TRACTATUS II. DE ANIMA SECUNDUM OPINIONES ALIORUM.
CAPUT VII. De officiis virtutis generativae.
CAPUT X. De duplici motore nutrimenti.
CAPUT XVIII. Qualiter sonus generatur in aere et aqua.
CAPUT XIX. De echo qui est sonus reflexus.
CAPUT XXXV. Qualiter se habet tactus ad tangibilia.
Qualiter differenter considerat physicus de eis quae hic quaeruntur, a dialectico et mathematico et metaphysico et mechanica, in quo est digressio quaedam,
Physicus autem et dialecticus diffiniunt differenter unumquodque istorum quae diximus esse animae opera et passiones. Si enim quaerimus quid est ira, intendentes de diffinitione quaerere, dicet dialecticus quod est appetitus contrarii doloris, aut aliquid hujusmodi diffiniens per intentiones communes formales, quae non sunt vera causa rei propria, sed intentiones communes inventae in pluribus et nulli propriae : et ideo diffinit per formam quae forma de se communis est, et non appropriatur ad esse rei nisi per propriam materiam uniuscujusque rei. Physicus autem dicet quod ira accensus vel ascensus et calefactio sanguinis circa cor, tangens propriam, causam efficientem quae est ascensus et calefactio sanguinis, et propriam materiam quae est sanguis cordis bulliens, et subjectum quod est cor. Et horum quidem alius reddit materiam propriam, scilicet physicus : alius autem reddit speciem et intentionem formae simplicem et communem quae est rei ratio communis. Hic enim considerat rationem sive intentionem communem rei, eo quod non descendit ad propria : ille autem considerat principia realia quae dant esse rei. Necessarium autem est quod ista realia principia sint in materia hujusmodi quae determinata et propria est, si erunt et habent esse in natura. Sicut etiam domus ratio differens est assignata et considerata a dialectico et mechanico qui naturalem imitatur, sicut ars imitatur naturam.Dicet enim dialecticus quod domus est operimentum sive receptaculum prohibens aeris corruptiones, quae sunt excellentia frigoris ex excellentia caloris,et corruptiones imbrium etcauinatum. Mechanicus autem dicet quod domus est ex lapidibus et lignis sic et sic compaginans vel ligatis. Alius vero ab utroque istorum est, qui in his materialibus determinatis praebet in diffinitione sua speciem quae est, intentio domus propter finem qui dictus est, hoc est, ut prohibeat corruptiones. Quaeramus igitur quis horum diffinientium sit physicus ? utrum ille sit physicus, qui considerat materiam et ignorat rationem intentionis formae, aut ille qui solum est circa rationem quae est communis rei intentio et conceptus, aut ille qui est ex utrisque? Quoniam ex inducta differentia mechanici ad dialecticum possumus cognoscere eum qui perfectus est physicus : quoniam diximus quod quidam illorum quodammodo uterque est, quia et praebet formam rei propter determinatum finem inductam, et praebet eam in hac determinata materia in qua habet esse secundum rem. Quaeramus etiam, quod si nos concesserimus quod physicus perfectus utrumque facit, utrum ipse sit circa alias formas
quam sint formae quae sunt passiones materiae determinatae, quae nomine suo et diffinitione concernunt materiam corporis mobilis ut mobile, et non separantur ab ipsa per nomen et diffinitionem sive rationem : et ipse physicus considerat tales in quantum non separantur, etiamsi secundum aliam aliquam rationem separari possent. Verbi gratia, quoniam physicus et considerans carnem, quae nec nomine nec ratione separatur a physica materia, quae est corpus transmutabile in quantum est transmutabile : et si in alia materia carnis et nomen et species esse ponatur, erit aequivocum nomen, et species carnis secundum veritatem non est in alia, sed secundum similitudinem solam. Considerat etiam mathematicus quantitatem quae non est forma sequens transmutabile corpus in quantum transmutabile, sed potius sequens corpus in quantum est corpus. Sed physicus non considerat sic quantitatem, sed potius secundum quod non separatur a transmutabili corpore in quantum est mutabile : quia considerat quantitatem non secundum quod est quantitas, sed secundum quod est terminus magnitudinis augmenti vel diminutionis, aut secundum quod est dispositio mobilis localiter , ''
Physicus igitur circa omnia illa est, quaecumque sunt physici corporis in quantum est sic transmutabile, et considerat omnia opera talis materiae et omnes passiones ejus. Quaecumque autem sunt quidem in physico corpore et non sunt his similia, quod scilicet sint formae et opera et passiones ipsius physici corporis in eo quod est physicum, sed potius a voluntate et arte inducuntur in physica corpora, illa sunt alterius qui mechanicus dicitur, sicut est mechanicus qui dicitur instructor sive architecla, qui structu- ras facit: sive etiam medicus qui circa corpus humanum facit clysterium et embota et hujusmodi instrumenta. Scire enim causas corporis humani, physici est non medici: sed formae quae secundum esse non sunt separabiles a physicis corporibus, sed semper inveniuntur in eis, et tamen non sequuntur corpus physicum in quantum physicum est, eo quod non sunt physici corporis in quantum mobile est, sed sunt secundum rationem ante ipsum, et sequuntur corpus in quantum est corpus, et ideo dicuntur esse physici corporis ex remotione, quia sunt ejus quod abstrahit a physico corpore : omne enim physicum corpus est corpus, sed non convertitur, et ideo abstrahit corpus a physico corpore. Quaecumque igitur sequuntur ad corpus secundum quod abstrahit a physico