IN THRENOS JEREMIAE COMMENTARII.

 PRAEFATIO.

 CAPUT I.

 IN CAPUT I THRENORUM.

 CAPUT II.

 IN CAPUT II THRENORUM

 CAPUT III. Querimonia, sensus spei et patientiae, confessio, deprecatio.

 IN CAPUT III THRENORUM

 CAPUT IV.

 IN CAPUT IV THRENORUM

 CAPUT V, Supplex observatio in gratiam Juda,

 CAPUT V THRENORUM.

 INDEX Locorum Scripturae,

 EX NOVO TESTAMENTO.

 EX NOVO TFSTAMFNTO

IN CAPUT III THRENORUM

COMMENTARIUS.

" Ego vir videns paupertatem meam. " Hic describit lamenti materiam secundum differentias poenae poenitentis: et propter hoc dividitur in tres partes, in quarum prima inclinat ad timorem et spem, quae sunt duae molae inter quas conteritur poenitens. In secunda autem ex his docet paenitere, ibi, v. 40: " Scrutemur vias nostras. " Quia autem poenitere supra vires hominis est, in tertia invocationem docet nominis Domini, ut in poenitentia confortet, ibi, v. 55: " Invocavi nomen tuum. "

In prima duo sunt, inclinatio ad timorem, et erectio ad. spem, ibi, v. 19: " Recordare paupertatis. "

Prima adhuc in duas dividitur. Primo enim ponit considerationes poenarum: secundo, crudelitatem hostis, quae maxime timenda est, ibi, v. 10: " Ursus insidians. "

Consideratio poenarum duplex: ex parte scilicet punientis, et ex parte ejus qui vim passus est, ibi, v. 4: " Vetustam fecit pellem meam. "

In primo tria dicit, scilicet sui status recognitionem, sui dejectionem, et in poenis attritionem.

Est autem notandum, quod quaelibet littera hic triplicatur, eo quod istae clausulae per tria dividuntur, et quaelibet clausura ab una et eadem incepit littera secundum legem dictaminis. Interpretationes autem litterarum facile est adaptare cuilibet.

Dicit ergo:

ALEPH AdminBookmark

" Ego vir videns paupertatem meam, " supple, sum. Ego discretionem notat, ac si dicat: Ego dum essem in culpa, non vidi paupertatem meam, quam etiam sancti in me viderunt. Glossa: " Oculos " quos culpa claudit, paena aperit. " Apocal. iii, 17: Quia dicis: Quod dives sum, et locupletatus, et nullius egeo: et nescis quia tu es miser, et miserabilis, ei pauper, et caecus , et nudus. Homo enim in culpa non videt seipsum: unde, Apocal. III, 18, praecipitur: Collyrio inunge oculos tuos ut videas. Collyrium autem ex fellibus componitur, quae amaritudinem fellitam paenitentiae significant.

" Vir. " Yiri enim est paenas paenitentiae sustinere, quemadmodum Christus sustinuit paenas nostras, qui principaliter vir fuit. Ad Ephes. IV, 13: Occurramus omnes in virum perfectum, in mensuram aetatis plenitudinis Christi. Propter hoc de muliere laudabili dicitur, II Machab. VII, 20: Supra modum autem mater mirabilis et bonorum memoria, digna, quae praeeuntes septem filios sub unius diei tempore conspiciens, bono animo ferebat. Et, post pauca, v. 21: Repleta sapientia, et faemineae cogitationi masculinum animum inserens. Poeta:

Indue mente virum, Macedo puer, arma capesce.

Et Judith, xv, 10 et 11: Tu gloria Jerusalem, tu laetitia Israel, tu honorificentia populi nostri: quia fecisti viriliter, et confortatum est cor tuum. Psal. XXVI, 14: Exspecta Dominum, viriliter age, et confortetur cor tuum.

" Videns. " Quod licet praesentis participium, tamen formatur a praeterito imperfecto, ut notetur quod visio ad praesens finita non est. Displicentia enim poenitentis qui videt se, finiri non debet. Psal.

xlix, 21: Arguam te, et statuam contra faciem tuam. Dionysius in epistola ad Titum: " Primum bonum quod datur ho-" mini ex respectu ad lumen, visio sui ip-" sius. " Jerem. II, 23: Vide vias tuas in convalle, scito quid feceris. Bernardus: " Multi multa sciunt, et seipsos nesciunt: " alios inspiciunt, et seipsos negligunt. "

" Paupertatem meam. " Augustinus: " Pauper est non sufficiens sibi. " Paupertas autem omnis hominis est destitutio naturae per peccatum. Psal. lxxxvii, 16: Pauper sum ego, et in laboribus a juventute meam. Tob. IV, 23: Pauperem vitam gerimus: et tam pauperem propter quam Christum pauperem effici oportebat. II ad Corinth viii, 8: Sicilis gratiam Domini nostri Jesu Christi, quoniam propter vos egenus factus est, cum esset dives, ut illius inopia vos divites essetis. Psal. xxx, 11: Infirmata est in paupertate virtus mea. Haec visio valet ad humilitatem.

" In virgam indignationis ejus, " hoc est, in verbere virgae quae indignatione me percussit: et propositio notat causam inductivam: non enim se vidisset in paupertate, nisi virga coactus esset. Isa. XXVI, 16: In angustia requisierunt te, in tribulatione murmuris doctrina tua eis. Psal. lxxxii, 17: Imple facies eorum ignominia, et quaerent nomen tuum, Domine. Indignatio autem signum irae est per aversionem vultus. Psal. XXIX, 6: Quoniam ira in indignatione ejus. Et quia virga ostendit homini seipsum, propter hoc consolatoria est. Ovidius:

Aliquisque malo fuit usus in illo.

Psal. XXII, 4: Virga tua, et baculus tuus: ipsa me consolata sunt. Et bene virga qua etiam oportuit caedi Redemptorem. Isa. LIII, 8: Propter scelus populi mei percussi eum.

2. ALEPH AdminBookmark

" Me minavit: et adduxit in tenebras. " Minari est violenter tractorum, vel impulsorum, adduci autem volunta rie sequentium. Et nota, quod poenitentes primo Aerhere coguntur, et postea voluntarie sequuntur. Minavit ergo verbere, adduxit consolationis spe. Quae duo notat Apostolus, II ad Corinth. xii, 9: Libenter gloriabor in infirmitatibus meis. Nec vero in infirmitate libenter gloriatur in quantum infirmitas est, sed in quantum consolatoria est: infirmitate enim minatur quasi stimulo, sed consolatione trahitur. Luc. XIV, 23: Compelle intrare. Act. IX, 5: Durum est tibi contra stimulum calcitrare. Jerem. xlvi, 20: Stimulator ab Aquilone veniet ei, hoc est, a consideratione peccatorum. " In tenebras, " hoc est, paenitentiae obscuritatem, in quibus tenebris sedet poenitens. Mich. VII, 8: Cum sedero in tenebris,Dominus lux mea est. Psal. CXXXVIII,

11: Nox illuminatio mea in deliciis meis. Isa. lviii, 10: Orietur in tenebris lux tua, et tenebrae tuae erunt sicut meridies. " Et non in lucem, " coenulentam hujus saeculi, quae prosperitatem significat in peccatis, a qua poenitens oculos avertit. Job, XXXI, 26 et 27: St vidi solem cum fulgeret, et lunam incedentem clare: et laetatum est in abscondito cor meum, supple, male mihi accidat. Isa. XVI, 3: Pone quasi noctem umbram, tuam in meridie, hoc est, in clara luce prosperitatis hujus mundi. Psal. lv, 4: Ab altitudine diei timebo.

