TRACTATUS II. DE ANIMA SECUNDUM OPINIONES ALIORUM.
CAPUT VII. De officiis virtutis generativae.
CAPUT X. De duplici motore nutrimenti.
CAPUT XVIII. Qualiter sonus generatur in aere et aqua.
CAPUT XIX. De echo qui est sonus reflexus.
CAPUT XXXV. Qualiter se habet tactus ad tangibilia.
Quo ordine oportet procedere quaerentem de his quae spectant ad scientiam de anima.
Inquisitis autem his omnibus quae de subjecto scientiae hujus et diffmientibus animam inquirenda esse videntur, etsi consentiatur in hoc quod unoquoque corpore hominis vel alterius animalis non multae sunt animae, sed una in substantia, et plures in partibus potestativis : tunc videndum erit de ordine quaestionum, utrum scilicet prius oportet inquirere de tota anima secundum se, vel de partibus prius. Cum autem multae sint partes, difficile erit determinare differentias partium ad invicem quales aptae natae sunt habere : quia inferior semper claudi videtur in superiori, sicut minor potestas in majori clauditur ejusdem generis potestate, sicut potestas praesidis et tribuni clauditur in potestate Caesaris sive Imperatoris. Est tamen in hoc magis difficile quam in aliis.
Dubium autem iterum est, utrum partes animae quae sunt potentiae prius quaerendae sunt,aut opera sive actiones potentiarum, verbi gratia utrum prius quaerendum sit de intelligere et sentire quae sunt opera sive actiones potentiarum, vel de intellectiva et sensitiva potentia prius sit inquirendum. Similiter autem et in aliis. Et si constiterit quod de operibus potentiarum prius sit inquirendum, tunc iterata dubitabit aliquis an oportet primo quaerere de oppositis, hoc est, objectis circa quae sunt opera, aut de ipsis operibus prius, et postea de objectis. Verbi
gratia, quoniam possumus quaerere utrum de sensibili prius sit quaerendum quam de sensu et sentire, et de intelligibili prius quam de intellectu et intelligere, vel e converso.
Hae enim quaestiones necessariae sunt propter duas causas, quarum una est, quia in quibusdam magis est nobis nota natura totius quam partis, et notior est nobis potestas quam actus ejus, et quam id circa quod operatur, sicut in corporibus quae sensui subjiciuntur, se habet. Nos enim scimus naturam ignis in toto, et per eam discimus potentiam partis et operationis, et ejus circa quod operatur. Quaedam autem super quae non cadit sensus, sunt occulta nobis in substantia et partibus, sed sunt manifesta nobis ea circa quae operantur, et per illa devenimus in opera, et per opera in potentias particulares, et per illas potentias conjecturamus de toto, sicut nos investigamus substantias separatas, etiam ipsam animam.
Alia autem causa est, quia etiam in ipsis quae spiritualia sunt et non sunt subjecta sensibus nostris, duo sunt genera potentiarum partialium : et unum quidem genus est activae potentiae, aliud autem potentiae passivae. Activae quidem sunt factivae formarum et motivae, sicut intellectus activus, et potentiae moventes cor et organa motus. Passivae autem sunt receptivae formarum, ut sensus, et intellectus possibilis. Et in activis quidem scimus quod potentia causatur ab essentia formae, et operatio non dat speciem, sed. operatio specificatur a forma, sicut dicimus operationem lucis esse lucere : et si agit in aliquid quod objicitur actioni suae, illi etiam imprimit speciem et formam suam, sicut lux lucendo illuminat, et dat speciem lucis illuminantis : et in talibus rectus ordo doctrinae est incipere a forma totius agentis, et devenire in partem et operationem, et sic in objectum circa quod est operatio. In passivis autem ordo naturae est e converso : quoniam passiva per se carent specie, sed objectum agit in eis speciem suam, sicut nos videmus oculum nullam habere visionis speciem, sed esse potentia ad omnia visibilia. Sed cum videt in actu, tunc coloratum illuminatum immutat ipsum et imprimit ei speciem. Et in talibus secundum rationem diffinitivam objecta quae primo dant speciem operationi et potentiis passivis, sunt secundum naturam praevia actibus et actus potentiis, et postea visio, et postea visus, et deinde potentia tota sensitiva : et hoc patet per diffinitionem ab Aristotele datam de visu, quod visus est susceptivum coloris secundum actum lucidi, ubi visus diffinitur per colorem.
Cum igitur utrumque genus potentiarum istarum in anima inveniatur, oportet quaerere de utraque viarum praedictarum in doctrina de Anima. Non solum autem oportet hoc inquiri, sed etiam de accidentibus inseparabilibus quaecumque sunt propria animae vel partibus ejus.
