LIBER III TOPICORUM. DE ACCIDENTE CONTRACTO ET COMPARATO.
Ad quot et quae utile sit hoc opus.
Ut autem modus quo ista determinan- da sunt (prout huic negotio proprium est) determinetur, oportet quod universaliter ex communibus et communiter dicatur de omnibus praedictis quae artem et syllogismum dialecticum circumstant, et etiam de bis quae postea sunt dicenda, quantum ad problemata, et considerationes in tantum nobis determinentur. Igitur quod universali et communi ratione determinetur de omnibus, est eo quod de nullo dictorum et dicendorum subtilem et causalem, et ex propriis essentialibus sumptam capimus assignare rationem vel diffinitionem, sed aliquantulum per communia et exteriora figuraliter, hoc est, superficialiter volumus pertransire, non profundantes considerationem in ipsis, eo quod secundum propositam methodum omnino sufficiens arbitramur esse, si quoquo modo probabili possumus ex facultate illius actus cognoscere unumquodque dictorum et dicendorum methodum istam circumstantium. Hoc igitur de modo procedendi dictum sit.
Sequens autem erit his quae proOEmialiter dicta sunt, dicere ad quot et quae negotium hoc sit utile : in hoc enim finitur pars proaemialis. Est autem utile ad tria, ad exercitationes, et ad obviationes, et tertio ad secundum Philosophum disciplinas, id est, quae sunt secundum philosophiam. Quoniam autem ad exercitationes est utile, sic probatur, et ex his quae dicenda sunt erit manifestum : quia hanc methodum habentes (quae docet communia invenire) de singulis ab antecedentibus, consequentibus, et repugnantibus, et omnibus localibus habitudinibus facile (per considerationes communes talium localium habitudinum) de quolibet proposito problemate argumentari poterimus et valebimus artis facultate quae haec docet. Omnis autem habitus facultatem conferens ad facile de proposito arguendum de utraque parte contradictionis, valet ad exercitationes, hoc est, ad frequentes artis operationes, per quas
facilior semper efficitur artem habens : ergo ista ars valet ad exercitationes.
Ad obviationes vero valet : eo quod in unoquoque problemate multorum Philosophorum annumerantes opiniones, quas ex probabilibus circumstantibus cognoscimus an verae an falsae sint, in quolibet quaesito problemate sermocinabimur, hoc est, ratiocinabimur ad eos sive contra eos, non ex doctrinis extraneis sive aliorum, sed ex propriis istorum doctrinis per eadem quae docent, rationem contra eos accipientes : quia in probabilibus si affirmatio est probabilis, etiam negatio opposita probabilis erit : quia quod potest esse, potest etiam non esse : et sic erimus transmutantes eos in oppositum sui dicti in omnibus, quidquid non videntur nobis bene dicere per probabilia opposita persuadentes.
Valet autem ad secundum philosophiam disciplinas : quoniam ex ista arte potentes ex artis facultate ad utraque dubitare, hoc est, ad utramque partem contradictionis in quolibet problemate, facile speculabimur in singulis quae sunt scientiarum : Audebimus autem quid verum et quid falsum sit, et hoc in problematibus et conclusionibus singulorum. Amplius autem ob hoc ad secundum philosophiam disciplinas utile est hoc negotium : quia ad prima, hoc est, ad principia philosophiarum quae sunt circa unamquamque disciplinam '': nulla enim philosophia quae de ente determinato est, stabilire potest sua principia, sed accipit ea stabilita ab ea quae est de ente communi considerans in quantum est ens : quia impossibile est aliquid dicere de principiis ex convenientibus et propriis, quae sunt circa unamquamque disciplinam, eo quod uniuscujusque principia sint prima omnium in genere illo : et ideo per nulla quae ante se habeant in illa disciplina, poterunt determinari et stabiliri ex propriis : sed per ea quae sunt communiter circa singula probabilia, non causalia autem, necesse est de his principiis singularum philosophiarum pertransire non profundato sermone.