3. ALEPH AdminBookmark

" Tantum in me vertit et convertitmanum suam. " Peccatores enim non percutit Deus. Psal. lxxii, 5 et 6: In labore hominum non sunt, et cum hominibus non flagellabuntur: ideo tenuit eos superbia. Eos autem quos recipit ad poenitentiam, percutit. Ad Hebr xii, 6: Quem diligit Dominus, castigat: flagellat autem omnem filium quem recipit . Apocal. iii, 19: Ego quos amo, arguo, et castigo. Amos, iii, 2: Tantummodo vos cognovi ex omnibus cogitationibus terrae, idcirco visitabo super vos omnes iniquitates vestras. Visitare autem est de tribulatione in tribulationem adducere, sicut tribula ducitur super granum quando excutitur et depuratur. Isa. xxviii, 27 et 28: In virga excutietur gith, et cyminum in baculo. Panis autem comminuetur. Gith et cyminum odorifera sunt, et significant odorem virtutum in poenitente, quia per tribulationem poenitentiae depurantur: comminutio autem panis significat contritionem perfectam quae interius reficit. Versio autem manus est illud quod dicit Apostolus, II ad Corinth. XI, 25: Ter virgis caesus sum, semel lapidatus sum, ter naufragium feci. Quod autem dicit, convertit, notat quod tribulatus et percussus ad manus percutientis converti debet, sicut puer percutitur donec convertatur. Isa. IX, 12: Adhuc manus ejus extenta. Et propter hoc est, quia populus non est reversus ad percutientem se. Jerem. XXXI, 18: Castigasti me, et eruditus sum quasi juvenculus indomitus. Converte me, et convertar, quia tu Dominus Deus meus.''

" Tota die. " Continua est afflictio paenitentia, et dies una est tota vita. Genes. I, 5: Factum est vespere et mane dies unus.

4. BETH AdminBookmark

" Vetustam fecit pellem meam. " Tangit hic quid persecutio hostis fecit in ipso, et dicit tria, scilicet quod perduxit ad vetustatem, impedivit libertatem, perfectam fecit conclusionem.

Dicit ergo: " Vetustam fecit pellem meam. " Pellem vetustam secundum naturam faciunt duo, frigiditas inspissans, et humidum exsiccatum corrugans. Contrahit enim humidum exsiccatum unam partem super alteram, et ideo facit rugas. Job, XVI, 9: Rugae meae testimonium dicunt contra me. E contra de illa quae extensa est calore charitatis, et subtili in fundo humido pietatis et consolatione sancti Spiritus, Ad Ephes. v, 27: Ut exhiberet ipse sibi gloriosam Ecclesiam, non habentem maculam, aut rugam, aut aliquid hujusmodi. Pellis autem haec exteriorem significat conversationem, et extrinsecus adhaerentes. Baruch, III, 11: Inveterasti in terra aliena. " Et carnem meam. " Carnes significant molliores de Ecclesia, qui de facili abstrahuntur. Joan. I, 13: Non ex sanguinibus, neque eae voluntate viri, sed ex Deo nati sunt. Job, XIX, 20: Pelli meae, consumptis carnibus, adhaesit os meum. Cito enim consumuntur infirma.

" Contrivit ossa mea, " propter tristitiam scilicet, etiam fortiores contriti sunt. Prov. XVII, 22: Spiritus tristis exsiccat ossa. Jerem. l, 17: Novissimus exossavit eum Nabuchodonosor, rex Babylonis. Psal. CI, 4: Ossa mea sicut in frixorio confrixa sunt .''

5. BETH AdminBookmark

" aedificavit in gyro meo, " ut scilicet nusquam pateat locus evadendi. Job, XIX, 12: Obsederunt ingyro tabernaculum meum. In gyro enim obsidet, qui ab Oriente, et Occidente, et Aquilone, et Meridie tentationes parat, ab Oriente per fomitem, ab Occidente per mortis timorem, ab Aquilone per tentationis obscuritatem, a Meridie per temporalium prosperitatem undique insidiatur. Luc. XIX, 43: Circumdabunt te inimici tui vallo.

Et hoc est quod sequitur:

" Et circumdedit me felle et labore, " felle in amaritudine cordis, labore in opere satisfactionis. De primo, Act. viii, 23: In felle amaritudinis et obligatione iniquitatis video te esse. De secundo, dicitur in Psal. VI, 7: Laboravi in gemitu meo,

6. BETH AdminBookmark

" In tenebrosis collocavit me, " hoc est, per peccatum collocatione dignum fecit, ut mitteret in tenebras exteriores. Psal. cxlii, 3: Collocavit me in obscuris, sicut mortuos saeculi. Matth xxii, 13: Mittite eum in tenebras exteriores. " Quasi mortuos sempiternos. " Sempiterna enim morte dignus fuerat qui peccavit. Psal. LXXXVII, 6: Sicut vulnerati dormientes in sepulcris, quorum non es memor amplius.

7 ghimel AdminBookmark

" Circumaedificavit. " Tangit malum captivitatis, in quo etiam continetur exclusio orationis, et arctatio libertatis.

Et hoc est:

" Circumaedificavit adversum me, " obsidiones scilicet, quibus me impugnaret. Ezech. IV, 2: Ordinabis adversus eam obsidionem, et aedificabis munitiones, et comportabis aggerem, ei dabis contra eam castra, ei pones arietes in gyro. Obsidio est per daemones, munitiones vitiorum firmitates, agger comportatus divitiae terrenorum et cupiditates, castra mundi spectacula, arietes tyrannorum impulsus, quibus impugnatur Ecclesia et fidelis anima. " Ut non egrediar, " ad libertatem scilicet filiorum Dei: sic enim capti sunt peccatores, quod. de laqueis egredi libere non possunt. III Reg. xv, 17: aedificavit Rama, ut non posset quispiam egredi. Rama interpretatur excelsa, et significat aedificium diaboli, qui tentatis praecludit libertatem ne egredi vel ingredi possint vias virtutum. Jerem. XXXVI, 5: Ego clausus sum, nec valeo ingredi domum Domini.

" Aggravavit compedem meum. " Compedes sunt ferra, vel ligna quibus pedes constringuntur: pedes autem sunt intellectus et affectus, errore quidem astringitur intellectus, libidine autem affectus. Unde, Psal. cxlv, 7: Dominus solvit compeditos. Item, Psal. lxxviii, 11: Introeat in conspectu tuo gemitus compeditorum.

8. ghimel AdminBookmark

" Sed et cum clamavero, et rogavero. " Clamare notat intensionem devotionis, rogare autem formationem precis. " Exclusit orationem meam, " ab auribus suis, quia indigni sunt exauditione. Isa. I , 15: Cum multiplicaveritis orationem, non exaudiam. Jacob. IV, 3: Petitis, et non accipitis, eo quod male petatis.

9. GHIMEL AdminBookmark

" Conclusit vias meas lapidibus quadris. " Quadri lapides sunt quadrata peccata, scilicet consensu, voluntate, opere et delectatione ligante ad peccatum, et sunt isti lapides frigidi et graves, frigidi per defectum charitatis, graves autem per pondus iniquitatis. Josue, x, 18: Volvite saxa ingentia ad os speluncae, et ponite viros industrios qui clausos custodiant.

" Semitas meas subvertit. " Semita dicitur via cordis ad vitium, ad quod facilius inclinatur. Job, XIX, 8: Semitam meam circumsepsit, et transire non possum, et in calle meo tenebras posuit. Subvertere autem semitas est declinare eas ad iter non rectum, quod frequenter facit diabolus. Prov. XIV, 12: Est via quae videtur homini justa, novissima autem ejus deducunt ad mortem.

10. DALETH AdminBookmark

" Ursus insidians factus est mihi. " Per metaphoram describit crudelitatem hostis, describens etiam nocumentum quod intulit. Dicitur autem ursus qui mel sequitur, propter praedae cupiditatem. Osee, xiii, 8: Occurram eis quasi ursa, raptis catulis: et dirumpam interiora jecoris eorum. Talis est diabolus qui semper reputat quod sui foetus accipiantur, quando animae convertuntur.

" Leo in abscondito. " Leo dicitur propter crudelitatem. I Petr. v, 8: Adversarius vester diabolus tamquam leo rugiens circuit, quaerens quem devoret. Psal. x secundum Hebraeos, 9: Insidiatur in abscondito, quasi leo in spelunca sua.

