnipotens etc. De sapientia vero creata sciri potest et dici, quid sit: unde Augustinus : " Sapientia est cognitio rerum divinarum ". Et quemadmodum facta sit, id est qualiter genita de Patre, scilicet aeterna Sapientia, quae est Dei Filius: primae ad Corintbio : primo : " Christum Dei virtutem et sapientiam ". Vel: quemadmodum facta, id est creata, si exponatur de creata: Ecclesiastici primo: " Prior omnium creata est sapientia ": item ibidem vigesimo quarto: " Ab initio et ante saecula creata sum ", id est disposita creari. Et non abscondam a vobis sacramenta Dei, id est sacra et secreta opera sapientiae Dei.

Contra: Tobiae duodecimo : " Sacramentum regis abscondere bonum est".

Dicendum, quod tentatoribus debet abscondi, amatoribus debet revelari ; unde Ioannis decimo quinto :" Vos autem dixi amicos, quia omnia, quaecumque audivi a Patre meo, nota feci vobis". Item abscondenda superbis sapientibus, sed revelanda parvulis humilibus: unde Matthaei undecimo: " Abscondisti haec a sapientibus et prudentibus, et revelasti ea parvulis ", id est humilibus. Item, non gulosis, sed abstinentibus, ut patet Danielis primo.

Sed ab initio nativitatis, id est humanae, vel ipsius sapientiae; investigabo, ostendendo, ipsam a Deo Patre procedere. Et ponam in lucem, scilicet manifestationis, scientiam illius, clare docendo: Ecclesiastici vigesimo quarto : " Qui elucidant me vitam aeternam habebunt ". Et non praeteribo veritatem, falsa admiscendo: Ecclesiastici trigesimo septimo: "Ante omnia opera verbum verax praecedat te "; Augustinus: " Bonorum ingeniorum insignis indoles est, in verbis verum amare, non verba".

(Vers. 28.). Neque cum invidia tabescente, id est tabescere faciente: Proverbiorum decimo quarto : " Putredo ossium invidia " ; item in Psalmo: " Peccator videbit et irascetur, dentibus suis fremet et tabescet ". Iter habebo, quia pessima est socia: devorat enim hominem sicut fera: Genesis trigesimo septimo .- " Fera pessima comedit eum, bestia devoravit loseph ". Talis erat Moyses, id est non invidus: dicebat enim: " Quis mihi tribuat, ut omnis populus prophetet, et det eis Dominus spiritum suum"? Numerorum undecimo. Quoniam talis homo, scilicet invidus, non erit particeps sapientiae: unde supra primo : " In malevolam animam " etc.: Ecclesiastici decimo quarto: " Homini livido", id est invido, "ad quid aurum "? id est sapientia, quae aurum appellatur propter suam pretiositatem: Proverbiorum tertio: " Pretiosior est enim cunctis opibus ".

(Vers. 26. 27.). Multitudo autem etc, quasi dicat: et debetis audire: autem, pro quia: quiamultitudo sapientium: Glossa : " Coetus praedicatorum ": sanitas est orbis terrarum, id est causa sanitatis: Proverbiorum undecimo: "Ubi non est gubernator, populus corruet: salus autem, ubi multa concilia ". Qui ergo obviat sapientium multiplicationi vel multitudini obviat orbis saluti: et ideo talis debet esse odio toti orbi. Tales erant, de quibus dicit Apostolus primae ad Thessalonicenses secundo : " Deo non placent et omnibus hominibus adversantur ". Et rex sapiens populi stabilimentum est:

Ecclesiastici decimo: " Iudex sapiens iudicabit populum suum, et principatus sensati stabilis erit". Hoc antem maxime competit Christo, in cuius persona dicitur: " Salus populi ego sum ".

Et quia ita est utilis sapientia, ergo accipite disciplinam, id est sapientiam, per sermones meos, excitative sive occasionaliter, sed per inspirationem divinam effective et causaliter: unde Ecclesiastici primo : " Omnis sapientia a Domino Deo est ". Et proderit vobis, quia dicitur Ecclesiastae ultimo: " Verba sapientium quasi stimuli ", scilicet provocando ad bonum: " et quasi clavi in altum defixi", praeservando a casu in malum.