IN THRENOS JEREMIAE COMMENTARII.

 PRAEFATIO.

 CAPUT I.

 IN CAPUT I THRENORUM.

 CAPUT II.

 IN CAPUT II THRENORUM

 CAPUT III. Querimonia, sensus spei et patientiae, confessio, deprecatio.

 IN CAPUT III THRENORUM

 CAPUT IV.

 IN CAPUT IV THRENORUM

 CAPUT V, Supplex observatio in gratiam Juda,

 CAPUT V THRENORUM.

 INDEX Locorum Scripturae,

 EX NOVO TESTAMENTO.

 EX NOVO TFSTAMFNTO

IN CAPUT IV THRENORUM

COMMENTARIUS.

" Quomodo obscuratum, est aurum ! " Tangit planctum ex comparatione tristabilium praesentium ad ea quae laetificant in praeterito: et dividitur in duas partes, in quarum prima ponitur planctus: in secunda autem planctus consolatio, ibi, v. 21: " Gaude et laetare, filia Edom, "

Prima adhuc dividitur in duas, in quarum prima describitur malum quod plangitur: in secunda autem mali istius raritas et incredibilitas, ibi, v. 12: " Non crediderunt reges terrae. "

Prima harum adhuc in duas dividitur. Plangitur enim malum in aedificiis quae destructa sunt: in secunda autem in personis, ibi, v. 2: " Filii Sion inclyti. "

Dicit ergo:

1. aleph: AdminBookmark

" Quomodo obscuratum est aurum ! " quod scilicet erat in sanctuario Sancti sanctorum, ut arca scilicet, propitiatorio, Cherub, mensa propositionis, candelabro, altari aureo, et aliis vasis de quibus dicitur, Exod. XXVI, 1 et seq.: et significat aurum sapientiae, quae debet esse in ministris Ecclesiae. Aurum enim splendore rubet, et sic sapientia divina, et rubet charitate, et splendet veritate. Ad Hebr. IX, 2 et seq.: Tabernaculum factum est primum, in quo erant candelabra, et mensa, et propositio panum,quae dicitur Sancta. Post velamentum autem secundum, tabernaculum, quod dicitur Sancta sanctorum: aureum habens thuribulum, et arcam Testamenti civ cumi eciam ex omni parte auro, in qua urna aurea habens manna, et virga Aaron quae fronduerat, ei tabulae Testamenti: superque eam erant Cherubim gloriae obumbrantia propitiatorium. Candelabrum in claritate scientiae, mensa in refectione gratiae, propositio panum in officio doctrinae, Sancta sanctorum in excellenti sanctitate, aureum thuribulum in orationis devotione, arca Testamenti in conscientia obedientiae, circumtecta autem auro in splendore summae sapientiae, urna aurea habens manna in. conceptione consolationis divinae, virga Aaron in rectitudine vitae, florens in. honestatis conversatione et bonae famae opinione, tabulae Testamenti in cordis per mandata Dei inscriptione, Cherubin in studii litterarum altitudine, in continua pro populo intercessione. Istud est aurum ignitum de quo dicitur, Apocal. III, 18: Suadeo tibi emere a me aurum ignitum probatum, ut locuples fias. Hoc autem hodie, heu. ! obscuratum est per terrenorum denigrationem, et concupiscentiae incensionem. Ad Roman I, 21: Obscuratum est insipiens cor eorum. Ad Ephes, IV, 18: Tenebris obscuratum habentes intellectum, alienati a vita Dei per ignorantiam quae est in illis, propter caecitatem cordis ipsorum. Jerem. XIV, 2: Portae ejus corruerunt, et obscuratae sunt.

" Mutatus est color optimus, " in optimo scilicet exemplo, quia quilibet oculus desideranter intuebatur. Eccli. xliii, 20: Pulchritudinem candoris ejus admirabitur oculus. Judith, x, 4: Cui etiam Dominus contulit splendorem: quoniam omnis ista compositio non ex libidine, sed ex virtute pendebat. Hic color mutatus est, et colorem inferni assumpsit. Unde, infra, v. 8: Denigrata est super carbones facies eorum. Nahum, ii, 10: Facies omnium eorum sicut nigredo ollae.

" Dispersi sunt lapides sanctuarii, " hoc est, ex. quibus sanctuarium constractum erat tam. in templo quam in atrio, et significant viros solidos per constantiam, " quadrangulos ad virtutem, " ut dicit Philosophus. fsa. xxviii, 16: Ecce ego mittam in fundamentis Sion lapidem, lapidem probatum, angularem, pretiosum, in fundamento fundatum, Isa. liv, ii et 12: Ecce ego sternam per ordinem lapides tuos, et fundabo te in sapphiris, et ponam jaspidem propugnacula tua, et portas luas in lapides sculptos, et omnes terminos tuos in lapides desiderabiles. Strati sunt lapides consensu et unanimitate, sapphiri caelesti conversatione, jaspides fidei virore, sculpti Crucifixi et Sanctorum imagine, desiderabiles virtutum pretiositate. Hi hodie dispersi sunt schismatum et discordiarum varietate. Psal. xliii, 12: In gentibus dispersisti nos. I ad Corinth. I, 10: Obsecro,... ut non sint in vobis schismata. Exod. v, 12: Dispersus est populus ad colligendas paleas. Ezech, XXXIV, 6: Dispersi sunt greges mei, " In capite omnium, platearum, " hoc est, latarum viarum: AdminBookmark Graece, Latine latum si- gnificat: latas enim vias ambularit ad mortem. Matth. VII, 13: Lata porta, et spatiosa via, est, quae ducit ad perditionem, et multi sunt qui intrant per eam. Ezech. XVI, 24 et seq.: Fecisti tibi prostibulum in cunctis plateis , ad omne caput viae, etc.