11. DALETH AdminBookmark

" Semitas meas subvertit. " Semitae illae sunt viae rectae quas subvertit diabolus. Proverb. v, 11 et 12: Ducam te per semitas aequitatis: quas cum ingressus fueris, non arctabuntur gressus tui. Ad Galat. iii, 1: O insensati Galatae, quis vos fascinavit non obedire veritati ?

" Et confregit me. " Confringitur qui deprimitur, et viribus destituitur, sicut diabolus suos confringit. Isa. XXXVIII, 13: Quasi leo sic contrivit omnia ossa mea.

" Posuit me desolatam, " hoc est, a Deo et Angelis derelictam. Isa. III, 26: Maerebunt atque lugebunt portae ejus, et desolata in terra sedebit.

12. DALETH AdminBookmark

" Tetendit arcum suum. " Arcus judicium Dei est, vel Scriptura, ut ante diximus, vel insidiae diaboli, quod littera- lius est. Psal. VII, 13 et 14: Arcum suum tetendit, et paravit illum. Et ineo paravit vasa mortis: sagittas suas ardentibus effecit.

" Et posuit me quasi signum ad sagittam. " In quod signum scilicet intendat omnis sagittans. Jerem. IX, 8: Sagitta vulnerans lingua eorum, dolum locuta est. Job, VI, 4: Sagittae Domini in me sunt, quarum indignatio ebibit spiritum meum.

13. HE AdminBookmark

" Misit in renibus meis filias pharetrae suae. " Renes loca delectationum sunt. Missilia autem infixa in renibus ab hoste, sunt libidines incensae in renibus. Vel etiam, " Deus aculeos poenarum mit-" tens in delectationes, dum voluptatem " trahit in dolorem, ut dicit Gregorius, " filias pharetrae mittit in renes. " Psal. cxxvi, 4: Sicut sagittae in manu potentis, ita filii excussorum. Filii excussorum sunt sagittae militum fortiter excussae ab arcu, et profunde infixae.

14. HE AdminBookmark

" Factus sum in derisum omni populo meo. " Deridentur enim a populo Dei qui consilium Prophetarum non sunt secuti. Et vice versa sancti deridentur a peccatoribus, quia temporalibus despectis quae videntur, quaerunt ea quae non videntur. Jerem. xx, 7: Factus sum in derisum tota die, omnes subsannabunt me. Psal. xliii, ii: Posuisti nos opprobrium vicinis nostris, subsannationem et derisum his qui sunt in circuitu nostro. " Canticum eorum tota die. " Peccatores enim etiam cantiones de justis faciunt, ut eos derisioni etiam aliorum exponant. Job, xxx, 9: Nunc in eorum canticum versus sum, et factus sum eis in proverbium, Psal. lxviii, 13: In me psallebant qui bibebant vinum.

15. HE AdminBookmark

" Replevit me amaritudinibus, " poenarum scilicet loco delectationum. Act. viii, 23: In felle amaritudinis et obligatione iniquitatis video te esse. Exod. I, 13 et 14: Affligebant illudentes eis, atque ad amaritudinem perducebant vitam eorum.

" Inebriavit me absynthio, " quod licet amarissimum sit, tamen stomachum confortat, et choleram destruit. Proverb. v, 4: Novissima illius amara quasi absynthium, acuta, scilicet lingua ejus, quasi gladius biceps. Jerem. IX, 15: Ecce ego cibabo populum istum absynthio, et potum dabo eis aquam fellis.

16. VAU AdminBookmark

" Confregit ad numerum dentes meos. " Numerus dentium est secundum naturam triginta duo, vel viginti octo. Et vult dicere, quod ad numerum omnes illos confregit, ita quod nec cibum masticare valeret. Significant autem dentes Doctores, qui quasi nutrices parvulis discipulis cibum spiritualem exponendo masticant. Cantic, IV, 2: Dentes tui sicut greges tonsarum, quae ascenderunt de lavacro. Thren. IV, 7: Dentes ejus nitidiores lacte, propter vitae scilicet honestatem, sed confracti sunt per ignorantiam et vitae turpitudinem. Isa. XXIX, 14: Peribit sapientia a sapientibus ejus, et intellectus prudentium ejus abscondetur.

" Cibavit me cinere, " hoc est, humilitate vilitatis meae. Psal. CI, 10: Cinerem tamquam panem manducabam, et potum meum cum fletu miscebam.

17. vau AdminBookmark

" Et repulsa est anima mea, " a delectabilibus scilicet: quia nihil delectabilium habeo. Psal. xxxvii, 8: Anima mea impleta est illusionibus, et non est sanitas in carne mea.''

Et hoc est quod sequitur:

" Oblitus sum bonorum. " Job, xxxiii, 20: Abominabilis ei sit in vita sua panis, et animae illius cibus ante desiderabilis. Ex peccato enim fit, quod dulcedo spiritualis alimoniae in taedium convertitur et abominationem. Tales fuerunt illi, de quibus, Numer. XI, 6: Anima nostra arida est, nihil aliud respiciunt oculi nostri, nisi Man. Et Numer. XXI, 5: Anima nostra jam nauseat super cibo isto levissimo.

18. VAU AdminBookmark

" Et dixi: Periit finis meus, " hoc est, periisse videtur finis quem exspectabam a Domino. Et hoc est quod sequitur: " Et spes mea a Domino : " et est vox desperantis populi. IV Reg. VI, 33: Quid amplius exspectabo a Domino ? Genes. IV, 13: Major est iniquitas mea, quam ut veniam merear. Et hoc verum esset si non esset misericordia Dei: unde licet tenebrae sunt in nobis peccatorum, tamen ex misericordia speramus consolationem. Utrumque enim tangit beatus Job, xxiii, 16 et 17: Deus mollivit cor meum, et Omnipotens conturbavit me. Non enim perii propter imminentes tenebras, nec faciem meam operuit caligo.

Unde sequitur:

19. zain AdminBookmark

" Recordare paupertatis. " Et incipit hic elevari ad spem: unde dicit in persona sui, et in persona Sanctorum, et Christi: " Recordare paupertatis, " quia omni ope destitutus sum. Tob. IV, 23: Pauperem vitam gerimus. Luc. II,

7: Reclinavit eum in praesepio, quia non erat eis locus in diversorio. Et hoc fuit in ortu. In processu autem dicitur, Matth viii, 20: Vulpes foveas habent, et volucres caeli nidos: filius autem hominis non habet ubi caput suum reclinet. In exitu vero in persona sua dicit: Nudus egressus sum ex utero matris meae, et nudus revertar illuc . I ad Timoth. VI, 7: Nihil intulimus in hunc mundum: haud dubium quod nec auferre quid possumus. " Et transgressionis meae. " Mali enim minus puniuntur quam meruerunt, Christus autem praeter merita, et Sancti frequenter ultra quam meruerunt. Luc. IX, 30: Et ecce duo viri loquebantur cum illo. Erant autem Moyses et Elias, visi in majestate: et dicebant excessum ejus, quem completurus erat in Jerusalem. Job, XIX, 6: Saltem nunc intelligite quia Deus non aequo judicio afflixerit me, et flagellis suis me cinxerit. Job, VI, 2 et 3: Utinam appenderentur peccata mea quibus iram merui, et calamitas quam patior, in statera ! Quasi arena maris haec gravior appareret: unde et verba mea dolore sunt plena,''

" Et absynthii, " quod scilicet in cruce bibit, et quod Sancti in multis poenis biberunt. Jerem. ii, 21: Quomodo conversa es mihi in pravum vinea aliena ? Jerem. xxiii, 15: Ecce ego cibabo eos absynthio , et potabo eos felle. Et hoc est quod sequitur: " Et fellis. " Marc. xv, 23: Dabant ei bibere myrrhatum vinum. Psal. LXVIII, 22: Dederunt in escam meam fel, et in siti mea potaverunt me aceto.

