13. In Revelatione s. Benigni.
30. De ss. Georgio et Aurelio.
31. In Translatione s. Gerar di.
32. De s. Gregorio Lingonensi.
36. De s. Jacobo Tarentasiensi.
60. In Revelatione ss. Mauritii, Exuperii et Candidi.
63. De ss. Maximo et Venerando.
68. In Translatione s. Moderanni.
77. De s. Petro Tarentasiensi.
78. In Translatione s. Philiberti.
90. De s. Stephano Grandimontano.
In 1. Vesperis.
Antiphonae.
1. Adest dies eximia,
Novae laudis materia.
Plaudat mater ecclesia
Et celebret cum gloria
Sanctae Barbarae gaudia,
2. Felix dies
Felix solemnium,
Quo pugnanti
Paratur bravium,
Lassae quies
Et pugnae praemium
Pro victoria.
3. Omnes ergo gratulemur,
Christi sponsam et precemur,
Ipsa nostri quod sit memor
In sponsi praesentia.
4. Insistentes tuae laudi,
O Barbara, nos exaudi,
Multum quidem sumus rei,
Nos defende, sponsa Dei,
Per tua suffragia.
5. Ut a culpis expiati
Resignemur deitati
Et divinae majestati
Resonemus alleluja.
Ad Magnificat.
A. Ave, martyr o Barbara,
Ave, virgo Deo cara,
Ave, splendens poli gemma,
Quae cum morte speciosa
Et cruoris tui rosa
Lactaris inter coelicos,
Tuo nos patrocinio
Illorum junge gaudio,
Quorum gaudes consortio.
Ad Matutinum.
Invitatorium.
Eja, venite, Deo
jubilandum carmine vero
Virginis in festo
jam Barbarae celebrando.
In 1. Nocturno.
Antiphonae.
1. Generosae Christi sponsae
Barbarae solemnia
Digna cum devotione
Celebret ecclesia.
2. Quae gentili patre nata
Summi patris gratia
Abundanter est ornata
Statim ab infantia.
3. Pulchra fuit exterius
Decore faciei,
Sed pulchrior interius
Ex amore Dei.
Responsoria.
1. Beata virgo Barbara
clara fuit genere,
Sed mentis erat honestate
clarior et opere,
Pie Christo nam servire
studebat sumopere.
V. ''In lege Domini fuit voluntas
ejus die ac nocte.''
2. In aetate tenera
Mundi despexit florem
Et concupivit aspera
Christi ob amorem,
Quod potuit nulla
nisi sacro pneumate fulta.
V. ''Fundamenta suarum virtutum
posuit supra firmam petram.''
3. Propter elegantiam
speciei mirae
Cupiere plurimi
illius subire
Amplexus, hinc patrem
coepere convenire,
Sed his virgo Domini
sprevit consentire.
V. ''Longe a peccatoribus salus,
quia justificationes Dei non
exquisierunt.''
In 2. Nocturno.
Antiphonae.
1. Cujus pater propter sui
speciem egregiam
Impendebat illi tantam
curae diligentiam,
Ut aegre sufferet, illam
si videret quispiam.
2. Quapropter turrim arduam
ille fabricavit,
Qua peracta suam prolem
in ea locavit,
Atque ab hominibus
illam sequestravit.
3. Ubi sola recubans
Deum exoravit
Atque corpus tenvi
victu maceravit,
Sicque carnem macerando
spiritum roboravit.
Responsoria.
1. Una dierum de turri
haec in natatorium
Descendebat, ut videret
novum aedificium
Et artificibus jussit
tres fenestras struere,
Ubi duas jussu patris
debuerant facere.
V. ''Ad laudem divinas majestatis
et figuram individuae trini-
tatis.
''2. Haec famula Jesu Christi
multa mira gessit,
Signum crucis et marmori
digito impressit,
Quod nunc et in perpetuum
omnibus patescit.
V. ''Mirabilis Dcus in sanctis suis
et gloriosus in omnibus ope-
ribus suis.
''3. Inclita martyr, ave,
spes nostra decusque suave,
Nobis esse bona
digneris ubique patrona,
Ut tibi jungamur
et coeli sede fruamur.
V. ''Tribulationes nostrac mid-
tiplicatae sunt, de necessi-
tatibus erue nos.''
