CAPUT VIII. De diffinitionibus motus.
CAPUT IX. De divisionibus motus.
CAPUT XVI. De aevo et aviterno.
SECUNDA PARS DE COELO ET MUNDO.
CAPUT I. Quod unus est mundus.
TERTIA PARS DE GENERATIONE ET CORRUPTIONE.
CAPUT II. Opiniones de elementis.
CAPUT III. De qualitatibus lemcniorum.
CAPUT VII. De grandine qui dicitur lapis.
CAPUT XIV. De quinque proprietatibus ventorum.
CAPUT XX. De effectibus fulminis.
CAPUT XXIV. De loco tonitrui et coruscationis.
CAPUT XXV. Quam virtutem tonando Jupiter habeat.
CAPUT XXXI. De coloribus nubium.
CAPUT V. De potentiis animae vegetabilis.
CAPUT VI. De potentiis animae sensibilis.
CAPUT XV. De virtute quae est imaginatio.
CAPUT XVI. De virtute imaginativa.
CAPUT XVII. De somno ei vigilia.
CAPUT XX. De virtute motiva motu naturali.
CAPUT XXIII. De virtute motiva exteriori.
CAPUT XXIV. De potentiis animae rationalis.
CAPUT XXV. Utram intellectus habeat organum.
CAPUT XXVI. De objecto virtutis intellectivae.
CAPUT XXVIII. De virtute intellectiva separabili.
CAPUT XXIX. De intellectu possibili.
CAPUT XXX. De intellectu agente.
De motu opiniones.
Quoniam autem dicit Aristoteles : " Natura est principium motus et status et mutationis, " dicto breviter de principiis et causis naturalis philosophiae, consequens est ut dicamus de motu et quiete, loco et tempore. Primo ergo notandum quod de motu inter Philosophos fuerunt diversae opiniones. Quidam enim ponebant esse motum, quidam non. Et eorum qui ponebant motum non esse, propterea quod impossibile est duo corpora simul osse in eodem, ut Parmenides et Melissus. Dicebant enim sic : Aut aliquid movetur, aut nihil. Si nihil, habeo propositum. Si aliquid : ergo aut per vacuum, aut per plenum. Si per vacuum : ergo qua ratione esset alicubi vacuum, eadem ratione et ubique : ergo totum vacuum : ergo totum nihil esset. Si por plenum : ergo jam unum corpus esset in
alio : igitur duo corpora essent in eodem loco : quod est impossibile. Unde dicebant quod tantum esset unum ens continuum et immobile. Aristoteles autem dicit, quod tales non sunt physici : quia physicus supponit motum. Alii autem dicebant motum non esse, propter infinitatem spatii, sicut Zeno. Dicebat enim sic : Si possibile est motum esse, ponatur inesse : antequam igitur aliquod corpus moveatur de loco ad locum, oportet ut pertranseat partem spatii primo antequam totum spatium pertranseat, et iterum partem partis, et sic in infinitum : quia infinitae sunt partes spatii : sed infinitum non potest pertransiri : ergo non est motus. Sed Aristoteles hoc solvit in sexto Physicorum . Dicit enim quod dupliciter potest considerari ipsum spatium, scilicet quoad actum, et quoad potentiam. Si quoad actum, sive quoad extremitates, sic spatium non est infinitum : si vero quoad potentiam vel quoad partes, sive quoad divisiones, sic dicitur infinitum propter infinitatem partium. Eorum autem qui ponebant motum esse, quidam ponebant motum fieri per vacuum, quidam per plenum. Per vacuum dicebant Democritus et Leucippus et corum sequentes, qui ponebant principia rerum esse corpora indivisibilia, quae sunt atomi, ab AdminBookmark quod est sine, et AdminBookmark divisio, quasi sine divisione : et dicebant quod non contingeret videre nec agere nec nec esse aliquem motum nisi per vacuum. Unde dixerunt quod si totum esset vacuum, contingeret muscam videri in caelo. Aristoteles autem dicit, quod nec equum nec bovem : et dicit quod si totum esset vacuum, nullus esset motus : non enim contingit esse motum per vacuum : et hoc demonstrat in quarto Physicorum sic : Velocitas et tarditas motus causantur a levitate et gravitate ejus quod movetur, et a subtilitate et a
grossitie medii per quod motus est Ponatur ergo quod corpus levissimum moveatur per medium subtilissimum, constat quod iste motus est velocissimus : et motus velocissimus mensuratur tempore minimo : velox est enim, ut dicit Aristoteles , quod in pauco tempore per inuitum spatium movetur : tardum autem, quod in multo tempore per paucum movetur : ergo si esset motus per vacuum, cum vacuum in infinitum excedat omne medium subtilissimum (est enim vacuum locus carens corpore), constat quod ille motus esset velocior velocissimo : et per consequens mensuraretur tempore minori minimo : sed hoc est impossibile, nullus enim motus est velocior velocissimo, nec aliquod tempus minus minimo : ergo per vacuum non contingit esse motum. Et luce eadem demonstratio valet ad intendendum quomodo Angelus licet moveatur de loco ad locum, non tamen per medium : motus enim ejus velocior est in infinitum omni motu corporis. Amplius motus Angeli non mensuratur tempore, sed nunc. Et si objicitur quod inter duo nunc est dare tempus medium : et sic si motus Angeli mensuraretur nunc et nunc, mensuraretur tempore. Dicendum quod est nunc fluens : et inter talia duo nunc est tempus medium : et tali nunc non mensuratur motus Angeli. Et est nunc vicissitudinatum, et inter talia duo nunc non est tempus medium : et tali nunc mensuratur motus Angeli. Sed Aristoteles dicit motum fieri per plenum actu, vacuum in potentia : sicut est videre quando aliquid movetur per aerem vel aquam.