20. zain AdminBookmark

" Memoria memor ero, " hoc est, continue memor ero, hoc est, numquam de- bet recedere a cordibus nostris.. Bernardus: " Super omnia te mihi reddit ama" bilem calix quem bibisti, opus nostrae " redemptionis. " Ad Hebr. xii, 3: Recogitate eum qui talem sustinuit a peccatoribus adversus semetipsum contradictionem, ut ne fatigemini, animis vestris deficientes. Eccli. XXIX, 20: Gratiam fideiussoris ne obliviscaris: dedit enim pro te animam suam. " Et tabescet in me anima mea, " hoc est, animalitas, et delectatio animalitatis. Psal. cxviii, 139: Tabescere me fecit zelus meus.

21. ZAIN AdminBookmark

" Haec recolens. " Responsio est populi recolentis misericordias Domini, et hoc est, quod dicit:

" Haec recolens in corde meo, in Deo sperabo, " ex miserationibus Domini, non ex meis meritis spem concipiens. Isa. LXIII, 7: Miserationum Domini recordabor, laudem Domini super omnibus quae reddidit nobis Dominus. Jerem, xvii, 7: Benedictus vir qui confidit in Domino, et erit Dominus fiducia ejus.22. HETH AdminBookmark

" Misericordiae Domini, quia non sumus consumpti. " Regnoscit in se misericordiam: quia non in toto consumptus est, sed reservatus ad consolationem, purgandus quidem, sed non finaliter damnatus. Isa. XLIX, 15: Numquid oblivisci potest mulier infantem suum, ut non misereatur filio uteri sui ? et si illa oblita fuerit, ego tamen non obliviscar tui. " Quia non defecerunt miserationes ejus. " Jacob. II, 13: Superexaltat misericordia judicium. Habac. III, 2:

Cum iratus fueris, misericordiae recordaberis. Joel, ii, 13: Benignus et misericors est, patiens et multae misericordiae, et praestabilis super malitia.

28. heth AdminBookmark

" Novi diluculo. " Vox Domini est ad populum conversum, et est vox consolationis: et quod dicit, " novi, " id est, quod mea notitia approbavi, II ad Timoth. II, 19: Cognovit Dominus qui sunt ejus. Exod. 17: Invenistigratiam coram, me, et teipsum novi ex nomine. " Diluculo " post tenebras, jam luce fidei in te oriente. Ad Roman. XIII, 12: Nox praecessit, dies autem appropinquavit, Proverb. XI, 27: Bene consurgit diluculo qui quaerit bona. Eccli. XXXIX, 6: Sapiens cor suum tradet ad vigilandum diluculo ad Dominum qui fecit illum.

" Multa est fides tua. " Jam enim non est infirma, et informis et mortua, sed per dilectionem multa proferens opera. Ad Galat. v, 6: Fides per charitatem operatur. Joan. xv, 5: Qui manet in me, et ego in eo, hic fert fructum multum. Per charitatem, autem fideles manent in Christo. Matth. xv, 28: 0 mulier, magna est fides tua ! fiat tibi sicut vis. Luc. vii, 50: Fides tua te salvam fecit: vade in pace.

24. heth AdminBookmark

" Pars mea Dominus, dixit anima mea. " Responsio populi est ad consolantem Dominum: tamen non aestimat illam consolationem, quia omni terrena haereditate postposita, solum illum pro parte haereditatis sibi dari optat. Numer. XVIII, 20: In terra eorum nihil possidebilis, nec habebitis partem inter eos: ego pars et haereditas tua in medio filiorum Israel. Psal. xv, 5: Dominus pars haereditatis meae, et calicis mei. " Propterea exspectabunt eum. " Non enim in praesenti quiete habetur, sed in futuro, Ad Philip, III, 20: Salvatorem exspectamus Dominum Jesum Christum. Proverb. XVII, 8: Gemma gratissima, exspectatio praestolantis. Habac. II, 3: Si moram fecerit, exspecta illum: quia veniens veniet.

25. TBTH AdminBookmark

" Bonus est Dominus sperantibus in eum. " Conceptam consolationem jam aliis praedicat, et III sequenti versu instruit qualiter exspectetur.

Dicit ergo: Bonus est Dominus sperantibus in eum. " Dulciter enim venientem suscipit, et omnia delicta dimittit, et optima multa gratis tribuit. Luc. xv, 20 et 22: Cum autem adhuc longe esset, vidit illum pater ipsius, et misericordia, motus est: et accurrens cecidit super collum ejus, et osculatus est eum... Dicit autem pater ad servos suos: Cito proferte stolam primam, etc. Psal. lxxii, 1: Quam bonus Israel Deus his qui recto sunt corde ! " Sperantibus in eum. " Eccli. II, 9: Qui timetis Dominum, sperare in illum: et in oblectationem veniet vobis misericordia. Proverb. xxviii, 25: Qui sperat in Domino, salvabitur. " Animae quaerenti illum, " Quaerenti, dico, intellectu et affectu, et intentione et opere. Isa. XXI, 12: Si quaeritis, quaerite: convertimini, et venite. Matth vii, 7: Quaerite, et invenietis. Isa. lv, 6: Quaerite Dominum, dum inveniri potest. Psal. CIV, 4: Quaerite Dominum, et confirmamini: quaerite faciem ejus semper.

26. TETH AdminBookmark

" Bonum est praestolari cum silentio salutare Domini, " ut scilicet nihil contradicatur sermonibus ejus. Apocal. viii, 1: Factum est silentium in caelo, quasi media hora. Propter hoc institutum est ut Evangelium cum silentio audiatur. Isa. lviii, 13 et 14: Si non invenitur voluntas tua ut loquaris sermonem, tunc delectaberis super Domino. Genes. xlix, 18: Salutare tuum exspectabo, Domine.

27. TETH AdminBookmark

" Bonum est viro, " viriliter scilicet agenti, " cum portaverit jugum, " obedientiae Domini, " ab adolescentia sua: " tunc enim ex antiqua bona consuetudine leve est portare. Proverb. 6: Proverbium est: Adolescens juxta viam suam, etiam cum senuerit, non recedet ab ipsa, Psal. lxx, 17: Deus docuisti me a juventute mea, ei usque nunc pronuntiabo mirabilia tua.

28. iob AdminBookmark

" Sedebit solitarius, et tacebit. " Instruit hic qualiter Dominus exspectetur, prudenter, humiliter, et patienter. Prudenter, quia sedebit solitarius, a consortio peccatorum sequestratus. Jerem. xv, 17: Gloriatus sum a facie manus tuae: solus sedebam, quoniam comminatione replesti me. Tob. I, 5 et 6: Solus fugiebat consortia omnium: sed pergebat in Jerusalem ad templum Domini. " Ettacebit, " ne lingua labatur, Isa. vii, 4: Vide ut sileas. Isa. xxx, 15: In silentio et in spe erit fortitudo vestra. Tacebit etiam patientia adversariis non contradicens. Exod. XIV, 14: Dominus pugnabit pro vobis, et vos tacebitis. Psal. XXXVIII, 2: Posui ori meo custodiam, cum consisteret peccator adversum me. " Quia levavit se supra se, " spiritualiter scilicet ad Dominum se extendens, quod fit per humilitatem. Prov. XXIX, 23: Superbum sequitur humilitas, et humilem spiritu suscipiet gloria.

29. IOD AdminBookmark

" Ponet in pulvere os suum, " toto corpore se prosternens, et pulverem se recognoscens. Genes. xliii, 26: Adoraverunt proni in terram. Psal. cxxxi, 7: Adorabimus in loco, ubi steterunt pedes ejus. Job, vii, 21: Ecce nunc in pulvere dormiam.

" Si forte sit spes. " Forte eventum liberi arbitrii notat, quia certitudo est in Domino. Ad Roman. v, 5: Spes non confundit. Eccli. ii, 11: Respicite, filii, nationes hominum: et scitote quia nullus speravit in Domino, et confusus est.

