DE TRINITATE LIBER.

 ARGUMENTUM.

 CAPUT PRIMUM. DE TRINITATE disputaturus Novatianus ex Regula fidei proponit, ut primo credamus in Deum Patrem et Dominum omnipotentem, rerum omnium pe

 CAPUT II. Deus super omnia, ipse continens omnia, immensus, aeternus, mente hominis major, sermone inexplicabilis, sublimitate omni sublimior.

 CAPUT III. Deum esse omnium conditorem, dominum et parentem, e sacris Scripturis probatur.

 CAPUT IV. Bonum quoque, semper sui similem, immutabilem, unum et solum, infinitum: cujus nec nomen proprium possit edici, et incorruptibilem, et immor

 CAPUT V. Cujus si iracundias et indignationes quasdam, et odia descripta in sacris paginis teneamus non tamen haec intelligi ad humanorum exempla vit

 CAPUT VI. Et licet Scriptura faciem divinam saepe ad humanam formam convertat, non tamen intra haec nostri corporis lineamenta modum divinae majestati

 CAPUT VII. ARGUMENTUM.--- Spiritus quoque cum Deus dicitur, claritas et lux, non satis Deum illis appellationibus explicari.

 CAPUT VIII. ARGUMENTUM.--- Hunc ergo Deum novisse et venerari Ecclesiam eique testimonium reddit tam invisibilium, quam etiam visibilium, et semper,

 CAPUT IX. Porro eamdem regulam veritatis docere nos, credere post Patrem etiam in Filium Dei Jesum Christum Dominum Deum nostrum, eumdem in Veteri Tes

 CAPUT X. Jesum Christum Dei Filium esse, et vere hominem: contra haereticos phantasiastas, qui veram carnem illum suscepisse negabant.

 CAPUT XI. Et vero non hominem tantum Christum, sed et Deum: sicuti hominis filium, ita et Dei filium.

 CAPUT XII. Deum enim Veteris Testamenti Scripturarum auctoritate probari.

 CAPUT XIII. Eamdem veritatem evinci e sacris Novi Foederis Litteris.

 CAPUT XIV. Idem argumentum persequitur auctor.

 CAPUT XV. al. XXIII. Rursum ex Evangelio Christum Deum comprobat.

 CAPUT XVI. al. XXIV. Iterum ex Evangelio Christum Deum comprobat.

 CAPUT XVII. al. XXV. Item ex Moyse in principio sacrarum Litterarum.

 CAPUT XVIII. al. XXVI. Inde etiam, quod Abrahae visus legatur Deus: quod de Patre nequeat intelligi, quem nemo vidit umquam sed de Filio in Angeli im

 CAPUT XIX. al. XXVII. Quod etiam Jacob apparuerit Deus Angelus, nempe Dei Filius.

 CAPUT XX, al. XV. Ex Scripturis probatur, Christum fuisse Angelum appellatum. Attamen et Deum esse, ex aliis sacrae Scripturae locis ostenditur.

 CAPUT XXI, al. XVI. Eamdem divinam majestatem in Christo aliis iterum Scripturis confirmari.

 CAPUT XXII, al. XVII. Eamdem divinam majestatem in Christo aliis iterum Scripturis confirmat.

 CAPUT XXIII, al. XVIII. Quod adeo manifestum est, ut quidam haeretici eum Deum Patrem putarint, alii Deum tantum sine carne fuisse.

 CAPUT XXIV, al. XIX. Illos autem propterea errasse, quod nihil arbitrarentur interesse inter Filium Dei et filium hominis, ob Scripturam male intellec

 CAPUT XXV, al. XX. Neque inde sequi, quia Christus mortuus, etiam Deum mortuum accipi: non enim tantummodo Deum, sed et hominem Christum Scriptura pro

 CAPUT XXVI, al. XXI. Adversus autem Sabellianos Scripturis probat alium esse Filium, alium Patrem.

 CAPUT XXVII. al. XXII. Pulchre respondet ad illud: sumus, quod illi pro se intendebant.

 CAPUT XXVIII. Pro Sabellianis etiam nihil facere illud: Qui videt me, videt et Patrem, probat.