In 3, Nocturno.
Antiphonae.
1. Ut novit Dioscorus,
quod esset Christiana
Sua nata, monet hanc
idola quod vana
Coleret, quae coluit
dignitas Romana.
2. Sed hoc quia respuit,
multis est afflicta,
Sed virtute Domini
permansit invicta,
Quousque manu patria
fuit ense icta.
3. Quae coelis tripudias
cum triumphi palma,
Pro nobis ora jugiter
Christum, martyr alma.
Responsoria.
1. Sancta virgo, Domini
solamine adjuta,
Cultores idolatriae
sic est allocuta:
Dii vestri sunt idola,
manufacta, muta,
Quae nullo incendio
possunt esse tuta.
V. ''Similes illis fiant, qui faci-
unt ea et omnes, qui confi-
dunt in eis.''
2. Dilectae sibi Barbarae
carceris angustia
Maceratae et discerptae
nervis nocte media
Apparuit Jesus Christus
claritate nimia,
Dicens illi: constans esto
et laetare, filia,
Ego sum, pro quo tam dura
sustines supplicia.
V. ''In admiratione adspectus illius
attonita, coeleste percepit ora-
culum.''
3. Hodie virgo Barbara
de sinu ecclesiae
Migravit ad coelestia
cum palma victoriae,
Cui, animam dum reddidit,
gaudium coeli intulit.
In istius transitu
sanctorum exsultat chorus
Supernorumque civium
congratulatur exercitus,
Ipsa nobis ejus sponso
petat dona veniae,
Ut cum ea visione
perfruamur gloriae.
V. ''Immortali vere coronatur glo-
ria, quac manens in corpore
spiritus bcatigratia redundavit.''
In Laudibus.
Antiphonae.
1. Pangamus celebres
solemni carmine laudes
Barbarae festo
Christi testis venerando.
2. Munditia cordis
omni sine labeque sordis
Servivit Christo,
dam corpore vixit in isto.
3. Ut Deus inveniat
semper sibi nos vigilantes,
Barbara sancta, tua
prece te serva venerantes.
4. Dulcis amica Dei,
signis ornata trophaei,
Hunc, per quem vicit
mundum,Dominumbenedicit.
5. Laudet de caelis Dominum
plebs quaeque fidelis,
Laudat sidereis
quem Barbara juncta choreis.
Ad Benedictus.
A. O Barbara, virgo pia,
Protectrix precantium,
Quae jam gaudes in gloria
Supernorum civium,
Servis tais in hac via
Tuum da subsidium.
In 2. Vesperis.
Ad Magnificat.
A. Hodie virgo Barbara
de sinu ecclesiae
Migravit ad coelestia
cum palma victoriae,
Ipsa nobis ejus sponso
petat dona veniae,
Ut cum ea visione
perfruamur gloriae.
10. De sancta Barbara.
In 1. Vesperis.
Antiphonae.
1. Gaude, mater ecclesia
Festum colendo Barbarae,
Nam tota coeli curia
De tali gaudet compare.
2. Haec satrapae Dioscori
Nata pagani divitis
Fidem insertam pectori
Factis ostendit inclitis.
3. Virgo carens maculis
Pollebat serenis
Columbarum oculis
Turturisque genis.
4. Hujus par est lilii
Facies decora,
Vox in aure Domini
Dulcis et sonora.
5. Ardens ejus dilectio
Non est aquis exstincta
Nec obruta de fluvio,
Licet his esset tincta.
Ad Magnificat.
A. O pulchra praecipuum
Rosa dans odorem,
Florens in perpetuum
Ante creatorem,
Concupivit speciem
Tuam rex coelorum,
Perduc nos ad requiem,
Barbara, sanctorum.
Ad Matutinum.
Invitatorium.
Jubilemus summo Deo,
Qui bona dat omnia,
Qui donavit cum trophaeo
Barbarae coelestia.
In 1. Nocturno.
Antiphonae.
1. Forma pulchra splenduit
Quasi lux diei,
Falsos deos respuit
Cultrix veri Dei.
2. Formae decus superat
Morum disciplina,
Quibus se confoederat
Gratia divina.
3. Ut baptista pascitur
Melle cum locustis,
Coelum, quod vim patitur,
Rapit factis justis.