30. IOD AdminBookmark

" Dabit percutienti se maxillam, " exemplum patientiae a Christo recipiens. Isa. L, 6: Corpus meum dedi percutientibus, ei genos meas vellentibus: faciemmeam non averti ab increpantibus, et conspuentibus in me. Mich. v, I: In virga percutient maxillam judicis Israel. Matth v, 39: Si quis te percusserit in dexteram maxillam tuam, praebe illi et alteram.

" Saturabitur opprobriis: " Opprobria enim quae sustinentur, in saturitatem gratiae convertuntur. Luc. I, 53: Esurientes implevit bonis. Reg. II, 5: Famelici saturati sunt. Hoc enim esse non posset nisi ipsa fames esset saturata.

31. CAPH AdminBookmark

" Quia non repellet in sempiternum Dominus. " Ad horam enim repellere potest Sanctos, sed non in sempiternum. Isa. LIV, 7: Ad punctum in modico dereliqui te, et in miserationibus magis congregabo te. In Psal. XXIX, 6, ubi nos habemus, Quoniam ira in indignatione ejus, veritas Hebraica in translatione Hieronymi habet, " Ad momentum in-" dignatio ejus. " Isa. liv, 8: In momento indignationis abscondi faciem meam parumper a te, et in misericordia sempiterna miserius sum tui.

32. CAPH AdminBookmark

" Quia si abjecit, et miserebitur. " Abjecit ad tempus tribulationibus exponendo, miserebitur autem in aeternum salvando. De primo, dicitur in Psal. xliii, 11: Aventisti nos retrorsum post inimicos nostros. Isa. ii, 6: Projecisti enim populum tuum, domum Jacob, quia repleti sunt ut olim. De secundo dicitur, Isa. lxv, 16: Oblivioni traditae sunt angustiae priores, et quia absconditae sunt ab oculis nostris. Tanta enim est misericordia, quod nihil videtur quod passi sumus. " Secundum multitudinem miserationum suarum. " II Reg. XXIV, 14: Melius est ut incidam in manus Domini (multae enim misericordiae ejus sunt). In oratione Manassae: Indignumsalvabis me secundum magnam misericordiam tuam.

33. CAPH AdminBookmark

" Non enim humiliavit ex corde suo, " hoc est, vilificari permisit a tortoribus. Numquam enim Deus eligit confusionem nostram. Ezechiel. XVIII, 31 et 32: Quare moriemini, domus Israel ? Quia nolo mortem morientis. Sapient. 1, 13 et 16: Deas mortem non fecit... Impii autem manibus et verbis accersierunt eam. Quinimo cum deberet punire, Genes. VI, 6: Tactus dolore cordis intrinsecus, " Et, supple, non abjecit filios hominum. " Ad Homan. XI, 2: Non repulit Deus plebem suam, Psal. XCIII, 14: Non repellet Dominus plebem suam,

34, LAMED AdminBookmark

" Ut contereret, " Ad hanc clausulam debet repeti quod praemissum est: non enim ex corde humiliavit. Un. de sensus est, quod ex corde pietatis Domini non processit, " ut contereret sub pedibus suis omnes vinctos terrae. " Vincti autem terrae dicuntur, qui de terra tracti sunt in captivitatem. Pedes autem sui d tur terrores, quia instrumenta irae divinae sunt. Hoc est ergo quod dicit: " Ut contereret sub pedibus suis, " hoc est, sub hostibus suis conculcari permitteret, et in totum conteri, Psal. CIX, 1: Donec ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum, sub pedibus tuis. Omnes enim impii conculcandi sunt sub pedibus Domini. Judic. v, 21: Conculca, anima mea, robustos, Et hoc fit vel in paenitentia, vel in damnatione. Isa, lxiii, 3: Calcavi eos in furore meo, et conculcavi eos in ira mea. Psal. XVII, 39: Confrin-

gam illos, nec poterunt stare: cadent subtus pedes meos. Qui enim a Domino calcatur, pondus judicii Domini sentit, et illo premitur. Job, XXIII , 6: Nolo multa fortitudine contendat mecum, nec magnitudinis suae mole me premat. " Omnes vinctos terrae. " Vincti enim jam dejecti sunt, et ideo non conculcandi. Isa. xlv, 14: Vincti manicis pergent, et te adorabunt, teque deprecabuntur. Qui enim vincit seipsum, et ligat institis praeceptorum Domini, et injunctae poenitentiae, potius a Domino absolvitur quam conculcetur. Isa. lxi, 1: Misit me ut mederer contritis corde, ei praedicarem captivis indulgentiam. Psal. cxlv, 7: Dominus solvit compeditos. Joan. XI, 44: Solvite eum, et sinite abire. Non ergo ex corde conterit, et vincit, sed secundum exigentiam peccatorum nostrorum. Isa. xlii, 3: Calamum quassatum non conteret, et linum fumigans non exstinguet. Calamus quassatus est tribulatus evacuatus a peccatis, sicut calamus: linum autem fumigans quod debile est, est poenitens in devotione fumans. Si enim tales contereret, contereret ex corde, et non secundum exigentiam meritorum. Ex corde enim non punit peccatores. Ezech. xviii, 23: Numquid voluntatis meae est mors impii ? dicit Dominus Deus: et non ut convertatur a viis suis, et vivat ?

35. LAMED AdminBookmark

" Ut declinaret judicium viri in conspectu vultus Altissimi, " supple, non. ex corde Domini. 1 ad Timoth. 11, 4: Qui omnes homines vult salvos fieri, et ad agnitionem veritatis venire. Declinat autem judicium quando obliquatur a recto. Habac. I, 4: Quia impius praevalet adversus justum, propterea egreditur judicium perversam. Vir autem est vires exercens in opere. I ad Corinth xiii,

11: Quando autem factus sum vir, evacuavi quae erant parvuli. Quod autem dicitur, in conspectu Altissimi, Ideo est, quia in conspectu hominum saepe pervertitur judicium.: sed in conspectu Altissimi, a quo non est appellare, numquam pervertitur. Genes. XVIII, 25: Absit a te ut rem hanc facias, et occidas justum cum impio, fiatque justus sicut impius: non est hoc tuum, qui judicas omnem terram, nequaquam facies judicium hoc. Judicabis ergo secundum merita, et non pervertes judicium ex corde, sicut mali judices faciunt: et est responsio ad populum murmurantem, quod non aequo judicatus sit judicio, et hoc est quod sequitur:

36, LAMBD AdminBookmark

" Ut perverteret hominem in judicio suo: Dominus ignoravit. " Ignorat enim Dominus mala. Ilafaac. 1, 13: Mundi sunt oculi tui, ne videas malum, et respicere ad iniquitatem non poteris. Malum autem et pessimum est pervertere hominem in judicio suo praesenti vel futuro. Job, XXXIV, 12: Vere enim Deus non condemnabit frustra, nec Omnipotens subvertet judicium. Judith, viii, 26 et 27: Et nos non ulsciscamur nos pro his quae patimur: sed reputantes peccatis nostris haec ipsa supplicia minora esse flagella Domini, quibus quasi servi corripimur, ad emendationem, et non ad perditionem nostram evenisse credamus. Ezechiel. XVIII, 25: Numquid via mea non est aequa, ei non magis viae vestrae pravae sunt ?

