CAPUT VIII. De diffinitionibus motus.
CAPUT IX. De divisionibus motus.
CAPUT XVI. De aevo et aviterno.
SECUNDA PARS DE COELO ET MUNDO.
CAPUT I. Quod unus est mundus.
TERTIA PARS DE GENERATIONE ET CORRUPTIONE.
CAPUT II. Opiniones de elementis.
CAPUT III. De qualitatibus lemcniorum.
CAPUT VII. De grandine qui dicitur lapis.
CAPUT XIV. De quinque proprietatibus ventorum.
CAPUT XX. De effectibus fulminis.
CAPUT XXIV. De loco tonitrui et coruscationis.
CAPUT XXV. Quam virtutem tonando Jupiter habeat.
CAPUT XXXI. De coloribus nubium.
CAPUT V. De potentiis animae vegetabilis.
CAPUT VI. De potentiis animae sensibilis.
CAPUT XV. De virtute quae est imaginatio.
CAPUT XVI. De virtute imaginativa.
CAPUT XVII. De somno ei vigilia.
CAPUT XX. De virtute motiva motu naturali.
CAPUT XXIII. De virtute motiva exteriori.
CAPUT XXIV. De potentiis animae rationalis.
CAPUT XXV. Utram intellectus habeat organum.
CAPUT XXVI. De objecto virtutis intellectivae.
CAPUT XXVIII. De virtute intellectiva separabili.
CAPUT XXIX. De intellectu possibili.
CAPUT XXX. De intellectu agente.
De fortuna et casu.
Post haec dicendum est de fortuna et casu quid sint, et quae ipsorum differentia : multa enim a casu et fortuna contingunt. Quid enim sint fortuna et casus, sic secundum Aristotelem potest investigari. Eorum quae fiunt, quaedam fiunt propter hoc, id est, quia intenta sunt. Et quaedam fiunt non propter hoc, id est, quia non intenta sunt, ut aliquem invenire thesaurum cum fodit sepulchrum : non enim propter hoc fodit sepulchrum, ut inveniret thesaurum. Item eorum quae fiunt propter hoc, quaedam fiunt a proposito, id est, ab usu liberi arbitrii : quaedam vero a natura. Illa fiunt a natura, ut dicit Aristoteles in secundo Physicorum , quaecumque a quodam in seipsis a principio continue mota accedunt ad aliquem finem. Item eorum quae fiunt a natura, quaedam fiunt semper, ut solem oriri et moveri in circulo obliquo. Et quaedam frequenter, ut pluviam generari ex vapore. Eorum igitur quae
fiunt a luitura propter hoc, causa per se est natura : sed. eorum quae fiunt non propter hoc, causa per accidens est fortuna et casus. Per accidens dico, quia fortuna et casus accidunt causis non propter se : quod sic patet. Aliquis ivit ad forum ut emeret carnes, et dum iret, invenit thesaurum a casu : quia casus accidebat causae per se, scilicet ire ad forum. Oportet autem fortuita et casualia fieri raro : si enim frequenter fiant, non dicuntur fortuita vel casualia : ut si euntem ad forum confingit frequenter balneari. Differt autem fortuna a casu : quoniam fortuna tantum est in agentibus secundum propositum quibus inest bene contingere vel male, id. est, in rebus quae per intentionem agunt. Unde nec inanimatum, nec infans, nec brufum aliquid faciunt a fortuna : quoniam non habent propositum, nec eufortunium, nec infortunium non est in his, nisi secundum similitudinem, sicut dicit Plutarchus fortunatos esse lapides ex quibus fiunt arae, infortunatos qui conculcantur pedibus. Sed casus est in non habentibus propositum, ut in brutis et in inanimatis, ut equus casu venit ad domum, et salvatus est a lupis : non enim propter salutem venit ad domum, sed ut cibum sumeret. Et tripoda cecidit, et casu sedes facta est : non enim propter hoc cecidit ut sedes fieret, licet ut in medio quiesceret, sicut omne ponderosum tendit ad centrum. Sic ergo patet quod omnis fortuna est casus, sed non convertitur. Et nota, quod in his quae fiunt propter hoc, sive fiant a proposito, sive a natura, contingit fieri errorem, vel faciendo plus vel minus, vel indebite. Ab errore qui fit sive contingit in his quae fiunt a proposito, causatur peccatum propositi. Unde si. grammaticus errat in scribendo, peccat, similiter si medicus errat in potionando. Ab errore vero qui fit in his quae fiunt a natura, causatur peccatum naturae,sicut sunt monstra : unde di-
cit Aristoteles in II Physicorum : Monstra sunt peccata illius quod propter aliquid est : sicut propter errorem naturae contingit fieri in animalibus bovigenas et viperigenas, et in plantis vitigenas et oiivigcnas.
Sic igitur ad praesens determinatum sit de causis quae et quot sint : quatuor enim sunt numero, scilicet materialis, formalis, finalis et efficiens, de quibus dicit Aristoteles in secundo Physieorum quod veniunt tres in unam multoties : quae enim aliquid est, et quae est cujus causa flit, una est : quae vero unde motus est principium, specie eadem est his.