Et ideo dicendum quod unumquodque agit secundum quod est in actu, ut patet primo de generatione. Necesse est autem quod esse qualitatum elementalium derivetur a principiis essentialibus eorum; ita etiam, ut virtus Angeli competat huiusmodi qualitatibus ex virtute formarum substantialium.
Omne autem, quod agit in virtute alterius, facit simile ei in cuius virtute agit; sicut terra facit domum ex virtute domus quae est in anima; et calor naturalis generat carnem animatam ex virtute animae; et per hunc etiam modum, per actionem qualitatum elementalium transmutatur materia ad formas substantiales.