Antiphona. Sancta Maria virgo. Psalmus.
Omnes gentes plaudite manibus: jubilate Deo in voce
exultationis.
Quoniam Dominus excelsus, terribilis: Rex magnus super omnem terram.
Quia sanctissimus Pater de coelo, Rex noster ante saecula: misit dilectum Filium suum de alto et operatus est salutem in medio terrae.
Laetentur coeli, et exultet terra, commoveatur mare et plenitudo ejus: gaudebunt campi et omnia, quae in eis sunt.
Cantate ei canticum novum: cantate Domino omnis terra.
Quoniam magnus Dominus et laudabilis nimis: terribilis est super omnes deos.
Afferte Domino patriae gentium, afferte Domino gloriam et honorem: afferte Domino gloriam nomini ejus.
Tollite corpora vestra et bajulate crucem ejus: et sequimini usque in finem sanctissima praecepta ejus.
Commoveatur a facie ejus universa terra: dicite in gentibus, quia Dominus regnavit.
Gloria Patri etc.