DE SACROSANCTO EUCHARISTIAE SACRAMENTO SERMONES PLANE DIVINI.
PARS PRIMA OPERIS. DE TRIBUS CAUSIS INSTITUTIONIS SACRAMENTI.
SERMO VII I. Quod corpus datur vclatum.
PARS III DE MIRABILIBUS DIVINAE MANDUCATIONIS.
PARS IV. DE QUALITATE NOSTRAE PRAEPARATIONIS AD SACRAMENTUM:
PARS V. DE TRIPLICI MANDUCANDI MODO
PARS VI. DE DUODECIM EFFECTIBUS CORPORIS CHRISTI CONTRA DUODECIM LANGUORES.
DE SECUNDA ET TERTIA RATIONE
QUA DATUR CORPUS
CHRISTI IN CIBUM, SCILICET, DE HUMANAE NATURAE CORRUPTIONE, ET CONDITIONE.
Venite, comedite panem meum. Prov. IX, 5. Et, Causam tuam, etc. Prov. xxv, 9.
II.
Secunda ratio sapientia Dei qua Dominus dat homini corpus, scilicet, in cibum, est humana natura corruptio, quae hujus cibi exigebat medicamentum, et hoc quantum ad tria :
I. Quantum ad congruam curationis inchoationem. II. Quantum ad integram corruptionis curationem. III. Quantum ad firmam sanitatis conservationem.
I. Primo, humanas naturas corruptio exigebat talem cibum, quantum ad congruam curationis inchoationem, quia sicut initium corruptionis et mortis caepit a cibo a medico vel per medicum vetito, scilicet, a ligno scientiae boni et mali : sic unitium justificationis et vitas incipere debuit a cibo per eumdem medicum persuadendo scilicet a vero ligno vitas, id est, a corpore Dominico.
De primo, Gen. ii, 17 : De ligno scientias boni et mali ne comedas: in quocumque enim die comederis ex eo, morte morieris.
De secundo, Joan, VI, 54 : Nisi manducaveritis carnem Filii hominis, et bibe-ritis ejus sanguinem, non habebitis vitam in vobis.
II. Secundo, humanas naturas corruptio exigebat corpus Domini in cibum, quantum ad integram corruptionis curationem : serpens enim malignus infudit homini per venenum pomi vetiti triplicem corruptionem, scilicet, 1. In anima tenebras ignorantia?, 2. In carne morbum pravas concupiscentiae, 3. et Mortem utrobique. Gen. m, 13: Serpens decepit me. i. De primo, Psal. xlviii, 21: Homo, cum in honore esset, non intellexit: comparatus est jumentis insipientibus. Gen. I, 2: Tenebrae erant super faciem abyssi, scilicet, ignorantia super faciem humani cordis ex diabolica deceptione.
2. De secundo, ad Gal. v, 17 : Caro concupiscit adversus spiritum. Ad Rom. VII, 23: Video aliam legem in membris meis, repugnantem legi mentis meas. Lex in membris est morbus concupiscentia?, movens membra ad actum malitis.
3. De tertio, Sap. II, 24: Invidia diaboli mors introivit in orbem terrarum. De omnibus Augustinus : " Si Angelus " de proprio pluens in paradiso non esset " auditus, non praecipitaremur in mor-" tem : sed venit de coelo lapsus, serpens " factus, et emisit venenum de proprio: " locutus est de suo : Gustate, et eritis " sicut Dii. Et illi appetentes quod non " erant, amiserunt quod acceperant, sci-" licet intelligentiam, vitas justitiam, " non moriendi possibilitatem. "
Quia igitur diabolus per cibum venenosum triplicem corruptionem infuderat, necesse fuit ad integram curationem, ut medicus et Salvator noster cibum medicinalem contra haec tria daret, et hoc est corpus suum, quod 1. Pie recipientium ignorantiaetenebras illuminat, 2. Morbum pravae concupiscentiae sanat, 3. et Mortem destruendo triumphat.
1. De primo, Psalm. XXVI, 1: Dominus illuminatio mea, et salus mea. Psalm. XXXIII, 6 : Accedite ad eum, et illumina-mini. Corpus enim Christi est Verbum Dei, id est, vera lux in carne humana quasi in lucerna, qua illuminatur fidelis anima.
2. De secundo, Psalm. lxxvii, 24: Pluit illis manna ad manducandum. Exod. XVI, 13 et 14: Mane ros jacuit in similitudinem pruinx super terram. Panis ergo cceleslis in similitudine pluviae
roris et pruinaeapparebat: quia corpus Domini a furore concupiscentiae pravae
refrigescit.
3. De tertio, Joan. VI, 49 et 50 :Patres vestri manducaverunt manna in deserto, et mortui sunt. Hic est panis de coelo descendens: ut si quis ex ipso manducaverit, non morietur. Et sic cibus iste mortem aeternam destruit.
III. Tertio, humanae naturae corruptio exigit corpus Domini in cibum, quantum ad firmam conservationem sanitatis. Quidam enim ad tempus de peccatis compunguntur et quodammodo curantur, sed tempore tentationis per recidivum iterum corrumpuntur. Psal. XXXVII, 6: Putruerunt et corrupte sunt cicatrices meae, a facie insipientiae meae. Ad conservationem autem sanitatis anima?, et ad incorruptionem bonae vitae valet cibus iste. Cant. I, 12: Fasciculus myrrhae dilectus meus mihi, inter ubera mea commorabitur. Sicut enim myrrha incorrupta servat corpora, sic corpus Domini pie sumptum corda. Ambrosius: " Considera utrum " pra?stantior sit panis Angelorum, id " est, manna Judaebrum, an corpus Chri-" sti: illud corruptioni obnoxium, hoc " ab omni corruptione alienum: et qui" cumque religiose gustaverit, corrup-" tionem sentire non poterit. "
III.