 CAPUT XXIX. Deinceps fidei auctoritatem admonere nos docet, post Patrem et Filium, credere etiam IN SPIRITUM SANCTUM: cujus operationes ex Scripturis

 CAPUT XXX. Denique quantum dicti haeretici erroris sui originem inde rapuerint, quod animadverterent scriptum: unus Deus: etsi Christum Deum et Patrem

 CAPUT XXXI. Sed Dei Filium Deum, ex Deo Patre ab aeterno natum, qui semper in Patre fuerit, secundam personam esse a Patre, qui nihil agat sine Patris

Chapter V. Argument.—If We Regard the Anger, and Indignation, and Hatred of God Described in the Sacred Pages, We Must Remember that They are Not to Be Understood as Bearing the Character of Human Vices.

Moreover, if we read of His wrath, and consider certain descriptions of His indignation, and learn that hatred is asserted of Him, yet we are not to understand these to be asserted of Him in the sense in which they are human vices. For all these things, although they may corrupt man, cannot at all corrupt the divine power. For such passions as these will rightly be said to be in men, and will not rightly be judged to be in God. For man may be corrupted by these things, because he can be corrupted; God may not be corrupted by them, because He cannot be corrupted. These things, forsooth, have their force which they may exercise, but only where a material capable of impression precedes them, not where a substance that cannot be impressed precedes them. For that God is angry, arises from no vice in Him. But He is so for our advantage; for He is merciful even then when He threatens, because by these threats men are recalled to rectitude. For fear is necessary for those who want the motive to a virtuous life, that they who have forsaken reason may at least be moved by terror. And thus all those, either angers of God or hatreds, or whatever they are of this kind, being displayed for our medicine,—as the case teaches,—have arisen of wisdom, not from vice, nor do they originate from frailty; wherefore also they cannot avail for the corruption of God. For the diversity in us of the materials of which we consist, is accustomed to arouse the discord of anger which corrupts us; but this, whether of nature or of defect, cannot subsist in God, seeing that He is known to be constructed assuredly of no associations of bodily parts. For He is simple and without any corporeal commixture, being wholly of that essence, which, whatever it be,—He alone knows,—constitutes His being, since He is called Spirit. And thus those things which in men are faulty and corrupting, since they arise from the corruptibility of the body, and matter itself, in God cannot exert the force of corruptibility, since, as we have said, they have come, not of vice, but of reason.

CAPUT V. Cujus si iracundias et indignationes quasdam, et odia descripta in sacris paginis teneamus; non tamen haec intelligi ad humanorum exempla vitiorum.

0894C

Cujus etiam si iracundias legimus, et indignationes quasdam descriptas tenemus, et odia relata cognoscimus, non tamen haec intelligimus ad humanorum relata esse exempla vitiorum. Haec enim omnia, et si hominem possunt corrumpere, divinam vim non possunt omnino vitiare. Passiones enim istae in hominibus merito esse dicentur; in Deo non merito judicabuntur. Corrumpi enim per haec homo potest, quia corrumpi potest: corrumpi per haec Deus non potest, quia nec corrumpi potest. Habent igitur ista vim suam quam exerceant; sed ubi praecedit passibilis 0894D materia, non ubi praecedit impassibilis substantia. Nam et quod irascitur Deus, non ex vitio ejus venit; sed ad remedium nostri illud facit. Indulgens est enim, etiam tunc cum minatur: dum per haec homines 0895A ad recta revocantur. Nam quibus ad honestam vitam deest ratio, metus est necessarius, ut qui rationem reliquerunt, vel terrore moveantur. Et ideo omnes istae vel iracundiae Dei, vel odia, vel quaecumque sunt hujusmodi, dum ad medicinam nostram proferuntur (ut res docet), ex consilio, non ex vitio venerunt: nec ex fragilitate descendunt; propter quod etiam ad corrumpendum Deum valere non possunt. Materiarum enim in nobis ex quibus sumus, diversitas, ad iracundiae consuevit corrumpentem nos excitare discordiam; quae in Deo, vel ex natura vel ex vitio, non potest esse: dum non utique ex coagmentis corporalibus intelligitur esse constructus. Est enim simplex, et sine ulla corporea concretione, quidquid illud est totus, quod se solus scit esse; 0895B quandoquidem Spiritus sit dictus (Joan. IV, 24). Et ideo haec quae in hominibus vitiosa sunt et corrumpentia, dum ex corporis ipsius et materiae corruptibilitate nascuntur, in Deo corruptibilitatis vim exercere non possunt: quandoquidem, ut diximus, non ex vitio, sed ratione venerunt.