IN LIBROS DE MEMORIA ET REMIN.

 Lectio 1

 Lectio 2

 Lectio 3

 Lectio 4

 Lectio 5

 Lectio 6

 Lectio 7

 Lectio 8

Lectio 8

Postquam philosophus ostendit modum reminiscendi, nunc ostendit differentiam memoriae et reminiscentiae.

Innuit autem tres differentias: quarum prima est ex aptitudine ad utrumque. Dictum est enim supra quod non iidem homines sunt bene memorativi et reminiscitivi.

Secunda autem differentia est ex parte temporis, quia scilicet reminiscentia, cum sit via ad memoriam, tempore ipsam praecedit, ut ex praedictis patet. Tertia differentia est ex parte subiecti in quo utrumque eorum inveniri potest: quia hoc quod est memorari, multa alia animalia participant praeter hominem, ut etiam supra dictum est; sed nullum animal quod a nobis cognoscatur, reminiscitur, nisi homo, quod quidem dicit, quia apud quosdam dubium fuit, an aliquod animal esset rationale praeter hominem.

Causa autem quare soli homini convenit reminisci, est quia reminiscentia habet similitudinem cuiusdam syllogismi; quare, sicut in syllogismo pervenitur ad conclusionem ex aliquibus principiis, ita etiam in reminiscendo aliquis quodam modo syllogizat se prius aliquid vidisse, aut aliquo alio modo percepisse, ex quodam principio in hoc deveniens: et reminiscentia est quasi quaedam inquisitio, quia non a casu reminiscens ab uno in aliud, sed cum intentione deveniendi in memoriam alicuius procedit. Hoc autem, scilicet quod aliquis inquirat in aliud pervenire, solum illis accidit, quibus inest naturalis virtus ad deliberandum: quia etiam deliberatio fit per modum cuiusdam syllogismi; deliberatio autem solis hominibus competit: cetera vero animalia non ex deliberatione, sed ex quodam naturali instinctu operantur.

Deinde cum dicit quod autem ostendit qualis passio sit reminiscentia. Quia enim dixerat quod reminiscentia est sicut syllogismus quidam: syllogizare autem est actus rationis, quae non est actus corporis cuiusdam, ut probatur secundum de anima, posset alicui videri quod reminiscentia non esset passio corporea, idest operatio exercitata per organum corporale. Philosophus autem ostendit contrarium.

Et primo quidem per quoddam quod accidit reminiscentibus. Secundo per eos qui habent impedimentum reminiscentiae, ibi, sunt autem et superiora.

Circa primum tria facit. Primo inducit accidens praedictum. Secundo assignat causam praedicti accidentis, ibi, causa autem eius. Tertio manifestat per simile, ibi, unde et irae et timores.

Dicit ergo primo, quod signum huius quod reminiscentia sit quaedam corporea passio, sive existens inquisitio phantasmatis in tali, idest in aliquo particulari, vel in tali, idest in quodam organo corporeo, est, quod cum quidam non possunt reminisci turbantur, id est quadam inquietudine sollicitantur, et valde apponunt mentem ad reminiscendum. Et si contingat quod iam de cetero non conentur ad reminiscendum, quasi cessante a proposito reminiscendi, nihilominus adhuc inquietudo illa cogitationis remanet in eis; et hoc maxime contingit in melancholicis, qui maxime moventur a phantasmatibus: quia propter terrestrem naturam, impressiones phantasmatum magis firmantur in eis.

Deinde cum dicit causa autem assignat causam praedicti accidentis.

Et primo ponit causam. Secundo ostendit in quibus maxime locum habet, ibi, maxime autem turbantur.

