TRACTATUS II. DE ANIMA SECUNDUM OPINIONES ALIORUM.
CAPUT VII. De officiis virtutis generativae.
CAPUT X. De duplici motore nutrimenti.
CAPUT XVIII. Qualiter sonus generatur in aere et aqua.
CAPUT XIX. De echo qui est sonus reflexus.
CAPUT XXXV. Qualiter se habet tactus ad tangibilia.
Quod oportet tractantem de anima inquirere utrum habeat aliquas operationes proprias, aut non.
Dubitationem autem habent etiam passiones animae, utrum sint omnes communes sibi et corpori, vel sibi et habenti corpus,aut sit aliqua passionum sibi propria, quae neque communicet corpori, neque communicet habenti corpus : hoc enim necessarium est accipere ex doctrina animae ad sciendum utrum ipsa separetur a corpore, vel non, sed tamen non est leve. Ut autem melius intelligatur haec quaestio, sciendum quod aliud est communicare corpori in actione vel passione animae, et aliud communicare ei quod communicat corpori. Communicat enim corpori in actione vel passione quae non expletur nequo fit nisi instrumento corporali per virtutem affixam organo, sicut ambulatio, vel visus, quae fiunt motu vel passione corporis, et per virtutes affixas ipsis membris, quorum unum motu explet operationem, alterum autem passione, quia recipit speciem coloris. Communicare autem ei quod communi- cat corpori, est quod licet aliqua operatio non fiat motu vel passione alicujus partis corporis, tamen non expletur sine alia operatione, quae fit vel motu vel passione alicujus partis corporis, sicut est intelligere sensibilia et mathematica. Quia licet intelligere non expleatur motu vel passione alicujus membri corporalis, tamen non fit sine acceptione formae sensibilis et imaginibilis per phantasiam, quae communicat corpori in hoc quod operatio ipsius non expletur sine motu et passione membri corporalis, quod est organum phantasiae. . Oportet enim formas imaginationis et phantasiae fieri per motum a sensu factum in spiritu animali deferente formas hujusmodi, et recipi easdem oportet in parte cerebri, quae est organum phantasiae virtutis : et ideo aliud esse diximus communicare corpori, et aliud communicare ei quod communicat corpori in operatione. Possibile enim est quod substantia incorporea existens in corpore ut actus corporis communicet corpori. Et possibile est ut non communicet corpori,sed communicanti corpori. Et possibile est ut neque isto neque illo modo communicet, sed habeat operationes quae nullam ad corpus habeant depentiam. Et hoc inquirere de anima est necessarium valde ad sciendum utrum separata est in agendo vel non : et est ista quaestio una quam maxime desiderant homines scire de anima .
Videtur autem in pluribus suis passionibus et partibus nihil omnino sine corpore pati, vel facere : neque enim sine motu et passione corporis irascitur, neque confidit, neque desiderat, neque sentit universaliter secundum omnem sensum. Ira enim est accensio sanguinis cum evaporatione fellis. Confidentia autem est ex protensione spiritus et sanguinis ex corde ad exteriora. Sentire autem fit recepta sensibili forma in organo sensus. Quae omnia dicunt motus .et passiones corporeas. Sed maxime pro- prium et separatum opus esse videtur intelligere, eo quod universale intelligitur quod est simplex et denudatum a materia et appenditiis materiae : et ideo non est forma impressa alicui membro corporali, cujus motu expleatur intelligere, sed potius est simplex conceptus mentis sine hic et nunc, sed ubique et semper in eadem ratione manens : quod non est conveniens alicui formae corporali. Si autem hoc ipsum intelligere quod est operatio possibilis intellectus quando in actu fit,. est in phantasia, aut non sine phantasia : tunc neque hoc opus utique contingit esse sine corpore quod movetur vel patitur in ipsa operatione : et tunc non erit separa tim conveniens animae secundum se. Dico autem intelligere possibilis intellectus aliquando esse phantasiam, et aliquando non sine phantasia, non simpliciter intelligens quod intelligere unquam sit phantasia, sed quia possibilis intellectus accipit formam quae est ex phantasmate, oportet quod phantasiae motus ad intellectum terminetur. Sunt autem quidam homines idiotae non discernentes universale a particulari, sed prosequuntur rationem universalis in particulari permixtam, et illorum intelligere est phantasia formalis, eo quod immixtum est ei. Alii autem distinctum accipiunt universale a particulari, quod est in phantasia formali, et illorum intelligere, eo quod oritur a phantasia, non est sine phantasia formali. Phantasia enim duplex est : quia et ipsa virtus animae quae phantasmata recipit, phantasia est, dicimus quod opo ratio intellectus possibilis est phantasia vel non sine phantasia. Taliter autem distinguendo communicans corpori, est communicans ei quod communicat corpori, evitabimus errorem Alexandri qui dicebat in omnibus animam communicare corpori, et ideo non esse separabilem a corpore. Nos enim ostendemus in sequentibus, quod id quod communicat non corpori,sed ei quod est communicans corpo-
ri, secundum se est separatum, neque corrumpitur nisi secundum sic et simpliciter non, vel nisi secundum quid et non simpliciter.