AdminBookmark

" Filii Sion. " Deplorat deturpationem personarum tripliciter, primo scilicet inclytarum et miserabilium. Secundo, voluptuose emitritarum, ibi, v. 5: " Qui vescebantur voluptuose. " Tertio, sanctitate florentium, ibi, v. 7 : " Candidiores nive. "

Prima habet duo, inclytos scilicet et parvulos miserabiles, ibi, " Sed et lamiae. "

Dicit ergo:

" Filii Sion inclyti. " " Inclytus est, " ut dicit Eustratius, felicitate divitiarum, " et gloriae amicorum praefulgens: qua-" les fuerunt Patres Veteris et Novi Te-" stamenti a principio, qui divites fuerunt " virtute, gloriosi virtutis opere, caterva " Angelorum, et Sanctorum vallati. " Eccli. xliv, 1: Laudemus viros gloriosos, et parentes nostros in generatione sua. I Machab. ii, 17: Princeps, et clarissimus, et magnus es in hac civitate, et ornatus filiis et fratribus. Genes. xxiii, 6: Princeps Dei es apud nos. " Amicti auro prim0, " hoc est, summae sapientiae vestitu. Ezech. xxviii, 13: Aurum opus decoris tui. Ezech. XVI, 13: Ornata es auro et argento, et vestita es bysso, et polymito, ei multicoloribus. Primum enim aurum sapientiae divinae splendor est, eo quod illa sapientia caeteris nobilior est. Genes. II, 12: Aurum terrae illius optimum est. Argentum vero tinnitus sacri eloquii, byssus candor innocentiae, polymitum diversitas est splendorum in gratiis Angelorum, multi autem colores sunt picturae virtutum.

" Quomodo reputati sunt in vasa testea ? " Hoc enim videmus hodie, quod nihil apparet in personis Ecclesiasticis nisi lutum. Daniel. XIV, 6: Iste est intrinsecus luteus. Psal. XVII, 43: Ut lutum platearum delebo eos. Sapient. xv, 7: De eodem luto fingit quae munda sunt in usum, vasa, et similiter quae his sunt contraria.

" Opus manuum figuli. " Gregorius: " Luti compositores figulos vocamus. " Compositores luti sunt qui tales sibi Praelatos fingunt, in quibus nihil nisi lutum est. Sap. xv, 8: Cum labore vano deum fingit de eodem luto, ille qui paulo ante de terra factus fuerat, et post pusillum reducit se unde acceptus est. Et, post pauca, v. 10: Cinis est cor ejus, et terra supervacua spes illius, et luto vilior vita ejus.

3. GHIMEL AdminBookmark

" Sed et lamiae, " Tangit hic destructionem miserabilium personarum in matribus et parvulis, ibi, v. 4: " Adhaesit lingua, "

In matribus ostendit, quod etiam misericordia lamiae non est inventa in eis. Lamia enim etsi devorat alienos, tamen lactat suos, sed matres illius populi suos abjecerunt, sicut struthiones: et hoc est:

" Sed et lamiae, " Lamiae innubia sunt, et genera dicuntur esse simiarum, et dicuntur habere caput virgineum, corpus porcinum, et pedes equinos, et sicut tradunt historiographi, crudelissimum est, et specialiter delectatur praescindere uteros praegnantium, et devorare embria: significat Praelatos et synagogae et Ecclesiae, qui conceptos in utero Ecclesiae praescindunt et devorant, et suos fautores lactant ad peccatum. Isa. XXXIV , 14: Ibi cubavit lamia, et invenit sibi requiem. Isa. III, 15: Quare facies pauperum commolitis ? Devorant enim et molant inter dentes. Matth. xxiii, 14: Vae vobis... quia comeditis domos viduarum, orationes longas orantes, hoc est, orare se promittentes. Proverb. xxx, 14: Generatio quae pro dentibus gladios habet, et commandit molaribus suis, ut comedat inopes de terra, ei pauperes ex hominibus. " Nudaverunt mammas, " Nudare est apertum corruptionis exemplum praebere. Mamma autem lactatio est et enutritio ad peccati dulcedinem. Proverb. vii, 18: Inebriemur uberibus, et fruamur cupitis amplexibus. " Lactaverunt catulos suos, " hoc est, invitatores suos. Proverb. i, 10: Fili mi, si te lactaverint peccatores, ne acquiescat eis.

" Filia populi mei crudelis, " supple, plus quam lamia: quia lamia suos nutrit, struthio autem suos abjicit, et significat tyrannos, qui et suos et alienos devorant. Job, XXXIX, 13: Penna struthionis similis est pennis herodii, et accipitris, Herodius et accipiter veros principes significant, quibus tyrannus similari quaerit in sola dominatus elevatione: sed. crudelis in deserto habitans, quia sibi commissos deducit ad desertum per depopulationem. Job, XXXIX, 16: Duratur ad filios suos quasi non sint sui. Isa. XIV, 20: Tu terram tuam disperdidisti, tu populum tuum occidisti. Et hoc est quod dicit: " Quasi struthio in deserto. "

4. DALETH AdminBookmark

" Adhaesit lingua lactentis, " hoc est, parvuli lac sugentis, " ad palatum ejus in siti, " quae sitis ex defectu lactis nutrientis proveniebat, eo quod mater fame consumpta fuerat, et lac in uberibus non habebat, sicut etiam in Ecclesia lac doctrinae infantulis et parvulis non exhibetur. Osee, IX, 13 et 14: Ephraim educet ad interfectorem filios suos. Da eis, Domine. Quid dabis eis ? Da eis vulvam sine liberis, et ubera arentia. De his dicitur, Cantic. viii, 8: Soror nostra parva est, et ubera non habet. Propter hoc dicitur, I ad Corinth III, 1 et 2: Tamquam parvulis in Christo lac vobis potum dedi, non escam. I Petr. II, 2: Sicut modo geniti infantes, rationabile, sine dolo lac concupiscite, ut in eo crescatis.

" Parvuli petierunt panem, " grandiusculi scilicet et jam ablactati, solidiorem cibum appetentes: et significant eos qui mysteria Scripturae capere possent, si eis proponerentur. Ad Hebr v, 14: Perfectorum autem est solidus cibus: eorum qui pro consuetudine exercitatos habent sensus ad discretionem boni ac mali. Matth VI, 11: Panem nostrum supersubstantialem da nobis hodie.

" Et non erat qui frangeret eis, " ministro scilicet doctore fideli et prudente, quem constituit Dominus super familiam suam, ut det illis cibum in tempore , penitus deficiente. Isa. III, 7 : Non sum medicus, et in domo mea non est panis, nec vestimentum: nolite me constituere principem populi. Jerem. xxxviii, 9: Non sunt panes ultra in civitate: frangere enim panem est verbum Dei per mysteria dividere. Isa. lviii, 7: Frange esurienti panem tuum.''