37. MEM AdminBookmark

" Quis est iste ? " Jam instructus poeni- tens de justitia Domini invehitur contra contradicentes: et debet legi cum contemptu, et indignatione: et est ac si dicat: Quis est iste praesumptuosus, et fatuus, et haereticus? Jerem. xlix, 19: Quis est iste pastor, qui resistat vultui meo ? Isa. XXII, 16: Quid tu hic, aut quasi quis hic ? " Qui dixit, " corde scilicet caeco. Psal. xxxv, 2: Dixit injustus ut delinquat in semetipso, " Ut fieret, " scilicet judicium de contritione peccatorum, " Domino non jubente, " Ille enim fatuus est. Job, v, 6: Nihil in terra sine causa fid,, et de humo non oritur dolor. Ad Roman. xiii, 1: Quae autem sunt, a Deo ordinatae sunt. Unde et Pilato dixit Jesus, Joan XIX, 11: Non haberes potestatem adversum me ullam, nisi tibi datum esset desuper,

38. MEM AdminBookmark

" Ex ore Altissimi non egredientur nec mala nec bona ? " Supplendum est, quis est iste qui dixit hoc ? Ille enim negat providentiam. Amos, iii, 6: Si erit malum in civitate, quod Dominus non fecerit? Isa. xlv, 6 et 7: Ego Dominus, et non est alter formans lucem, et creans tenebras, faciens pacem, ei creans malum: ego Dominus faciens omnia haec. Tota enim mundi gubernatio pro meritis singulorum ex. ore Domini procedit. Unde sapientia mundum gubernans dicit, Eccli. XXIV, 5: Ego ex ore Altissimi pro divi, primogenita ante omnem creaturam. Isa. XI, 4: Spiritu labiorum suorum interficiet impium. Bona autem egrediuntur in remunerationem bonorum. Isa. III, 10: Dicite justo quoniam bene, quoniam fructum adinventionum suarum comedet. Mala autem egrediuntur in condemnationem malorum. Isa. III 10: Vae impio in malum ! retributio enim, manuum ejus fiet, ei.

Si autem haec ita se habent,

39. MEM AdminBookmark

" Quid murmuravit homo vivens, vir pro peccatis suis? " Sine causa hoc fecit qui dixit quod fieret, Domino non jubente. Quinimo imputet meritis suis. Murmurare contra Dominum est murmurare contra flagella ipsius. 1 ad Corinth x, 10: Neque murmuraveritis sicut quidam eorum murmuraverunt, et perierunt ab exterminatore. Job, Vi, 9 et 10: Solvat manum suam et succidat me ! Et haec mihi sit consolatio, ut affligens me dolore, non parcat, nec contradicam sermonibus Sancti. Propter hoc dicitur homo vivens, vir, ut homo sit rationabilis: vivens autem sentiens, et intelligens quid dicat: vir autem qui perfectum accepit intellectum, talis enim non murmurat contra Dominum. Job, 10: Viri cordati, audite me. Cor enim tale vivum scit a Domino omnia gubernari. Ad Ephes. IV, 13: Occurramus omnes in virum perfectum. Job, XXXIV, 34: Viri intelligentes loquantur mihi, et vir sapiens audiat me. Murmuratio autem haec est pro peccatis defendendis: unde seipsum potius debet accusare, quam murmurare contra Dominum. Daniel. IX, 7: Tibi, Domine, justitia: nobis autem confusio faciei Et, infra, v. 14: Vigilavit Dominus super malitiam, et adduxit eam super nos: justus Dominus Deus noster in omnibus operibus suis.

Propter hoc sequitur de doctrina poenitentiae, ut avertatur judicium Domini, et habet partes duas, scilicet doctrinam poenitentiae, et descriptionem judicii quod avertitur a poenitente in sequenti littera. Dicit ergo:

40. nun AdminBookmark

" Scrutemur vias nostras, " considerando scilicet et revolvendo quod fecimus: scrutemur, inquam, antequam eas scrutetur Deus. Sophon. I, 13: Scrutabor Jerusalem in lucernis. Scrutari autem vias, cogitare est opera praeterita. Isa. XXXVIII, 15: Recogitabo tibi omnes annos meos in amaritudine animae meae, Psal. cxviii, 59: Cogitavi vias meas, ei converti pedes meos in testimonia tua. Et quaeramus etiam circumstantias operum. Jerem. ii, 23: Vide vias tuas in convalle, ubi nunc prostata sis. " Et revertamur ad Dominum, " recedendo scilicet a peccatis. Isa. lv, 7: Derelinquat impius viam suam, et vir iniquus cogitationes suas, et revertatur ad Dominum, et miserebitur ejus: et ad Deum nostrum, etc.

41. NUN AdminBookmark

" Levemus corda nostra, " per intentionem scilicet et devotionem. Psal. lxiii, 7: Accedat homo ad cor altum. Job, XXXIV, 14: Si direxerit ad Deum cor suum, spiritum illius et flatum ad se trahet. " Cum manibus, " hoc est, operum protensionibus. I ad Timoth. 11, 8: Levantes puras manus sine ira et disceptatione. Exod. XVII, 11: Cum levaret Moyses manus, vincebat Israel. Psal. cxl, 2: Elevatio manuum mearum sacrificium vespertinum. " Ad Dominum in caelo, " hoc est, ad Dominum qui est in coelo, ut scilicet non nisi coeleste et divinum petamus adjutorium. Matth VI, 9: Pater noster, qui es in caelis. Propter quod clamat sacerdos, " Sursum corda ": et respondet populus:

" Habemus ad Dominum. " II Paral. xx, 12: Cum ignoremus quid agere debeamus, hoc solum habemus residui, ut oculos nostros dirigamus ad te. Et subdit de confessione:

42. NUN AdminBookmark

" Nos inique egimus. " Quasi dicat: Nostra culpa est et non perversio tui judicii. iniquitas autem fit praecipue contra proximum. Psal. cv, 6: Peccavimus cum patribus nostris: injuste egimus, iniquitatem fecimus, " Et ad iracundiam provocavimus, " supple, peccantes contra Dominum. Isa, iii, 8: Lingua eorum et adinventiones eorum contra Dominum, ut provocarent oculos majestatis ejus. Isa. lxiv, 5: Ecce tu iratus es, ei peccavimus. In ipsis fuimus semper,

" Idcirco tu inexorabilis es, " Joan IX, 31: Scimus quia peccatores Deus non audit. Hoc justum est. Oppressores enim pauperum clamorem pauperum non audiunt, et ideo non audientur cum clamabunt. Proverb. XXI, 13: Qui obturat aurem suam ad clamorem pauperis, et ipse clamabit, et non exaudietur. Adhuc autem quia legem non audierunt. Proverb. xxviii, 9: Qui declinat aures suas ne audiat legem, oratio ejus erit exsecrabilis.

43. SAMEGH AdminBookmark

" Operuisti in furore. " Tangit hic descriptionem judicii, primo in poenae sustinentia. Secundo, in compassione aliorum et misericordia. Tertio, in inimicorum superbia. Quarto, in captivitate, et successione poenarum continua. Et haec per ordinem in littera continentur.

Dicit ergo:

" Operuisti in furore, " me scilicet captivitate miseriae et caecitate. Psal. lxviii, 8: Operuit confusio faciem meam. II ad Corinth IV, 3: Quod si opertum est Evangelium nostrum, in iis qui pereunt est opertum. Haec opertio in furore Domini fit, sicut oculi ligantur ei qui puniendus est. Esther, VII, 8: Necdum verbum, de ore regis exierat, et statim operuerunt faciem ejus,

" Percussisti, " tribulatione scilicet et sententia. Psal. lxxvii, 60: Percussit inimicos suos in posteriora. Jerem. v, 3: Percussisti eos, et non doluerunt: attrivisti eos, et renuerunt accipere disciplinam.

" Occidisti. " Osee, VI, 5: Occidi eos in verbis oris mei. " Nec pepercisti, " quod aliquis scilicet evaderet. Sapient. xviii, 16: Stans, in terra scilicet, replevit omnia morte.

44. SAMEGH AdminBookmark

" Opposuisti nubem, " peccatorum scilicet caliginem, quae splendorem gratiae tuae non sinit super nos lucere. Isa. LIX, 2: Iniquitates nostrae diviserunt inter vos et Deum vestrum, et peccata vestra absconderunt faciem ejus a vobis. Et hoc est quod sequitur: Ne transeat oratio, " hoc est, ne transire possit: si enim humilis sit et poenitens, statim transibit. Eccli. xxxv, 21: Oratio humiliantis se nubes penetrabit.