Responsoria.
1. Virgo fide
pollens et gratia,
Praepotentis
pagani filia,
Rosa, spinae
germen purpureum,
Durum spinae
sentit aculeum ;
V. Virgo caesa
paterno gladio
Rosam juugit
pudoris lilio.
2. Celsa pater
in turri filiam
Formae claudit
ob elegantiam,
Cujus ornat
decorem castitas,
Consummat caritas.
V. Haec est sole
virtute pulchrior,
Quovis flore
vultu venustior.
3. Pater offert
Barbarae nuptias
Juxta mundi
fastum eximias,
Obstat sponsa
coelestis Domini,
Ne nubat homini.
V. Subarrhata
Christo per aunulum
Spernit omni
cum pompa sacculum.
In 2. Nocturno.
Antiphonap.
1. Patris in aedificio
Natae fiunt imperio
Tres fenestrae, non geminae
Sub trinitatis nomine.
2. Binis fenestris tertiam
Ad trinitatis gloriam
Addit, quae fons est luminis
Et lumen omnis hominis.
3. Cum digito signaculum
Crucis impressit marmori,
Quod pulchrum dat specta-
culum
Adhuc fideli pectori.
Responsoria.
1. Fenestrarum
trium mysterium
Patri pandens
offendit impium,
Spatam ferens
illam insequitur,
Supra montem
orans incipitur,
V. Pastor fugae
dum dat indicium,
In locustas
grex datur ovium.
2. Datur a patre praesidi
Crucianda Christicola,
Sed quidquid agant perfidi,
Flecti nequit ad idola.
V. Caedunt sanctam,
abscindunt ubera,
Flammis urunt
lampadum latera.
3. Christus, lux vera, visere
Cum luce lucis filiam
Cacsam et clausam carcere
Venit consolans anxian;
V. Tecum ero,
inquit, te faciam
De tyranno
consequi victoriam.
In 3. Nocturno.
Antiphonae.
1. Virgo candens
pudore niveo,
Caesa nervis,
percussa malleo
Decoratur
cruore roseo.
2. Gaudet torta
Barbara nimium,
Leve ducens
omne supplicium,
Ut perenne
mercetur praemium.
3. Patris passa
Barbara frameam,
Triumphalem
accepit lauream
Mansionem
intrans sideream.
Responsoria.
1. Saevus praeses
hanc cirumducere
Sanctam jubet
et virgis caedere,
Nudam vestit
per coeli nuntium,
Qui vestit Vilium ;
V. Sponsus amictus lumine
Vestit hanc almo tegmine.
2. Torta dire
redditur impio
Patri virgo,
caeditur gladio,
Caesae mors fit
natalis gloriae,
Vitae dies,
ortus laetitiae;
V. Caesa volat
ad coelos Barbara,
Caedens ustus
ruit ad tartara.
3. Honor Deo
Pro trophaeo
Dato Barbarae,
Per quem adjuta
Est consecuta
Coeli chorum
Et summum bonum,
Signis splendens
Et virtutum jubare.
V. Coeli laeta
Mensa freta
Debriatur
Divino nectare.
In Laudibus.
Antiphonae.
1. Summi regis clementiam
Vox una laudat omnium,
Qui Barbarae victoriam
Dedit et caesae praemium
2. Votis invincibilis
Amoris adstricta,
Nullis est in fragili
Sexu poenis victa.
3. Suos Deo moriens
Memores commendat,
Ut eos inspiciens
Gratiam impendat.
4. Vox de coelo nuntiat,
Ipsam exauditam,
Invitans, ut veniat
Ad beatam vitam.
5. Coeli potitur gaudiis
Peracto trophaeo,
Signis coruscat variis
Beata cum Deo.
Ad Benedictus.
A. O decoris viola,
Paradisi planta,
Te duplex aureola,
Virgo martyr, sancta
Barbara, cum aurea
Coronat insigni,
Fac, ut coeli laurea
Nos reddamur digni.
In 2. Vesperis.
Ad Magnificat.
A. Ave, virgo mitis, clara
Signis et virtutibus,
Bonis Dei Deo
cara
Perfruens perennibus,
Agnum sequens novum cantas.
Barbara, jam canticum,
Nos per preces perduc sanctas
Ad conventum coelium.