Et ne credatur hoc in pauperibus esse factum, subdit de divitibus et voluptuosis:

5.. HE AdminBookmark

" Qui vescebantur voluptuose. " Et dicit duo: descriptionem miseriae, et comparationem, ibi, v. 6 : " Et major effecta est. "

Dicit ergo:

" Qui vescebantur voluptuose) " pingues et splendidas mensas habentes. Luc. XVI, 19: Epulabatur quotidie splendide. Eccli. XXXI, 28: Splendidum in panibus benedicent labia multorum,. " Interierunt in viis, " circumeuntes scilicet ostia mendicando. Psal. lviii, 7: Famem patientur ut canes, et circuibunt civitatem. Hoc videmus accidere in Religiosis, qui pingues in spiritu habebant consolationes, et voluptates. Sapient. XVI, 20: Paratum panem de caelis praestitisti illis sine labore, omne delectamentum in se habentem, et omnis saporis suavitatem. Modo autem interierunt in viis: vias enim saecularium negotiatorum in mercationibus et aliis negotiis assumpserunt, destituti. cibo spirituali. Luc. xv, 17, dixit filius qui de domo patris egressus, custodivit porcos: Quanti mercenarii in domo patris mei abundant panibus, ego autem hic fame pereo !

" Qui nutriebantur in croceis, " Groutrimenta pulchritudinem coloris efficiunt, et carnis eu. ecfa. iam , et significant eos qui dulcissima et pulcherrima felicitatis aeternae studia habuerunt. Cant. IV, 14: Cypri cum nardo, nardus et crocus, fistula et cinnamomum cum universis lignis Libani. Cypri in calore charitatis, nardus in odore virtutis, crocus in pulchritudine conversationis, fistula in concavo humilitatis, cinnamomum in condimento spiritualis conversationis, lignis Libani in candore castitatis. Ezech. XVI, 13: Similam, et mel, ei oleum comedisti, et decora facta es vehementer nimis. Similam in puritate virtutis, mel in dulcedine divinitatis, oleum in pinguedine devotionis. Hi tales " amplexati sunt stercora, " stercora pro deliciis computantes, hoc est, temporalia. Ezech. IV, 12 et 13: Stercore quod egreditur de homine, operies illud, scilicet subcinericium panem hordeaceum, in oculis eorum. Et dixit Dominus: Sic comedent filii Israel panem suum pollutum inter gentes. Contra quod dicitur, ad Philip. III, 7 et 8: Quae mihi fuerunt lucra, haec arbitror... ut stercora, ut Christum lucrifaciam.

6. vau AdminBookmark

" Et major effecta est. " Facit comparati onem. " Iniquitas filiae populi mei, " hoc est, populi qui mihi est pro filia: eo quod ad imaginem meam formata est, et a me fecundanda: et videtur clerum notare, qui plus iniquus est quam simplex populus. " Peccato Sodomorum. " Sodoma, silens interpretatur, et laicos significat et idiotas, quorum est silere in Ecclesia. ". Quae subversa est in momento. " Idiota enim cito subvertitur, quia facile persuadetur. Isa. III, 12: Popule meus, qui te beatum dicunt, ipsi te decipiunt, et viam gres-suum tuorum dissipant. Ezech. XVI, 52: Justificatae sunt, scilicet Sodoma et aliae urbes, ex te. Sodoma enim legem non habuit scriptam: Magistri autem Ecclesiae et synagogae legem se scire gloriantur. Ad Romam ii, 23: Qui in lege gloriaris, per praevaricationem legis Deum inhonoras. " Et non ceperunt in ea manus, " hoc est, manus violentae non ceperunt Sodomam obsidendo, fame afficiendo, peste corrumpendo, gladio interficiendo, et in captivitatem trahendo. Glossa tamen dicit: " Non ceperunt, " id est, non acceperunt aliquid ele" emosynae manus pauperum. " Ezech. XVI, 49: Ecce haec fuit iniquitas Sodomae, sororis tuae: superbia, saturitas panis et abundantia, et otium ipsius, et filiarum ejus: et manum egeno et pauperi non porrigebant. Eccli. IV 36: Non sit porrecta manus tua ad accipiendum, ei ad dandum collecta.

AdminBookmark

" Candidiores. " Circa deturpationem sanctorum tria dicit: miseriae descriptionem: comparationem, ibi. v. 9: " Melius fuit occisis gladio. " Et irae Dei magnitudinem, ibi, v. 11: " Complevit Dominus. "

In prima dicit antiquae sanctitatis descriptionem, et ejusdem superinductam deturpationem, ibi, v. 8: c Denigrata est. "

Dicit ergo:

cc Candidiores Nazaraei ejus nive. " Nazaraei, florentes interpretantur, et florentes in sanctitate significant. Eccli. XXIV, 23: Flores mei fructus honoris et honestatis. Florent enim intus in conscientia pulchritudine virtutis, germinant in opere honestate conversationis, fructificant autem verbo praedicationis. Cantic. i, 15: Lectulus noster floridus. Hi sunt candidiores nive.

Glossa. " Candore contemplationis, et

" albedine castitatis. " Eccli. xliii, 19: Sicut avis deponens ad sedendum, aspergit nivem. Isa. lv, 10: Descendit imber, et nix de caelo. Nix enim in mente candor aeternae sapientiae est in contemplatione, et nix in corpore albedinem castitatis significat. Sapient. vii, 26: Candor est lucis aeternae, et speculum sine macula. Ecce nix. in mente. Psal. cxlvii, 16: Qui dat nivem sicut lanam: lanam, inquam, Agni immaculati, ecce nix in corpore.

" Nitidiores lacte, " Lac dulcedinem consolationis, et albedinem, significat innocentiae et puritatis. Genes. xlix, 12: Dentes ejus lacte candidiores. Dentes qui conterunt cibum, Doctores significant.

" Rubicundiores ebore antiquo , " Ebur quamvis candidissimum sit, tamen in antiquitate rubescit, et significat purissimae charitatis castitatem ex longa consuetudine confirmatam. Cantic. v, 10: Dilectus meus candidus et rubicundus, electus ex millibus. Ad Ephes. III, 17 et 18: In charitate radicali et fundati, ut possitis comprehendere cum omnibus sanctis.