45. SAMEGH AdminBookmark

" Eradicationem ei abjectionem, " hoc est, ut eradicarer de terra ex tua indignatione. Matth xv, 13: Omnis plantatio quam non plantavit pater meuscaelestis, eradicabitur. Eccli. x, 18: Radices gentium superbarum arefecit Deus. Sapient. IV, 4: A nimietate ventorum eradicabuntur. " Posuisti me in medio populorum, " ut scilicet omnes in. circuitu clament quod eradicandus sim. Sapient. II, 15: Gravis est nobis etiam ad videndum. Propter hoc dicitur in Psal. XXI, 7: Ego sum vermis, et non homo. Omnes enim videntes vermem clamant: Calca, calca. I ad Corinth. IV, 13: Tamquam purgamenta hujus mundi facti sumus, omnium peripsema usque adhuc.

46. phe AdminBookmark

" Aperuerunt super nos os suum, " sicut super Christum, ita super Sanctos: et super nos dicit, quia injuria redundat in Dominum, et in Sanctos ejus. Aperuerunt quidem, ut non constricto ore, sed dilatato exproorarent et blasphemarent. Psal. cviii, 2: Os peccatoris, et os dolosi super me apertum est. Job, XVI, 9: Suscitatur falsiloquus adversus faciem meam contradicens mihi. " Omnes inimici, " Psal. XXI, 14: Aperuruent super me os suum, sicut leo rapiens et rugiens. Omnes quidem, inimici dicit propter visibiles et invisibiles, Isa. v, 14: Dilatavit infernus animam suam, et aperuit os suum absque ullo termino.

Quae autem sit causa quare Dominus hoc permiserit, subdit:

47. phe AdminBookmark

" Formido et laqueus facta est nobis vaticinatio, et contritio, " hoc est, vaticinatio Pseudoprophetarum, quia licet credidimus eis, facta est nobis causa formidinis in adventu hostis, et laqueus in vinculis captivitatis, et contritio in morte et depraedatione. II ad Corinth XI, 13 et seq.: Ejusmodi pseudoapostoli sunt operarii subdoli, transfigurantes se in Apostolos Christi, Et non mirum: ipse enim Satanas transfigurat se in Angelum lucis. Non est ergo magnum si ministri ejus transfigurentur velut ministri justitiae. Jerem. XXIII, 17: Dicunt his qui blasphemant me: Locutus est Dominus: Pax erit vobis: et omni qui ambulat in pravitate cordis sui dixerunt: Non veniet super vos malum. De formidine quidem, et laqueo, et contritione, Isa. XXIV, 17: Formido, et fovea, et laqueus super te qui habitator es terrae. Fovea ut qui ceciderit, conteratur: et qui de fovea ascenderit, laqueo teneatur. Formido autem est in adspectu hostis: et ideo,

48. phe AdminBookmark

" Divisiones aquarum deduxerunt oculi mei. " Divisiones dicit, ut super singula peccata fleat, et super singulas miserias. Psal. CXVIII, 136: Exitus aquarum deduxerunt oculi mei. " In contritione filiae populi mei, " hoc est, in singulis contritionibus quas deploro. Ista sunt flumina Babylonis, Psal. CXXXVI, 1: super flumina Babylonis, illic sedimus et flevimus.

49. A1N AdminBookmark

" Oculus meus afflictus est. " Tangit compassionem in aliorum miseria, et hoc est:

" Oculus meus, " videns populi mei dejectionem, " afflictus est, " prae lacrymis: dolorem enim nuntiat oculus.. Josue, VII, 8: Mi Domine Deus, quid di-cam, videns Israelem hostibus suis terga vertentem ? 1 Machab. ii, 7: Vae mihi ! ut quid natus sum videre contritionem populi mei, contritionem civitatis sanctae ? Job, XVI, 17: Facies mea intumuit a fletu, et palpebrae meae caligaverunt.

" Nec iacuit, " a lacrymis scilicet et fletu. Genes. xxxvii, 35: Noluit consolationem accipere, sed, ait: Descendam ad filium meum lugens in infernum,. " Eo quod, non esset requies. " In peccatis enim requies non. est. Thren. v, 5: Lassis non dabatur requies, Isa. lvii, 21: Non est pax impiis, dicit Dominus Deus. Joan XVI, 33: Haec locutus sum vobis, ut in me pacem habeatis. In mundo pressuram habebitis: sed confidite, ego vici mundum.

Dicit autem: Nec tacuit,

50. AIN AdminBookmark

" Donec respiceret et videret Dominus de caelis, " Respicere est visum retrorsum reducere, hoc est, ad. poenitentem quem peccatum posterius effecerat. Luc. XXII. 61 et 62: Dominus respexit Petrum, et egressus foras Petrus flevit amare. Sapient. IV, 15: Respectus in electos illius. Videre autem est lumen in id quod videtur infundere. Genes. I, 31: Vidit Deus cuncta quae fecerat. Exod. iii, 7: Vidi afflictionem populi mei. De caelis quidem videt, qui coelestem gratiam et adjutorium infundit. Psal. XXXII, 13: De caelo respexit Dominus: vidit omnes filios hominum.

Quare autem ita suspiciat ad coelum, subdit:

51. AIN AdminBookmark

" Oculus meus depraedatus est ani-mam meam, " hoc est, oculus videns miseriam, ex. compassione multa violenter abstulit mihi animam, et destituit me in meipso. Jerem IX, 21: Ascendit mors per fenestras nostras, ingressa est domos nostras, disperdere parvulos deforis, juvenes de plateis. Daniel. x, 16: In visione tua dissolutae sunt compages meae, et nihil in me remansit virium,

" In cunctis filiabus urbis meae, " hoc est, in miseria filiarum. Quanto enim fragilior est, et confusio major, tanto compassio profundior. Isa. XXI, 3 et 4: Conturbatus sum cum viderem: emarcuit cor meum, tenebrae stupefecerunt me. Quamvis haec expositio sit litteralis, tamen Sancti hoc in malo exponunt, scilicet quod visa pulchritudo foeminae per concupiscentiam depraedat animam. Eccli, IX, 3: Ne respicias mulierem, multivolam, ne forte incidas in laqueos illius, Matth v, 28: Qui viderit mulierem ad concupiscendum eam, jam moechatus est eam in corde suo,

52. SADE AdminBookmark

" Venatione ceperunt me quasi avem. " Deplorat captivitatem, et hoc est: Avis autem capitur occultis laqueorum insidiis, ita diabolus per ora Pseudoprophetarum decipit Ecclesiam. Eccle. IX, 12: Sicut pisces capiuntur hamo, et aves laqueo comprehenduntur, sic capiuntur homines in tempore malo. " Inimici mei gratis: " gratis, hoc est, sine causa, vel sine resistentia: quia inimici causam non habuerunt quare caperent, quamvis Deus haberet causam quare traderet. Isa. LII, 5: Ablatus est populus meus gratis. Et, paulo ante, v. 4: Assur absque ulla causa calumniatus est eum. Psal. cviii, 3: Expugnaverunt me graiis.

53. SADR AdminBookmark

" Lapsa est in lacum vita mea, " hoc est, in carcerem, vel foveam profunditatis peccati. Zach. IX, 11: Tu quoque in sanguine testamenti tui emisisti vinctos tuos de lacu, in quo non est aqua. Jerem. xxxviii, 6: Tulerunt ergo Jeremiam, ) et projecerunt cum in lacum.

" Ei posuerunt lapidem super me, " hoc est, cordis obdurationem, sicut etiam super Christum sepultum lapis positus est. Joan XI, 38: Erat autem spelunca: et lapis superpositus erat ei. Matth XXVII, 60: Advolvit saxum magnum ad ostium monumenti.

Et addit:

54. SADE AdminBookmark

" Inundaverunt aquae super caput meum, " hoc est, continua fluit mihi successio persecutionum. Nec tamen, supple, deieci. Cant. viii, 7: Aquae multae, non potuerunt exstinguere charitatem, nec flumina obruent illam. Psal. lxviii, 3: Veni in altitudinem maris, ei tempestas demersit me.