Circa primum considerandum est, quod operationes, quae sunt partis intellectivae absque organo corporali, sunt in sui arbitrio ut possit ab eis desistere cum voluerit. Sed non ita est de operationibus quae per organum corporale exercentur: quia non est in potestate hominis quod ex quo organum corporale est mere eius passio statim cesset. Et ideo dicit quod causa eius, quod est reminisci, non ita est in ipsis reminiscentibus, idest in potestate eorum, ut scilicet possint desistere cum voluerint: quia sicut accidit proiicientibus quod postquam moverit corpus proiectum, non est amplius in eorum potestate ut sistant, sic etiam reminiscens et quicumque investigans per organum corporale, movet corporale organum in quo est passio. Unde non statim motus cessat cum homo voluerit.

Deinde cum dicit maxime autem ostendit in quibus maxime praedicta causa locum habeat. Et dicit quod maxime turbantur, idest commoventur in reminiscendo illi, quibus humiditas abundat circa locum ubi sunt organa sensuum, puta circa cerebrum et circa cor: quia humiditas mota non de facili quiescit, quousque occurrat illud quod quaeritur, et motus inquisitionis procedat recte usque ad terminum. Nec est contrarium quod supra dixit, hoc maxime accidere melancholicis, qui sunt siccae naturae: quia in illis contingit propter violentam impressionem, in his autem propter facilem commotionem.

Deinde cum dicit unde et manifestat quod dixerat per simile. Et ponit duo similia. Quorum primum est de passionibus animae, quibus organum corporale quodam modo commovetur. Et dicit quod quando ira, vel timor, vel concupiscentia, vel si quid huiusmodi movetur contra aliquod obiectum, etiam si homines velint in contrarium movere, retrahendo se ab ira vel timore, non sedatur passio, sed contra idem adhuc movetur: quod contingit, quia commotio corporalis organi non statim quietatur.

Secundum simile ponit ibi, et comparatur.

Et dicit quod praedicta passio, quae accidit in reminiscendo, comparatur nominibus et melodiis et ratiocinationibus cum aliquod eorum cum aliqua intentione per os proferatur, sicut accidit his qui cum magna intentione recitant, nominant, vel cantant, vel argumentantur: quia quando ipsi volunt desistere, adhuc praeter intentionem eorum accidit quod cantent, vel aliquid proferant, propter hoc quod motus pristinae imaginationis adhuc manet in organo corporali.

Deinde cum dicit sunt autem manifestat propositum per hoc quod reminiscentia impeditur per aliquam corporalem dispositionem. Et ponit duas dispositiones corporales impedientes reminiscentiam. Quarum primam ponit dicens, quod illi qui habent membra superiora maiora quam inferiora, quae est dispositio nanorum, quia habent curtas tibias, et superiorem partem corporis proportionaliter maiorem, sunt peius memorativi, quam illi qui habent contrariam dispositionem, propter hoc, quod organum sensitivum in eis, quod est in superiori parte, est aggravatum in eis multitudine materiae, et propter hoc nec motus sensibilium in eis diu possunt permanere, sed cito dissolvuntur propter confusionem humorum, quod pertinet ad defectum memoriae; nec etiam de facili possunt recte procedere reminiscendo: quia non possunt regulare motum materiae, quod pertinet ad defectum reminiscentiae.

Secunda dispositio impediens est, quod illi qui sunt penitus novi, sicut pueri nuper nati et multum senes sunt immemores, propter motum augmenti qui est in pueris, et decrementi qui est in senibus, ut supra dictum est, haec dispositio partim convenit cum prima, scilicet quantum ad pueros, qui usque ad longam aetatem sunt nanosi, quasi habentes superiorem partem corporis maiorem.

Sic ergo patet quod reminiscentia est corporalis passio, nec est actus partis intellectivae, sed sensitivae, quae etiam in homine est nobilior et virtuosior quam in aliis animalibus propter coniunctionem ad intellectum.

Semper enim quod est inferioris ordinis perfectius fit suo superiori coniunctum, quasi aliquid de eius perfectione participans.

Ultimo autem epilogando concludit quod dictum est de memoria et memorari quae sit natura ipsorum, et per quam partem animae animalia memorantur, et similiter de reminiscentia quid sit, et quomodo fiat, et propter quam causam.