Hoc autem ex communibus et probabilibus persuasionem facere, vel proprium est dialectico, vel maxime conveniens. Proprium enim in quantum ex probabilibus est : maxime autem conveniens in quantum ex communibus est. Quia metaphysicus ex communibus hoc facit : sed communia metaphysici sunt essentialia et non signa tantum, et sunt communia reducibilia et determinabilia ad propria : sed communia quae considerat dialecticus sunt signa, non causae, et ad propria reducibilia. Ex talibus igitur persuadenter verificare principia scientiarum maxime proprium est dialecticae : quia cum sit inquisitiva, est inventiva communium, et per talia convenientem viam habet ad omnium methodorum specialissima principia sic per probabilia stabilienda.
Ad ista autem tria (ut dictum est) utilis est methodus : nihil enim prohibet unum et idem (quod est ex communibus) habere plures fines secundum diversa. Est autem finis substantialis methodi secundum ipsam methodum, vel secundum methodum habentem sine fine scientiae. Et finis scientis est finis quidem scientiae ad secundum philosophiam disciplinas. Finis autem scientis duplex est : in ipso, et in altero. In ipso autem secundum exercitationem quae est causa potestatis in omni actu et opere artis et methodi. Finis autem in altero et ad remotionem impedimenti est ad obviationem. Et quidem per philosophiae disciplinas curatur ignorantia negationis, quae est negatio. Per obviationes curatur ignorantia dispositionis quae est in contrario. Per exercitationes autem et fit habitus acquisitus : et sic fortificatur ad actus ut facultatem habeat sciens ex eis quae scit in easdem operationes. Adime autem circa principia quaedam est utilitas quae est ad secundum
philosophiam disciplinas : eo quod habet viam ad principia : secundum autem quod est secundum conclusiones, est ad exercitationes, et secundum quod est ad alterum : quia disputatio dialectica commune opus est, et est ad obviationes ut transmutet adversarium veritatis.
Ex quo patet quod unus illorum finium substantialis est, qui est ad secundum philosophiam disciplinas. Alii autem sunt ad illum, et propter illum. In se quidem exercitatio est finis propter alterum, quia exercitatus facile videt ea quae sunt circa principia. In altero enim PIOpter philosophiam finis est obviatio, ut removeatur impedimentum quo unus operari nequit ea quae sunt ad philosophiae contemplationem. Cum enim disciplina sit circa philosophiam, circa principia fit : exercitatio enim circa conclusiones, obviatio est ad eum qni contradicit utrisque et principiis et conclusionibus.
Sicut autem dicit Ptolemaeus in Quatripartito, nemo quaerat in scientia quod ex principiis ejusdem non poterat. Sic etiam in dialectica nemo quaerit sufficientem de singulis demonstrationem : quia hoc haberi non poterit ex probabilibus.
Sed hanc methodum perfecte habebimus (perfectione quae talibus convenire poterit) quando similiter habere poterimus eam : sicut in sanativis virtutibus et persuasivis, ut in rhetorica et medicina, perfecte habetur finis secundum perfectionem rhetoricae et medicinae, et hujusmodi potentiis. Et voco potentias artes non in una parte contradictionis per firmitatem argumentationis, sed potius inter duas partes contradictionis fluctuantes ex argumentationis infirmitate : hoc autem est ex convenientibus et probabilibus facere et persuadere quae appetimus persuadere 1 . Neque enim rhetoricus advocatus omnino et universaliter persuadebit, impedimento triplici impeditus : malitia causae, perversitate judicis, et debi- litate allegationis suae. Xec medicus similiter omnino sanabit propter triplex impedimentum, scilicet fallacia experimenti, malitia infirmitatis, et inobedientia aegroti : et ideo non semper consequuntur finem in alio. Et similiter impeditur dialecticus ex debilitate probabilis quod adducit, et ex proteruitate respondentis, et difficultate problematis circa quod disputat, ita quod non semper consequitur finem in alio. Sed si unusquisque horum trium ex contingentibus secundum suae artis facultatem nihil omiserit, dicemus disciplinam et disciplinabilem iinem habere sufficienter secundum artis contingentiam, quamvis non semper habeat finem sufficienter in alio secundum effectum persuasionis vel sanitatis vel dialecticae probationis et contemplationis . Est autem hic attendendum quod dialectica inquisitiva est, eo quod non est entis et subjecti determinati : quamvis enim dialectica docens determinati sit subjecti, quia de syllogismo dialectico, et ideo demonstrativa est passionum ipsius, tamen usus ipsius, qui a pluribus vocatur dialectica utens, non est generis determinati: et ideo oportet quod sit in inquisitiva communium quae sunt circa singula. Et hoc modo viam habet ad methodorum principia, ita quod etiam ad sua principia viam habet secundum quod est methodus demonstrativa . Utens enim inquisitiva est communium per quae persuadentur principia docentis : et cum via inquirendi et inquisitio sit per rationes probabiles, fortificatis illis vel multiplicatis ad unam partem contradictionis cum propriis ipsorum principiis recessus sit relongatio ab altera parte contradictionis : et sic paratur via ad principii cognitionem, quae via non est inductio, sed syllogismus per habitudinem localem inductus per maximos locos con-
firmantes, ut de quocumque prima species et genus, et hujusmodi.