Siquidem igitur est aliquid animae operum aut passionum proprium, utraque communicatione exclusa, tunc continget utique animam esse separatam nunc in operatione, et aliquando separari a corpore et esse per se. Si vero nulla est propria ipsius, tunc non continget ipsam separari secundum esse et substantiam : licet forte secundum diffinitionem aliquam non coexistens corpori et in corpore intelligatur. Erit enim tunc de anima sicut de mathematicis quae non habent esse nisi in hac sensibili materia, et tamen accidunt eis quaedam non in materia intellectis, sed acceptis : sicut est videre in recto, quia lineae rectae multa accidunt quae non conveniunt ei secundum quod est in materia sensibili, sicut est quod sphaera aenea tangit ipsum in puncto, quae tamen sphaera aenea nunquam tanget ipsum separatum in puncto secundum actum, sed potius tanget ipsuni conjunctum cum materia sensibili, non in puncto, sed in superficie : et tamen secundum intellectum acceptum rectum, et non in materia lignea, vel cuprea, vel alia materia sensibili, non tangetur a quacumque sphaera nisi secundum punctum. Et sic erit de anima. Si enim in omnibus partibus suis, aut communicat corpori, aut communicat communicantibus corpori, tunc potest accipi separata secundum intellectum in quantum agit operatione quae non expletur motu alicujus partis corporis : sed tamen secundum esse et veritatem naturae nunquam erit (Separata, quia semper indiget, vel exiget illius cooperationem quod corpori communicat : sicut sphaericum quod separatum intelligitur et diffinitur, sed tamen secundum esse inseparabile est a corpore sensibili. Et nos quidem in sequentibus ostendemus quod anima humana multas habet operationes separatas, sed modo inducemus rationes quorumdam probantes quod habet communicantes.
Videntur enim animae passiones omnes esse cum corpore communicantes, licet in una sit plus quam in alia communicans : quia quaedam fiunt sine motu locali partium corporis et sine physica alteratione, sed tamen non fiunt sine receptione formae, vel intentionis formae, quae est alteratio communiter dicta. Cum motu autem et alteratione corporis fiunt desiderium, mansuetudo, timor, confidentia. Adhuc autem gaudium, et amare, et odire. In omnibus enim iris movetur cor secundum diastolem vel systolem, et compatitur animae corpus. Hoc autem indicat diversitas hominum in passionibus his : quaedam enim in duris et manifestis periculis passionum coincidentibus in eos nihil ad iram provocantur propter complexionem frigidam stantem in eis : et aliqui eorum non timent in talibus, sicut habentes multum sanguinem, et corda calida. Aliquando autem aliqui a parvis causis et infirmis periculorum moventur et provocantur ad iram, quando corpus irascibile et ita dispositum est ac si irascatur : sicut est in. cholericis calida habentibus corda, et sanguinem levem qui facile dirigitur sursum. Adhuc autem magis manifestantur haec in his qui timentes fiunt ex suis corporis dispositionibus, quando nulla causa terroris est in passionibus, sicut accidit multis viris qui sicci sunt, et frigidi, pauci spiritus, et pauci caloris in corde.
Manifestum est ergo ex dictis, quod passiones sunt rationes quaedam et intentiones, quae in physica materia sunt mota et alterata physico motu et alteratione. Sensus autem et imaginatio et caeterae
animae sensitivae apprehensiones non fiunt sine receptione formarum in organis corporum, quae receptio quaedam est alteratio, licet non sit alteratio physica. Et ideo harum passionum sunt tales rationes, ut si dicatur, irasci est motus hujus corporis cujus sanguis accensus est : aut partis hujus, sicut cordis quod movetur primo in ira secundum systolem quando conturbatur, et post secundum diastolem quando petit vindictam : aut potentiae quae conjuncta est huic corpori, aut parti corporis, et a nocumento illato : et propter hoc malum inferendum in vindictam. Cum autem omnia haec in physica materia scripta sint, physici erit considerare de anima, aut omni si omnis anima est talis, aut de anima hujusmodi quae talium est operum et passionum .