corpore, sunt ante principia physica : et ideo de illis erit alius philosophus qui mathematicus vocatur, cujus tamen omnia considerata sunt in physico corpore, sed tamen non trahunt rationem ab ipso : et ideo non concipiunt in nominibus suis materiam sensibilem et mobilem, sed intellectualem magnitudinem tantum. Et hujus ratio est, quia nihil diffinitur per ea quae consequuntur ipsum secundum materiam, sed potius per ea quae ipsum secundum naturam antecedunt. Et cum omnia quae sunt transmutabilis corporis principia, consequantur secundum naturam ea quae sunt principia corporis simpliciter accepti, oportet necessario quod nihil eorum quae sunt physici corporis, ut est physicum, concipiatur in ratione eorum quae sunt corporis ut est corpus. Non sunt tamen illa separata omnino : quoniam concipiunt in rationibus suis subjectum intellectuale, quod est magnitudo, quae secundum naturam antecedit corpus ut est corpus. Sicut autem diximus, quod corpus per naturam antecedit physicum corpus, ita ens et substantia et hujusmodi per naturam antecedunt cor-
pus et magnitudinem, et sunt ista secundum se separata, et per accidens conjuncta cum materia corporum quae sunt quanta et mobilia : quoniam ista secundum se esse realiter inveniuntur ante haec in intelligentiis et substantiis separatis : et de bis est primus philosophus secundum quod in prooemiis diximus libri Physicorum. Diximus etiam multa de his in secundo Physicorum : cum certitudine autem habent in prima philosophia determinari.
Dubitabit autem fortasse aliquis an verum sit quod diximus, dialectici diffinitionem per solam formam esse datam. Cum enim forma pars sit rei et non totius videtur fortasse non praedicari de toto,sicut neque dicere possumus quod homo est anima : praedicantur autem ea quae sunt dialectica de toto : non ereo videm tur esse formae simplices quae praedicantur in logicis, sed potius potentia et actus conjuncta videntur esse, praecipue cum simplex de composito vere non praedicetur. Adhuc autem cum potentia et actus sint principia cujuslibet generis, sicut in Physicis declaratum est, et praecipue principia substantiae, et logicus sumat praedicata genera vel species, videbuntur omnia illa esse composita ex potentia et actu, et non esse solius formae et speciei intentiones. Amplius autem omnino diffinitio composita est : et nullum simplex diffinitur, cum simplex sit unum solum, et omnis diffinitio contineat plura, videbitur forte alicui ex his et similibus verum non esse quod dictum est, logicum solam formam considerare et speciem. Similiter autem non videtur physicus considerare materiam solam, quia materia principium cognoscendi rem non est : et probatum est in secundo Physicorum, physicum debere inducere omnes causas.
Omnibus autem hujusmodi rationibus respondentes, dicimus quod forma rei dupliciter potest considerari, sicut dicit
Avicenna. Uno enim modo consideratur ut est actus rei et pars esse ejus, et hoc modo non de re praedicatur. Alio autem modo ut est intentio rei abstracta a re, et sic praedicatur, quia est intentio totius et non partis : totum enim significatur sub qualibet forma quae in ipso est, sive sit generis, sive differentiae, sive speciei, sive proprii,sive accidentis : et secundum quod significatur stans sub aliqua illarum formarum, sic abstrahitur ab ipso universale, et est illud universale intentio totius sui: et ideo praedicatur de toto. Et has intentiones totius considerat logicus: et quaedam earum sunt acceptae ut simplices, et quaedam sicut compositae. Intentio accepta a toto secundum quod significatur sub forma generis ut genus est, et intentio accepta de toto secundum quod significatur sub forma differentiae, et intentio accepta de toto secundum quod significatur sub forma proprii, et intentio accepta sive abstracta de toto secundum quod significatur sub forma accidentis, simplices sunt et intentiones sunt totius : et ideo de toto, sicut dictum est, praedicantur: quia, sicut diximus, totum potest optime significari stans sub forma quae est essentialis et accidentalis : et si est essentialis, potest esse pars, dummodo illa forma simpliciter et secundum totum insit et non secundum partem, sicut sunt quaedam accidentia quae secundum partem insunt, ut aethiops qui dicitur esse albus dentem. Forma autem speciei composita est: quia diffinitio dicit quidditatem rei vel speciei, ideo et ipsa plura continet, sed non est composita ex materia et forma, sed potius ex genere et differentia, quorum genus est loco materiae, et differentia loco formae : tamen illud quod est loco materiae, non est materia, sed est forma generalis abstracta, non a qualibet materia, sed. a materia propria quae est proportionata formae quae est differentia. Et si proprie velimus loqui, dicemus quod est abstracta non a materia, sed a toto, secundum quod significatur totum nomine materiae proximae : sicut si dicam signifi- cari hominem secundum quod est animatum sensibile corpus : sic enim est materia proxima homini: et quod abstrahitur ab eo secundum quod sic significatur, est forma generis quae est animal . Sic igitur patet qualiter intentiones communes abstractae a rebus aliquando sunt simplices, et aliquando sunt compositae, et tamen semper praedicantur de toto : et quando sunt compositae, non sunt compositae nisi ex genere et differentia, et non ex materia et forma : quorum genus est sicut materia, differentia vero ut actus : et hoc modo intelligitur quod potentia et actus sunt principia generum.