" Sapphiro pulchriores, " qui sereni caeli habet colorem, et caeleste desiderium in Sanctis significat, in quo libenter Deus sicut in throno requiescit. Ezechiel. I, 26: Super firmamentum quod erat imminens capiti eorum, quasi adspectus lapidis sapphiri, similitudo throni,

8. heth AdminBookmark

" Denigrata est super carbones facies eorum, " qui lacte scilicet fuerant candidiores: et hoc factum est igne concupiscentiae. Isa. XIII, 8: Facies combustae vultus eorum. Joel, ii, 6: Omnes vultus redigentur in ollam. " Non suntcogniti in plateis. " Qui scilicet erant nitidiores lacte, jam in tantum deformati sunt, ut in platea Sanctorum nihil simile inveniant. Matth vii, 23: Numquam novi vos. Joan x, 5: Non noverunt vocem alienorum.

" Adhaesit cutis eorum ossibus. " Qui ebore antiquo rubicundiores erant, modo arida cute ossibus adhaerente palluerunt. Job, VII, 5: Cutis mea aruit, et contracta est. Hoc autem significat turpitudinem exterioris conversationis. Job, XVI, 9: Rugae meae testimonium dicunt contra me. Job, XIX, 20: Pelli meae, consumptis carnibus, adhaesit os meum. Omnis enim humor pietatis exsiccatus est in eis. " Aruit et facta est quasi lignum, " quae sapphiro pulchrior fuit et nitidior: aridum enim lignum nigrum est, et infructuosum, et semiputridum. Epist. catli. Judae, v. 12: Arbores autumnales, infructuosae, bis mortuae, eradicatae. Jerem. xvii, 16: Erit quasi myricae in deserto, et non videbit cum venerit bonum, sed habitabit in siccitate in deserto, in terra salsuginis et inhabitabili.

9. THET AdminBookmark

" Melius fuit occisis gladio, etc. "

Hic comparat paenas patientium, et probat comparationem per verbum sequentem: et hoc est quod dicit:

" Melius fuit, " hoc est, minus malum, " occisis gladio, " ad litteram interfectione hostis, " quam interfectis fame, " id est, destitutis interiori inedia. Ezech. XXI, 14: Hic est gladius occisionis magnae, qui obstupescere eos facit. Osee, XIV, 1: Pereat Samaria, quoniam ad iracundiam concitavit Dominum suum ! in gladio pereant, parvuli eorum elidantur, ei faetae ejus discindantur.

In quo autem sit comparatio secundum litteram, subjungit diceris: " Quoniamisti, " scilicet mortui fame extabuerunt visceribus suis intus consumptis. Psal. xxxviii, 12: Tabescere fecisti sicut araneam animam ejus. Aranea enim tabescit visceribus suis consumptis. " Consumpti a sterilitate terrae :, " edaci enim fame calore digerente intus consumpti sunt, eo quod non haberent aliud in quod agerent nisi in natura propter terrae sterilitatem, per quam esculenter et poculenter totum consumptum est. Genes. xli, 6 et 7: Aliae quoque totidem spicae tenues, et percussae uredine oriebantur, devorantes omnem priorum pulchritudinem. Et, ibidem post aliqua, vv . 20 et 21: Devoratis et consumptis prioribus, nullum saturitatis dedere vestigium, sed simili macie et squalore torpebant. Significat autem spiritualiter illud quod qui in Religionibus, vel in Ecclesiis destitutione verbi Dei et gratia destituuntur, pejus consumuntur quam illi qui gladio diaboli consumuntur in apertis peccatis. Unde Augustinus dicit, quod " sicut nusquam meliores sunt " quam illi qui profecerunt in religione, " ita nusquam pejores sunt quam illi qui " in religione defecerunt: super illos " enim omnes daemones requiescunt. " Deuteron. 24: Consumentur fame,''

ei devorabunt eos aves morsu amarissimo. Haec enim fames significat sitim et esuriem delectationum carnalium: et sicut in corporalibus qui multum esuriunt, non tamen desiderant comedere, sed superadimpleri, ita tales numquam possunt a carnalibus delectationibus satiari. Aggaei, I, 6: Comedistis, et non estis satiati: bibistis, et non estis inebriati. Proverb. xxiii, 35: Quando evigilabo, et rursus vina reperiam ? Eccle. II, 25: Quis ita, devorabit, et deliciis affluet ut ego ? " Insatiabilil. a-" tis enim, ut dicit Aristoteles, semper " desiderium est superadimpleri. "

Hoc autem probat a signo, subdens:

10. IOD AdminBookmark

" Manus mulierum misericordium coxerunt filios suos. " Mulier magis pia est in filium quam vir, eo quod molliorem habet affectum. Quoniam autem misericordes sunt, tunc magis mirum est quod devorant filios. Isa. xlix, 15: Numquid oblivisci potest mulier infantem suum, ut non misereatur filio uteri sui ? " Coxerunt filios, " in sui delectationem, et filiorum paenam, " Facti sunt cibi earum, " contra naturalem pietatem devorati, " in contritione filiae populi mei. " Tanta enim fuit obsidio et tanta fames, quod viscera in propriis filiis cogebantur devorare. IV Reg. VI, 28 et 29: Mulier ista dixit mihi: Da filium tuum ut comedamus eum hodie, et filium meum comedemus cras. Coximus ergo filium meum, et comedimus. Spiritualiter autem hoc significat Praelatos, qui in Ecclesiis se exhibere deberent matres. Ad Galat. IV, 19: Filioli mei, quos iterum parturio, donec formetur Christus in vobis. Qui misericordes esse dicuntur, quia misericordes esse debent. Luc. VI, 36: Estote ergo misericordes, sicut et Pater vester misericors est. Hi filios suos, id est, subditos suos coquunt igne libidinis et afflictionise. Osee, VII, 6: Tota nocte dormivit, supple, per libidinem, coquens eos: mane ipse succensus quasi ignis flammae, Mich. iii, 3: Qui comederunt carnem populi mei, et pellem eorum desuper excoriaverunt, et ossa eorum confregerunt, et conciderunt sicut in lebete, et quasi carnem in medio ollae. Hoc enim factum est in contritione Ecclesiae: ad tantum enim malum deductum est, quod Praelati hodie non insidiantur nisi devorationi subditorum. Deuteron. xxviii, 54 et 55: Homo delicatus in te, et luxuriosus valde, invidebit fratri suo,et uxori, quae cubat in sinu suo, ne det eis de carnibus filiorum suorum, quas comedet: eo quod nihil aliud habeat in obsidione et penuria, qua vastauerint te inimici tui,

