Officium passionis Dominicae.

 Rubrica.

 Ad Completorium.

 Ad Matutinum.

 Ad Primam.

 Ad Tertiam.

 Ad Sextam.

 Ad Nonam.

 Ad Vesperas.

 Rubrica.

 Rubrica.

 Ad Completorium.

Ad Nonam.

Antiphona. Sancta Maria virgo.

Psalmus.

O vos omnes, qui transitis per viam: attendite et videte, si est dolor, sicut dolor meus.

Quoniam circumdederunt me canes multi: consilium malignantium obsedit me.

Ipsi vero consideraverunt et inspexerunt me: diviserunt sibi vestimenta mea et super vestem meam miserunt sortem.

Foderunt manus meas et pedes meos: et dinumeraverunt omnia ossa mea.

Aperuerunt super me os suum: sicut leo rapiens et rugiens.

Sicut aqua effusus sum: et dispersa sunt omnia ossa mea.

Et factum est cor meum tanquam cera liquescens: in medio ventris mei.

Aruit tanquam testa virtus mea: et lingua mea adhaesit faucibus meis.

Et dederunt in escam meam fel: et in siti mea potaverunt me aceto.

Et in pulverem mortis deduxerant me: et super dolorem vulnerum meorum addiderunt.

Ego dormivi et resurrexi: et Pater meus sanctissimus cum gloria suscepit me.

Pater sancte, tenuisti manum dexteram meam, et in voluntate tua deduxisti me: et cum gloria assumpsisti me.

Quid enim mihi est in coelo: et a te quid volui super terram?

Videte, videte, quoniam ego sum Deus, dicit Dominus: exaltabor in gentibus et exaltabor in terra.

Benedictus Dominus Deus Israel, qui redemit animas servorum suorum de proprio sanctissimo sanguine suo: et non delinquent omnes, qui sperant in eo.

Et scimus, quoniam venit: quoniam veniet justitiam judicare. Gloria Patri etc.

Antiphona. Sancta Maria virgo, non est tibi similis nata in mundo etc. Gloria Patri etc.