Sed quia oportet per magis similia ad dissimilia transire, talis videtur esse rationabiliter horum librorum ordo, ut post librum de anima, in quo de anima secundum se determinatur, immediate sequatur hic liber de sensu et sensato, quia ipsum sentire magis ad animam quam ad corpus pertinet: post quem ordinandus est liber de somno et vigilia, quae important ligamentum et solutionem sensus. Deinde sequuntur libri qui pertinent ad motivum, quod est magis propinquum sensitivo. Ultimo autem ordinantur libri qui pertinent ad communem considerationem vivi, quia ista consideratio maxime concernit corporis dispositionem.