Tertia ratio sapientias Dei qua Dominus dat homini corpus suum in cibum, est humanas naturaeconditio, quae rationalis creatura est, et corpori conjuncta. Rationalis creatura potest tribus modis considerari, et secundum hoc indiget cibo triplici. 1. Primo, consideratur rationalis creatura secundum id quod est incorporea, et pure spiritualis, ut natura angelica. 2. Secundo modo ut est corpori conjuncta, sicut dissimilis dissimili, spiritus carni. 3. Tertio modo secundum quod illaeduae naturae, scilicet, corpus et anima singulis personis hominum sunt familiari societate et miro amore conjunctas. Sed quocumque modo istorum trium consideretur rationalis creatura, secundum conditionem suam convenienti indiget alimonia.
I. Primo enim modo considerata, scilicet, secundum quod est incorporea et pure spiritualis, ut natura angelica, secundum conditionem suam exigit per quod vivat et subsistat, alimentum, scilicet, Verbum Dei aeternum secundum se incorporeum, quod est esterna Dei sapientia. Tob. XII, 19 : Ego cibo invisibili, et potu, qui ab hominibus videri non potest, utor. Prov. iii, 18 et Eccli. I, 5 : Lignum vitas est sapientia Dei, et fons sapientiae verbum Dei in excelsis, reficiens scilicet Angelos in coelis.
II. Secundo modo considerata rationalis creatura, ut est corpori conjuncta, sicut dissimilis dissimili, spiritus carni, pretiosum vili, secundum conditionem utriusque naturas, indiget utroque cibo sibi convenienti, sed dissimili, quia spiritus spirituali ad modum Angeli, corpus corporali ad modum bruti.
1. De primo, Psal. lxxvii, 25: PanemAngelorum manducavit homo. I ad Cor. x, 3: Patres nostri omnes eamdem escam spiritalem manducaverunt. Sap. IX, 6: Si quis erit consummatus inter filios hominum, si ab illo abfuerit sapientia tua, in nihilum computabitur. Quasi dicat:' Qui spirituali cibo qui est Dei sapientia caruerit, a vita spirituali deficiet. Eccli. xv, 3 : Cibabit illum panae vitae et intellectus, et aqua sapientiaesalutaris potabit illum.
2. De secundo, II Reg. xii, 3 : Pauper quidam habebat oviculam quae de pane illius comedens, etc. Eccli. XXXIX, 31 et 32: Initium necessariae rei vitae hominum, lac,etpanis similagineus, et mel, et botrus uvae, et oleum. Haec omnia Sanctis in bona, sic et impiis in mala convertentur.
3. De utroque, Deut, viii, 3 et Matth. IV, 4 : Non in solo pane vivit homo, sed in omni verbo, quod procedit de ore Dei. Augustinus: " Sicut anima vita est cor-" poris, sed non vivificat illud sine cibo " corporali, " id est, sine verbo Dei. Et sic haec et illa natura hominis, ut sibi dissimiles dissimilem cibum habuerunt, et alieno modo et longe ab invicem comederunt. Nec cibus spiritus congruebat corpori, nec cibus corporis spiritui.
III. Tertio vero modo considerata rationalis creatura, scilicet, secundum quod illas naturas, id est, corpus et anima sunt in singulis personis hominum, familiari societate miro amore conjunctas, tunc exigitur ad aeternam salvationem utriusque unus cibus toti homini, id est, utrique naturas conveniens, spiritualis simul et corporalis, scilicet Verbum caro factum, quem simul socialiter sub quodam sacramento comedant, cujus virtute anima de praesenti miseria ad vitam beatitudinis aeternae perveniat, et corpus ad modicum tempus servetur in terra, tandem gloriose resurgat. De hoc cibo, Joan. VI, 56 : Caro mea, vere est cibus, id est, caro Dei, caro humana, unita Dei Verbo, vere est cibus, scilicet totius hominis, valens animae et corpori. Eccli. 1, 8 et seq.: Unus est Altissimus Creator omnipotens.... Ipse creavit sapientiam in Spiritu sancto, et secundum datum suum praebuit illam diligentibus se. Creavit sapientiam in Spiritu sancto, id est, virtute Spiritus sancti : creaturam carnis de Virgine sumpsit, et sapientias suae univit, et secundum datum suum, id est, liberalitatem, praebet illam, scilicet in cibum diligentibus se, scilicet fidelibus : ut prosit, sicut dictum est, corpori et animas.
De hoc convivio corporis et Spiritus, Isa. XI, 7 : Vitulus, et ursus pascentur simul. Vitulus significat corpus quod in sacrificium Domino est mactandum, ursus
spiritum qui sicut ursus bestiis, sic terribilis esse debet bestialibus motibus et moribus. Hi pascentur simul, scilicet vero cibo, id est, carne Christi : ut prosit animae et corpori.
1. De primo, Joan. VI, 55 : Qui manducat meam carnem, et bibit meum sanguinem, habet vitam aeternam, scilicet, quoad animam quas post hanc miseriam virtute hujus sacramenti perducetur ad vitam aeternam.
2. De secundo, sequitur : Et ego resuscitabo eum in novissimo die : quia Dominus ejusdem sacramenti virtute reformabit corpus de pulvere configuratum corpori claritatis suae (ad Philip. III, 21). Amen.