Si quis autem objiciat, quod principia dupliciter cognoscuntur, ut per terminos, sensum, memoriam, experimentum, et universale, et sic haec cognitio non est necessaria. Dicendum est quod principia aut accipiuntur in se, aut in cognoscente. Yel melius dicatur, quod aut sumuntur in se, aut comparata ad actum prout sunt causae. Si in se accipiantur : tunc accipiuntur secundum substantiam qua constituta sunt ex terminis : et sic cognoscuntur cum cognitione terminorum. Si autem accipiantur comparata ad actum : sic sunt in potentia sua accepta. Aut ergo in potentia remota, aut in potentia propinqua. Si remota, sic cognoscuntur sensu, memoria, experimento, et universali . Si autem in potentia propinqua prout inferunt effectum, sic habent rationes dialecticae viam ad ipsa.
Adhuc notandum est quod est probabile quod secundum ipsum ordinatur ad necessarium, sicut est probabile quod est circa universale in phantasmatibus acceptum et signis : hoc enim deputandum est ipsum necessarium. Et probabilitas est circa ipsum prout est in phantasmatibus : et per hoc est via ad principia methodorum. Est autem probabile in contingentibus, quod secundum sui substantiam probabile est: et hoc nullum habet ordinem nisi valde remotum forte per modum adminiculantis.
Adime autem notandum est quod principium demonstrationis duplex est, et ingrediens in substantiam demonstrationis, sicut propositio major et minor dicuntur principia : et haec per posterius per demonstrationem possunt ostendi: et ad haec non est utilis dialectica, ita quod sit necessaria ad ista. Sunt autem alia principia in substantiam demonstrationis non ingredientia, ut dignitates, suppositiones, petitiones, diffinitiones, quae per posterius non possunt ostendi, sed per inquisitionem et inventionem communium localium via habetur ad ipsa. Adhuc autem dupliciter accipitur principium : aut id quod est principium, et sic habetur via ad ipsum : vel secundum quod est primum, et sic est immediatum, et non habetur via ad ipsum. Et quia ex communibus est omnis syllogismus dialecticus, figuralis est: quia figura extrinsece est ultimum ad quod terminatur essentia figurati, et sic omnibus aliis magis est extrinsecum : propter quod non facit cognitionem principii secundum quod est scitum, sed facit viam ad ipsum prout est
opinatum et per rationem juvantem elongatur ab altera parte contradictionis, et sic accedit ad veritatem alterius : et hoc est dare viam per cognitionem, et adminiculum, et non per proprias causas, ex quibus sit scientia veritatis rerum. Haec igitur proOEmialiter dicta sunt.
Adhuc notandum est quod quamvis dialectica sit circa singula, tamen est ex communibus singulorum, et non ex propriis : et ideo certam non potest de singulis facere cognitionem : propter quod non superfluunt, sed necessariae sunt species scientiae quae de singulis in speciali perfectam ex propriis faciunt cognitionem.