11. CAPH AdminBookmark

" Complevit Dominus furorem suum. " Tangit hic quod etiam adsunt adversa quae ab humana virtute perfici non possent, et hoc est quod dicit:

" Complevit Dominus, " id est, peccatis nostris ad plenitudinem deductis, non potuit continere Dominus sicut justus judex, quin fureret in nos. II Paralip. XXXIV, 21: Magnus furor Domini stillavit super nos, eo quod non custodierint patres nostri verba Domini, ut facerent omnia quae scripta sunt in isto volumine, " Effudit iram indignationis suae, " ut tota scilicet super nos inundaret. Isa. xxx, 27: Ardens furor ejus, et gravis ad portandum. Isa. XXVII, 4: Indignatio non est mihi. Quasi diceret: Sic est, et non possum non indignari: non enim possum sustinere malum.

" Et succendit ignem in Sion, " id est, succendi fecit. Deuter. xxxii, 22: Ignis succensus est in furore meo, " Ignem in Sion, " Ad litteram irae ignem et aeternae condemnationis. Matth. xxv, 41: Discedite a me, maledicti, in ignem aeternum. " Et devoravit fundamenta ejus, " id est, bonum naturale quod erat in eis multum ademit, etsi in toto consumi non potuit. Job, XXXI, 12: Ignis est usque ad perditionem devorans, et omnia eradicans genimina. Dominus enim ad tempus exspectat, sed in finem devolutis peccatis cum furore condemnat. I ad Corinth. III, 13: Uniuscujusque opus quale sit, ignis probabit. Sapient. IV, 19: Commovebit illos a fundamentis, et usque ad supremum desolabuntur.

12. LAMED AdminBookmark

" Non crediderunt reges terrae. " Tangit istius raritatem et incredibilitatem, et exaggerat illam quatuor modis, scilicet ex contaminatione sanctorum, ex peccato Praelatorum et Doctorum, ex divisione hostium, et ex sanctificatione persecutorum. Et hoc est quod dicit:

" Non crediderunt reges terrae. " Incredibile fuit regibus terrae, quantumcumque essent peccatores. "Et omnes habitatores orbis, " supple, non crediderunt, qui scilicet succenderunt magnalia templi. II Paralip. IX, 22: Magnificatus est igitur Salomon super omnes reges terrae prae divitiis et gloria. " Quoniam ingrederetur hostis, " id est, quod ingredi posset, vel auderet, vel praesumeret, in Sancta sanctorum. " Per portas Jerusalem , " ad templi scilicet et civitatis dissipationem. Thren. I, 10: Vidit gentes ingressas sanctuarium suum, de quibus praeceperas ne intrarent in ecclesiam tuam. Hoc autem in Ecclesia completum vidimus. Regibus enim antiquis, sed et patronis Ecclesiarum incredibile fuit, quod tales in Ecclesia deberent introduci, quales modo vidimus. Illi enim vere reges fuerunt. Psal. ii, 6: Ego autem constitutus sum Rex ab eo super Sion montem sanctum ejus. Illi etiam orbis fuerunt rectores, non dissipatores. Psal. XXIII, 1: Domini est terra, et plenitudo ejus: orbis terrarum, et universi qui habitant in eo. " Quoniam ingrederetur hostis, " simoniacus, vel malus. Unde Rex noster, Act. viii, 20, dixit Simoni mago: Pecunia tua tecum sit in perditionem, id est, non erit nisi, etc. Hostis enim omnis boni simoniacus et inimicus manifestus peccator est. Matth. XXI, 12: Ejiciebat vendentes et ementes de templo. Ezech. xliv, 6 et 7: Sufficiant vobis omnia

scelera vestra, domus Israel: eo quod inducitis filios alienos incircumcisos corde. " In sanctuarium Domini. " Jerusalem enim visio pacis interpretatur, et significat Ecclesiam quae per tales destructa est. Isa. lxiv, 10: Jerusalem desolata est. Isa. I, 21: Quomodo facta es meretrix civitas fidelis, plena judicii ?

Subdit autem de exaggeratione peccati, propter quod hoc malum inductum est, et hoc est:

13. MBM AdminBookmark

" Propter peccata prophetarum ejus. " Quod in synagoga prophetae fuerunt, in Ecclesia doctores sunt. Praelatorum autem officium est ad docendum, ex quorum peccatis totum descendit malum in populum. Et hoc est: " Peccata prophetarum ejus. " 1 Esdr. IX, 2: Manus principum et magistratuum fuit in transgressione hac prima. Isa. IX, 15: Propheta docens mendacium, ipse est cauda. Etenim magis efficax est in moribus doctrina facti quam doctrina verbi.

" Et iniquitates sacerdotum ejus. " Qui enim sacra dare deberent, profana dant in exemplis, aliquando etiam in verbis. Jerem. v, 31: Prophetae prophetabant mendacium, et sacerdotes applaudebant manibus suis: et populus meus dilexit talia, a doctoribus enim et sacerdotibus esse malum coepit in Ecclesia. Jerem. VI, 28: Omnes isti principes declinantes, ambulantes fraudulenter. " Qui effuderunt sanguinem justorum in medio ejus, " maxime tempore Manasses. IV Reg. XXIV, 4: Propter sanguinem innoxium quem effudit, et implevit Jerusalem cruore innocentium. Sanguis justorum non est tantum qui est in visceribus eorum, sed etiam ea quae ordinata sunt ad nutrimentum sanguinis: et certum est, quia illud Praelati auferunt a pauperibus. Jerem. ii, 34: In alis tuis inventus est sanguis animarum pauperum. Proverb. xxx, 15: Sanguisugae duae sunt filiae, dicentes: Affer, affer. Tenacitas et rapacitas quae exsugunt sanguinem pauperum, una sugendo, rapacitas scilicet, altera retinendo a pauperibus, scilicet tenacitas. 1 Joan iii, 17: Qui habuerit substantiam hujus mundi, et viderit fratrem suum necessitatem habere, et clauserit viscera sua ab eo, quomodo charitas Dei manet in eo ?