Si autem quis objiciat, quod secundum. hoc si potentia est genus, et potentia est principium generis, quomodo ergo erit principium generis? Dicemus quod potentia simplex non est genus, sed potentia contracta per differentiam : et si illa differentia est intrinseca ita quod faciat summum in una ordinatione praedicabilium, tunc facit generalissimum, eo quod ante illud nihil est quod univoce praedicetur. Sed si differentia est quasi extra, et ponit in partem praedicamentorum univocorum, tunc facit genus subalternum. vel speciem. Verbi gratia, sicut si dicam, ens praedicatur univoce. Si autem addam differentiam quae non coarctat in praedicabilibus univoce, sed in his quae praedicantur aequivoce secundum analogiam, ut si dicam, ens per se existens : tunc facio genus generalissimum : vel si dicam, ens in alio non per se, ut mensura entis per se, vel ut dispositio entis per se. Si autem dicam, ens per se animatum : tunc facio ejus subalternum, vel speciem subalternam : et similiter est in aliis generibus accidentium.
Dicimus igitur quod potentia simplex determinata per differentiam coarctantem analogiam entis, est principium generis, et simplex est intentio. Quae autem coarctatur in genere praedicabilium uni-
voce praedicatorum, illa non est in genere, nisi actus in potentia : et non est principium generis, nisi forte generis quod alia consideratione est species. Ex his igitur patet qualiter logicus solas considerat formas intentionum communes. Similiter autem ex opposito physicus non considerat materiam solam : sed si considerat materiam, illa erit hujus physicae formae materia : et ideo materia secundum quod concipitur a formae nomine et ratione, erit principium cognitionis et non per se : sicut et mechari icorum nullus ligna et lapides considerat, nisi secundum quod inducitur in eis forma domus : quia aliter non esset unquam materia diffiniens, neque aliquod principium cognitionis. Sed quia physicus considerat formas transmutationis secundum esse, et esse habent transmutationis a physica materia, et ab his quae insunt physicae materiae, ideo dicitur quod physicus materiam considerat. Considerat tamen omnem causam secundum quod refertur ad esse quod habet in materia, quod solum est esse naturae et reale. Et considerat moventem sive efficientem secundum quod movet materiam, et formam secundum esse quod habet in materia, et finem secundum quod est terminus motus quo movetur materia, et materiam ipsam secundum quod est subjecta formae secundum esse quod habet forma in materia. Et sic patet solutio eorum quae in hac quaestione generabant difficultatem. In Logicis autem de ipsis plane dictum est vel plenius.
Sed nunc redeundum unde nostra ratio erat prius. Dicebamus autem prius, quod passiones animae non sunt separabiles a physica materia animatorum secundum quod sunt hujusmodi, timor, desiderium, quorum diffinitiones concernunt mate- riam sensibilem, et non sunt sicut linea et planum quae sunt per naturam ante physicum corpus, sicut diximus, eo quod sequuntur magnitudinem ut magnitudo est, et non physicum corpus secundum quod est physicum corpus.
Sic ergo physice intendentes de anima determinare, necessarium est ut simul cum his quae intendimus, dubitemus de
his de quibus oportet dubitare bene volentem tractare de anima. Et hoc est ut attendamus diligenter opinionem priorum Antiquorum recitantes omnium illorum sententias, quicumque de ipsa aliquid contulerunt, ut bene quidem dicta acciplamus. Si vero aliquid ab aliquo non bene dictum est, hoc vereamur et abnuntiemus, licet et hoc ipsum dignum sit narratione : quia nobis dat occasionem, et abundare nos facit.