Deinde cum dicit et secundum agit de distinctione mediorum saporum.
Et primo quantum ad differentiam delectabilis et indelectabilis. Secundo quantum ad nomina, ibi, qui quidem ergo pinguis.
Tertio quantum ad numerum, per similitudinem ad colores, ibi, fere enim aequales.
Dicit ergo primo, quod medii sapores diversificantur secundum proportionem commixtionis, inquantum scilicet unusquisque eorum vel magis vel minus accedit ad dulcedinem, sive amaritudinem. Quod quidem contingit dupliciter, sicut in coloribus dictum est: uno modo secundum numeralem proportionem observatam in praedicta commixtione et transmutationem humidi a calido; alio modo secundum indeterminatam superabundantiam, absque proportione numerali. Solum autem illi sapores delectant gustum, qui sunt commixti secundum numeralem proportionem.