14. NUN AdminBookmark

" Erraverunt caeci in plateis. " Tangit . qualiter populum seduxerunt, dicens quod ipsi in se caeci fuerunt, et alios errare fecerunt, sicut etiam in Ecclesia, et hoc est:

" Erraverunt caeci in plateis, " id est, cum caeci essent a cognitione veritatis. Isa. VI, 10: Excaeca cor populi hujus. I Reg. XI, 2, dixit Naas qui serpens interpretatur: In hoc feriam vobiscum foedus, ut eruam omnium vestrum oculos dextros, ponamque vos opprobrium in universo Israel, ut scilicet totus Israel per vos veniat in opprobrium. Hi enim erant in plateis, id est, in latis viis quae ducunt ad mortem. Matth xv, 14: Caeci sunt, et cilices caecorum: caecus autem si caeco ducatum praestet, ambo in foveam cadunt. Hoc expressum est in Praelatis Ecclesiae: rex enim noster Sedecias, qui justitia Domini interpretatur, excaecatus est, sicut dicitur, Jerem. lii, 8 : et in plateis erat, et grex per eum in errorem inducitur. Psal. CVI, 40: Effusa est contemptio super principes: et errare fecit eos in invio.''

" Polluti sunt sanguine. " In pecca- iis sanguinis et carnalibus. Psal. cv, 39: Infecta est terra in sanguinibus, etc. Osee, IV, 2: Sanguis sanguinem tetigit. Cumque non possent intrare per rectam viam, eo quod scilicet caeci essent. Genes. XIX, 11: Eos, qui foris erant, percusserunt caecitate a minimo usque ad maximum, ita ut ostium invenire non possent.

" Tenuerunt lacinias suas, " id est, subditi non valentes ire per rectam viam, tenuerunt lacinias Praelatorum praecedentium. Sicut caecus a caeco dependens tenet oram vestimenti praecedentis, et sic ambo inducuntur in foveam, ita populus sequens sacerdotem caecum, sequens exemplar ejus, abducitur in foveam perditionis. Isa. xlii, 19: Quis caecus nisi servus Domini ? Quidam legunt " lascivias suas, " sed falsa littera est, nisi spiritualiter intelligatur: quia subditi lasciviis Praelatorum caecantur. Osee, IV, 16: Sicut vacca lasciviens declinavit Israel. Amos, VI, 4: Dormitis in lectis eburneis, et lascivitis in stratis vestris. Lectus enim eburneus est votum castitatis quod adjunctum est ordini sacro, Lasciva delectatio contra votum est studium lasciviae carnalis.

15. SAMECH AdminBookmark

" Recedite, polluti, clamaverunt eis. " Tangit exprobrationem inimicorum duplici sensu; quia comparatione in majoribus erant peccatis, et quia a Deo projecti sunt, et hoc est:

" Clamaverunt eis, " hoc est inclinaverunt eos, hostes scilicet: " Recedite, polluti. " Pollutus enim timere debet ne magis polluto plus polluatur. Isa. lxiv, 6: Facti sumus ut immundus omnes nos, et quasi pannus menstruatae universae justitiae nostrae. Et hoc maxime de Praelatis est, pollutiores enim sunt pollutis. Numer. XVI, 26: Recedite. a taberna-culis hominum impiorum. Et hoc est: " Recedite, abite. " Recedite, inquam, ne contagione pestifera plurimi ex vobis perdantur, ut dicit Augustinus. Et abite, ne viam teneatis pessimorum. Isa. viii, 11: Sicut in manu forti erudivit me, ne irem in via populi hujus. Matth xxiii, 3: Secundum opera eorum nolite facere. " Nolite tangere, " per appetitum, vel imitationem. Numer. XVI, 26: Nolite tangere quae ad eos pertinent, ne involvamini in peccatis eorum. Apocal. XVIII, 4: Ne participes sitis delictorum ejus, et de plagis ejus non accipiatis.

Unde autem venerit vox exprobrationis, subdit: " Jurgati quippe sunt, " etiam Gentiles inter se quibusdam gentibus, pessimos esse qui Dominum offendunt, a quo tot beneficia praestita sunt eis. Sed et ipsi Praelati inter se jurgati fuerunt. Proverb. XVII, 11: Semper jurgia quaerit malus. Proverb. VI, 14: Omni tempore jurgia seminat, malus scilicet. " Et commoti. " Propter discordias inter se habentes. Psal. CVI, 40: Effusa est contemptio super principes. Sapient. IV, 4: A nimietate ventorum eradicabuntur. Ventus enim suggestio diaboli est. " Dixerunt inter gentes, " unus ad alterum scandalizatus operibus eorum. Isa. lii, 5: Tota die nomen meum blasphematur, inter gentes scilicet, " Non addet ultra ut habitet in eis. " Tam enim. viles. aestimabantur etiam a laicis, quod non credebant Dominum aliquid facere cum eis. Psal. lii, 6: Confusi sunt, quoniam Deus sprevit eos. Item, Psal. c, 7: Non habitabit in medio domus meae, etc. Cum sanctis Deus habitat, et non cum peccatoribus. Jerem, IX, 6: Habitatio tua in medio doli: in dolo renuerunt scire me, dicit Dominus.

16. PHE AdminBookmark

" Facies Domini divisit eos, " schisma- tibiis videlicet inter se, et peccatis suis. Osee, x, 2: Divisum est cor eorum, nunc interibunt. Facies autem Domini dicitur vultuositas irae ejus. Ex indignatione enim Dominus permisit hoc. " Cum absconderet vultum suum ab eis. " Et est talis locutio, sicut dicit Philosophus: " Sicut praesentia gubernationis navis " est causa salutis navis, ita absentia " ejusdem est causa subversionis, et pe-" riculi ejusdem. " Job, xiii, 24: Cur faciem tuam abscondis, et arbitraris me inimicum tuum ? Psal. XXIX. 8: Avertisti faciem tuam a me, et factus sum conturbatus. " Non addet ut respiciat eos. " Ac i dicat: In tantum peccaverunt, quod obstinati ad. Dominum non redibunt, et gratia sua se indignos efficient. Luc. XVI, 26: Inter nos et vos chaos magnum firmatum est. Judic. x, 13: Non addam ut ultra vos liberem. Matth xxv, 10: Clausa est janua.