" Dixi: Perii, " hoc est, in me spem non posui. Unde, in ante habitis, v. 18: Periit finis meus, et spes mea a Domino. Job, VII, 15: Elegit suspendium anima mea, et mortem ossa mea. Job, xxx, 23: Scio quia morti trades me, ubi constituta est domus omni viventi.

Et quia spem in me non habeo, ideo

55. coph AdminBookmark

" Invocavi nomen tuum. " Et tangit hic invocationem divini auxilii, scilicet ut tribulatum adjuvet, et causam judicet, ut inimicum deprimat, quae per ordinem dicuntur in littera. Et hoc est:

" Invocavi nomen tuum, Domine. " Tu enim solus juvare poteris. II Paral. xxxiii, 12: Manasses postquam coangustatus est, oravit Dominum Deum suum, et egit paenitentiam valde coram Deo patrum suorum. Jonae, II, 8: Cum angustiaretur in me anima mea, Domini recordatus sum, ut veniat ad te oratio mea. " De lacu novissimo, " hoc est, de profundo tribulationis, vel etiam angustiis inferni. Psal. CXXIX, 1: De profundis clamavi ad te, Domine. Item, Psal. XXXIX , 3: Eduxisti, animam meam scilicet, de lacu miseriae, et de luto faecis. Sapient, x, 13: Descendit cum illo in foveam, et in vinculis non dereliquit illum.

56. coph AdminBookmark

" Vocem meam audisti. " In persona dicit Christi, et Sanctorum tribulatorum.

Joan XI, 42: Ego sciebam quia semper me audis. Ad Hebr v, 7: In omnibus exauditus est pro sua reverentia.

" Ne avertas aurem tuam a singultu meo. " Singultus intimum significat ploratum, quando scilicet anima ex intimis succensa singultire cogitur. Eccli. xxxv, 17: Non despiciet preces pupulli: nec viduam, si effundat loquelam gemitus. " Et clamoribus, " qui intensionem significant devotionis. Psah XVII. 7: Clamor meus in conspectu ejus, introivit in aures ejus.

Certificatus autem de exauditione, subdit:

57. coph AdminBookmark

" Appropinquasti in die quando invocavi te, " Appropinquasti autem per misericordiam. Deuter. IV, 7: Deus noster adest cunctis obsecrationibus nostris. Act. xvii, 27 et 28: Non longe est ab unoquoque nostrum. In ipso enim vivimus, ei movemur, et sumus. Psal. xxxiii, 19: Juxta est Dominus iis qui tribulato sunt corde.

" Dixisti, ". per effectum subventionis: " Ne timeas. " Jerem. I, 17: Ne formides a facie eorum: nec enim timere te faciam vultum eorum. Isa. li, 12: Quis tu, ut timeres ab homine mortali?

58. RES AdminBookmark

" Judicasti, Domine, causam animae meae. " Tangit judicium causae: et est causa animae, causa pro anima: et hoc Deo attribuitur: et hoc est quod dicit: Jerem. XI, 20: Tu autem, Domine Sabaoth, qui judicas juste, et probas renes et corda, videam ultionem tuam ex eis: tibi enim revelavi causam meam. Joan. XII, 31: Nunc judicium est mundi: nunc princeps hujus mundi ejicietur foras. " Redemptor vitae meae, " sive reemptor, sive redemptor: reemit enim nos sanguine, redemit autem potestate. Isa. xlix, 25: Captivitas a forti tolletur. Psal. CII, 4: Qui redimit de interitu vitam tuam. I Petr. I, 18 et 19: Non corruptibilibus auro vel argento redempti estis de vana vestra conversatione paternae traditionis: sed pretioso sanguine quasi agni immaculati Christi.

I ad Corinth VI, 20: Empti estis pretio magno.

Allegat autem et proponit in judicio contra eos:

59. res AdminBookmark

" Vidisti, Domine, iniquitatem illorum adversum me, ut tu sis testis et judex. Jerem. xviii, 23: Tu, Domine, scis omne consilium eorum adversum me in mortem. Psal. cviii, 4: Pro eo ut me diligerent, detrahebant mihi. Jerem. XVIII, 20: Numquid redditur pro bono malum, quia foderunt foveam animae meae? Psal. CVIII, 5: Posuerunt adversum me mala pro bonis, et odium pro dilectione mea.

" Judica judicium meum. " I sat. xlii, 1: Judica me, Deus, et discerne causam meam. Job, xxiii, 4: Ponam coram eo judicium, et os meum replebo increpationibus,

60. res AdminBookmark

" Vidisti omnem furorem. " In furore enim me persecuti sunt, et non in ratione. Prov. xxvii, 4: Ira non habet misericordiam, nec erumpens furor. " Universas cogitationes eorum adversum me, " hoc est, studia qualiter mihi malefacerent. Proverb. I, 11: Abscondamus tendiculas contra insontem frustra. Joan. xi, 47: Collegerunt Pontifices et Pharisaei concilium adversus Jesum.

61. SIN AdminBookmark

"Audisti opprobrium eorum, " quod scilicet in me dixerunt. Psal. lxviii, 10: Opprobria exprobrantium tibi ceciderunt super me. " Omnes cogitationes eorum adversum me, " supple, audisti. Matth IX, 4: Ut quid cogitatis mala in cordibus vestris? Isa. I, 16: Auferte malum cogitationum vestrarum ab oculis meis.

62. sir AdminBookmark

" Labia insurgentium mihi. " Psal. XXI, 8: Locuti sunt labiis, et moverunt caput, Isa. LIX, 13 et 14: Concepimus ei locuti sumus de corde verba mendacii. Et conversum est retrorsum judicium. et justitia longe stetit. " Et meditationes eorum aduersum me tota die, " Isa. lix, 7: Cogitationes eorum cogitationes inutiles, vastitas et contritio in viis eorum.

63. SIN AdminBookmark

" Sessionem eorum, " ubi scilicet ut judices sederunt. Psal. lxviii, 13: Adversum me loquebantur qui sedebant in porta. H i sedent in cathedra pestilentiae . " Et resurrectionem corum vide, " quando scilicet surrexerunt impetu furoris, ut me ad judicium pertraherent. Psal. XXVI, 12: Insurrexerunt in me testes iniqui.''

" Ego sum psalmus eorum, " hoc est, canticum derisionis. Job, XVII, 6: Posuit me quasi in proverbium vulgi, et exemplum sum coram eis.

64. THAU AdminBookmark

" Redde eis vicem Domine. " Joel, III, 4: Cito velociter reddam vicissitudinem vobis super caput vestrum. " Juxta opera manuum suarum. " Isa. III, 11: Retributio manuum ejus fiet ei. Isa. XXVII, 8: In mensur a contra mensuram, cum, abjecta fuerit, judicabit eam,

65. thau AdminBookmark

" Dabis eis scutum cordis. " Scuta victoribus capite retro alligabanur, et sic in equis niveis circumducebantur, ut omnibus demonstraretur quanta virtute sustinuissent. Et per contrarium hic dicit, ut istis scutum ad cor ligetur, ut in vituperium eorum cunctis demonstretur, quanta pertinacia contra Dominum pugnaverunt. Job, xli, 6: Corpus illius quasi scuta fusilia. Sancti tamen istud in bono exponunt vocantes laborem Domini passionem Christi quae datur pro scuto cordis in defensionem. Ad Ephes. VI, 16: In omnibus sumentes scutum fidei, in quo possitis omnia tela nequissimi ignea exstinguere. Psal. v, 13: Scuto bonae voluntatis tuae coronasti nos.

66. THAU, AdminBookmark

" Persequeris in furore tuo. " Psal. lxxxii, 16: Persequeris illos in tempestate tua, et in ira tua turbabis eos. " Et conteres eos sub caelis, Domine, "

Eccli. XXXVI, 12: Contere caput principum inimicorum, dicentium: Non estalius praeter nos. Exod. xvii, 14: Delebo memoriam Amalec sub caelo.