Non solum enim videtur utile esse in doctrina ut cognoscamus substantiam per essentialia ipsius, quae sunt quidditas ejus, ut per illam cognoscamus causas eorum quae accidunt per se subjectis illis, quorum quidditates accepimus : sed etiam e converso cognitio eorum quae per se accidunt alicui substantiae, multum confert ad sciendum quidditatem substantiae. Sicut verbi gratia, si volumus cognoscere quot numero anguli trianguli rectilinei sunt aequales rectis, utile est nobis ut cognoscamus tam quidditatem substantiae quam quidditatem passionis, ut verbi gratia, sciamus quidditatem recti et quidditatem obliqui, quae sunt passiones : et quidditatem lineae et quidditatem plani sive superficiei, quae sunt subjecta in geometria : tunc bene concluderemus, quod triangulus qui est plane trigonum rectilineum, habet tres numero angulos aequos duobus rectis et non pluribus. Et sic est in multis, quod
aliquando posteriora sunt magis nota nobis quae sunt accidentalia rei, et aliquando e converso substantialia sunt magis nota quae sunt priora. In omnibus enim mathematicis priora in natura et re sunt magis nota, et ex illis certificamus posteriora : et ideo scientiae illae certissimae sunt. In physicis autem frequenter sunt occulta nobis quae priora sunt secundum naturam et rem, et accidentia nobis magis manifestantur : et oportet nos tunc ex posterioribus incipere, et venire in principia : et ideo scientiae physicae in quibusdam non habent veram certitudinem sicut habent mathematicae. Sed quando incipimus ab accidentibus, oportet quod illa accidentia sint per se convenientia et nota nobis ad sensum et phantasiam et imaginationem : quoniam in illis primo accipimus physica : et ideo quandocumque bene et expedite sciverimus tradere rationem accidentium, ad phantasiam et imaginationem nobis notorum et cognitorum, tunc etiam expediti erimus ad tradendum rationem de substantia et de eo quid est : quia per accidentium cognitionem statim deveniemus in rationeni et cognitionem substantiae. Sed cum procedemus a priori in posterius, tunc procedemus per demonstrationem. Omnis autem demonstrationis principium est sicut medium ipsa diffinitio dicens rei quidditatem.
Utrum autem illa sit diffinitio subjecti vel passionis, determinatum est in Posterioribus : quoniam cum medium debeat esse secundum naturam medium in demonstratione, et debeat esse posterius primo, et prius secundo, videtur debere esse diffinitio passionis quae probatur de subjecto. Et si aliquando per diffinitionem subjecti scitur passio, oportet quod illa diffinitio non sit data de subjecto tantum, in quantum est substantia quaedam vel subjectum, in communi ratione subjecti, sed in quantum est causa et subjectum passionis, hoc est, quod fluit ex ipso talis passio : per illam enim scietur qualiter et quare passio inest
subjecto. Sicut verbi gratia, si diffiniatur anima in quantum absolute substantia intellectualis incorporea, non cognoscentur accidentia ejus et opera et objecta. Similiter autem si diffiniatur secundum totum et non secundum partes, et diffinitio totius detur secundum quod animatum corpus, ut dicatur perfectio corporis physici potentia vitam habentis, non cognoscuntur sufficienter passiones et opera et objecta : quia partium et opera et accidentia ignorantur. Si autem dicatur anima esse principium sensus et motus in toto, et in partibus corporis secundum congruentiam componentium unumquodque membrum, cognoscentur omnes operationes et accidentia partium et objecta, quando fuerit diffinitio aptata cuilibet parti, sicut in secundo libro declarabitur. Similiter autem est in diffinitione accidentium, quae est principium demonstrationis, sicut diximus. Si enim detur de essentia passionis tantum per ea quae formalia sunt in ipsa, non dicet causam quare sunt accidentia, aut accidant talibus subjectis : sicut si diffiniendo dicam, eclipsis est defectus luminis : adhuc autem si apponam subjectum et dicam, eclipsis est defectus luminis in luna : adhuc autem non dicit diflinitio quare hoc lunae accidit, et quomodo soli lunae convenit per se. Si autem dicatur sic, eclipsis est defectus luminis in luna, ex terrae interpositione ad rectam diametrum inter solem et lunam, ex motu ipsius in capite vel in cauda draconis, infra gradus eclipticos proveniente : tunc diffiniendo sic dico quid est passio, et cujus est, et propter quid inest, et quare soli lunae convenit : et per hanc diffinitionem scitur passionem inesse subjecto : ideo hoc certificant, et hoc est principium demonstrationis. Et similiter est in passionibus animae. Si enim dicam sic, ira est appetus contrarii doloris ex accensione sanguinis circa cor proveniens, dico et quid est, et cujus est, et propter quid inest : quia cordi inest, et propter hoc quod sanguis accensus est ex molestia, protenduntur spiritus ad repellendam injuriam vel illatam, vel opinatam, et ideo conturbantur passione. Et ideo sive subjectum diffiniatur, sive passio, et per diffinitionem non scitur quod passio est propria passio, hoc est, cui inest, et quare inest, vel ex diffinitione haec de facili conjecturari non possunt : sic diffinitiones dantur ex communibus essentialibus subjecto vel passioni, quae communia sunt per intentiones dialecticas, collecta, et sunt vanae, eo quod non inducunt ad certitudinem veram demonstrationis.