Quare autem hoc acciderit, subdit: " Facies sacerdotum, " supple, bonorum, " non erubuerunt : " et ideo hostes eos qui mali sacerdotes fuerunt, interficere et male tractare non erubuerunt. Jerem. III, 3: Frons mulieris meretricis facta est tibi: noluisti erubescere. Jerem. VI, 15: Confusione non sunt confusi, et erubescere nescierunt. " Neque senum miserti sunt. " Senes enim non erant nisi inveterati dierum malorum. Isa. lxv, 20: Peccator centum annorum maledictus erit. Hoc autem ideo fuit, quia senes patriarchas non imitati sunt, sed deriserunt. Contra quos dicitur, Eccli. viii, 7: Ne spernas hominem in sua senectute, etenim ex nobis senescunt. Sapient. IV, 8 et 9: Cani sunt sensus hominis, et aetas senectutis vita immaculata.

17. A1N AdminBookmark

" Cum adhuc sustineremus, vel sub-sisteremus. Tangit hic destitutionem auxilii: sperabant enim auxilium ab aegyptiis, et tota die sustinebant, et exspectabant consilium eorum: sustinere eum exspectare est in taedio. Job, xvii, 13: Si sustinuero, infernus domus mea est. Et hoc est: " Defecerunt oculi nostri ad auxilium nostrum vanum, " id est, quod sperabamus nobis venturum, sicut multi sperant auxilium a saecularibus. Job, XI , 20: Oculi impiorum deficient, et effugium peribit ab eis, et spes illorum abominatio animae. Isa. xxxviii, 14: Attenuati sunt oculi mei, suspicientes in excelsum. Et hoc est: " Vanum. " Vanum enim est auxilium mundi. Isa. xxx, 7: aegyptus frustra et vane auxiliabitur. Ideo clamavi super hoc: Superbia tantum est, quiesce. Sapient. v, 15: Spes impii tamquam lanugo est, quae a vento tollitur. " Cum respiceremus attenti ad gentem, " scilicet an veniret auxilium a gente, " quae salvare non poterat. " Naturale est, quod homo dirigat oculos ad eum a quo sperat auxilium, sicut, heu ! multi respiciunt ad saecularia. Isa. xxx, 5: Omnes confusi sunt super populo qui eis prodesse non potuit: non fuerunt in auxilium et in aliquam utilitatem, sed in confusionem et in opprobrium.

Et hoc est quod sequitur:

18. sade AdminBookmark

" Lubricaverunt vestigia, " id est, confidentia in eis fecerunt nos stare in lubrico, ut citius caderemus. Psal. XXXIV, 6: Fiat via illorum tenebrae et lubricum, et Angelus Domini persequens eos. Et hoc est: " In itinere platearum nostrarum, " in quibus securi ambulassemus, si in Deo habuissemus fiduciam. Jerem. xxiii, 12: Via eorum erit quasi lubricum in tenebris: impellentur enim, et corruent in ea. Nullus enim potest stare, qui in Deo non confidit: et hoc est: " Appro-pinqtcavitfinis noster, " damnationis scilicet temporalis vel aeternae. Eccli. XXI, 11: Via peccantium complanata lapidibus, et in fine illorum inferi, et tenebrae, et paenae. Inferi propter foveam carceris, tenebrae propter carentiam beatae lucis, paenae propter oblectamentum delectationis.

" Completi sunt dies nostri, " praesentis scilicet caenulentae lucis, ut ad terras exteriores transferamur. Isa. XXVIII, 10: In dimidio dierum meorum vadam ad portas inferi. Luc. XII, 20: Hac nocte animam tuam repetunt a te. " Quia venit finis noster. " Ezech. VII, 3: Nunc finis super te, et immittam furorem meum in te. " Iste enim est finis aeternae " consumptionis, non consummationis, " sicut finitus est panis quando devorarius est, " ut. dicit Augustinus.

19. COPH AdminBookmark

" Velociores fuerunt persecutores nostri. " Tangit incitationem hostis ex hoc quod confidebant in aegyptiis. Ex hoc enim fregerunt juramentum, et negaverunt tributum, et ex hoc regem Babyloniae contra se concitaverunt, sicut etiam quilibet diabolum velocius facit currere super se, ex hoc quod spem ponit in mundanis. Et ideo subdit: " Aquilis caeli. " Aquila enim avis rapax est, et cum impetu et velocitate rapit. Habac. I, 8 et 9: Volabunt quasi aquila festinans ad comedendum. Omnes ad praedam. venient, facies eorum ventus urens. Ezech. XVII, 3: Aquila grandis magnarum alarum, longo membrorum ductu, plena plumis et varietate, venit ad Libanum, et Iulii medullam cedri. Ho c enim iacit diabolus cum omni exercitu suo, plenus varietate tentationum, et plumis insidiarum, sicut dicit Gregorius, " quia insi-

" diando circumvolat, et suadendo blan-" ditur, et promittendo decipit, et postea " comminando terret, et opprimendo ra-" pit. "

" Super montes persecuti sunt nos. " In ambitione enim mundi maxime capiunt, sicut ad litteram Chaldaei populum fugientem et in rupibus latentem persecuti sunt. Jerem. IV, 24 et 25: Vidi montes, et ecce movebantur: et omnes colles conturbati sunt. Intuitus sum et non erat homo. II Reg. I, 21: Montes Gelboe, nec ros, nec pluvia veniant super vos, neque sint agri primitiarum: quia ibi abjectus est clypeus fortium. Gelboe vellicantes interpretatur, eo quod in montibus dignitatum constituti, non nisi ad vellicandum sunt: et ideo diabolus plurimos capit in eis.

" In deserto insidiati sunt nobis. " Quia ad litteram Sedecias in campis Jerichontiiiis captus est cum principibus et filiis suis . Diabolus etiam in deserto, ubi Sanctorum non est habitatio, nec Angelorum, multos accipit. Deuteron. XXXII, 10: Invenit eum in terra deserta, in loco horroris, et vastae solitudinis. Desertum etiam claustrum est, in quo nonnulli capiuntur a diabolo. Joel, II, 3: Quasi hortus voluptatis terra coram eo, et post eum solitudo deserti.

20. res AdminBookmark

" Spiritus oris nostri, Christus Domini. " Tangit hic nocumentum persecutoris: quia etiam Rex, qui Christus Domini fuit, evadere non potuit, a quo caeteri dependebant sicut a spiritu: est enim rex in regno sicut spiritus in homine spirans in ore singulorum, et in ejus protectione tamquam in umbra omnes alii vivere se putabunt. Significat autem spiritualiter Christum Domini, de quo dici- tur, Luc. II, 11: Qui est Christus Dominus in civitate David. Qui spiritus oris nostri est: ab ipso enim dependet vita nostra. Act. XVII, 28: In ipso enim vivimus, et movemur, et sumus. Matth x, 20: Non vos estis qui loquimini, sed Spiritus Patris vestri qui loquitur in vobis. Ad Galat. IV, 6: Misit Deus Spiritum Filii sui in corda vestra clamantem: Abba, Pater. Isa. ii, 22: Quiescite ab homine, cujus spiritus in naribus est, quia excelsus reputatus est ipse. Joan. xiii, 13: Vos vocatis me: Magister, et Domine: et bene dicitis, sum etenim. " Captus est in peccatis nostris, " id est, pro peccatis nostris. Isa. LIII, 5: Vulneratus est propter iniquitates nostras, attritus est propter scelera nostra. Ad Roman. v, 6: Cum adhuc infirmi essemus secundum tempus, pro impiis mortuus est.

" Cui diximus, " per fidem Patriarcharum et Prophetarum. Psal. xliv, 2: Dico ego opera mea regi. " In umbra tua, " id est, in defensione tua, et crucis tuae. Psal. lvi, 2: In umbra alarum tuarum sperabo, donec transeat iniquitas. Vel, umbra secundum Origenem, dicitur imago, sicut dicitur imago speculi. Sic Christi forma in nobis vivere nos facit. Luc. I, 35: Virtus Altissimi obumbrabit tibi. Isa. xlix, 2: In umbra manus suae protexit me. " Vivemus in gentibus. " Nos enim reliquiae gentium non viveremus, nisi umbra Christi esset: unde ille qui hanc umbram crucis Christi in se habuit, ad Galat. VI, 17, dixit: De caetero nemo mihi molestus sit: ego enim stigmata Domini Jesu in corpore meo porto. Hoc significatum est, Tob. VI, 5: Fel ejus, et jecur repone tibi: sunt enim haec necessaria ad medicamenta utiliter. Fel amaritudo passionis est, jecur magnitudo charitatis.

21. SLN AdminBookmark

" Gaude et laetare, filia Edom. " Tangit hic consolationem. Primo, in deprehensione inimici. Secundo, in conversione populi.

Dicit ergo per antiphrasim loquens: " Gaude, " corde, " et laetare, "corpore, " filia Edom. " Et est modus loquendi, sicut dicitur proxime suspendendis: Gaudete et laetamini, quia non diu gaudebitis. Isa. XXII, 12 et 13: Vocabit Dominus Deus exercituum in die illa ad fletum, et ad planctum, ad calvitium, et ad cingulum sacci: et ecce gaudium et laetitia, occidere vitulos et jugulare arietes, comedere carnes, et bibere vinum: Comedamus, et bibamus, cras enim moriemur. Sapient. ii, 6: Venite, et fruamur bonis quae sunt, et utamur creatura tamquam in juventute celeriter. De Idumaeis autem specialiter dicit, quia specialiter infesti fuerant populo Dei. Abdiae, v. 10: Propter interfectionem, et propter iniquitatem in fratrem tuum Jacob, operiet te confusio, et peribis in aeternum. Significat autem saeculares qui persequuntur sanctos, in gaudio et laetitia hujus saeculi viventes. Job, 12 et

13: Tenent tympanum et citharam, et gaudent ad sonitum organi. Ducunt in bonis dies suos, et in puncto ad inferna descendunt, " Quae habitas in terra Ilus, " quae pars fuit terrae Idumaeorum, et interpretatur consilium: quia ad litteram sapientes hujus saeculi ibi habitabant, de quibus dicitur, Luc. XVI, 8: Filii hujus saeculi prudentiores filiis lucis in generatione sua sunt. Abdiae, v. 8: Perdam sapientes de Idumaea, et prudentiam de monte Esau.

" Ad te quoque perveniet calix, " irae Dei scilicet. Psal. lxxiv, 9: Faex ejus non est exinanita: bibent omnes peccato-res terrae. Jerem. xxv, 17: Accepi calicem de manu Domini, et propinavi cunctis gentibus, ad quas misit me Dominus. " Inebriaberis, " ut intus angustia replearis. Thren. III, 15: Replevit me amaritudinibus, inebriavit me absynthio. Jerem. xxv, 27: Bibite, ei inebriamini, et vomite: et cadite, neque surgatis a facie gladii quem ego mittam inter vos, " Atque nudaberis, " omnibus bonis scilicet exspoliata, ut omnes videant turpitudines vestras. Nahum, III, 5: Revelabo pudenda tua in facie tua, et ostendam gentibus nuditatem tuam, et regnis ignominiam tuam. Eccli. XI, 29.: In fine hominis denudatio operum illius.

adi. THAU AdminBookmark

" Completa, est iniquitas tua, filia Sion, " Consolatio est populi de paenitentia: quia per captivitatem reductus est ad paenitentiam, et tunc iniquitas est completa, et dimissa. Isa. xl, 2: Loqui-mini ad cor Jerusalem, et advocate eam, quoniam completa est malitia ejus, dimissa est iniqiiitas illius. Isa. XXVII, 9: Iste omnis fructus, ut auferatur peccatum. " Non addet ultra ut transmigret te. " Fundabit te in aeterna gratia. Apocal. XIV, 13: Amodo jam dicit Spiritus, ut requiescant a laboribus suis. Nahum, I, 15: Non adjiciet ultra ut pertranseat in te Belial: universus interiit. Joan XVI, 22: Gaudium vestrum nemo tollet a vobis.

" Visitabit iniquitatem tuam filia Edom. " Psal. lviii, 6: Intende ad visitandus omnes gentes: non miserearis omnibus qui operantur iniquitatem, Isa. XXIV, 21: Visitabit Dominus super malitiam caeli in excelso, et super reges terrae. " Discooperiet peccata tua. " Job, xx, 27: Revelabunt caeli iniquitatem, ejus, et terra consurget adversus eum. Ezech. XVI, 37: Nudabo ignominiam tuam coram amatoribus tuis, et videbunt turpitudinem tuam. I ad Corinth IV, 5: Illuminabit abscondita tenebrarum, et manifestabit consilia cordium.