12. De Stigmatibus s. Francisci.
13. De Stigmatibus s. Francisci.
29. In Translatione s. Hedwigis.
51. In Decollatione s. Iohannis B.
53. De s. Iohanne ante Portam Latinam.
54. De sancto Iohanne ante Portam Latinam.
55. De Reversione s. Iohannis.
56. De s. Iohanne Chrysostomo.
57. De s. Iohanne Clusoniensi.
58. De s. Iohanne Eleemosynario.
75. De s. Katharina de Suecia.
In 1. Vesperis.
Ad Magnificat.
A. Ad honorem atque laudem
sempiterni numinis
Celebremus diem festum
sanctae Fidis virginis,
Quae per ignem, per tormenta
calicemque sanguinis
Est adepta triumphantis
bravium certaminis.
Ad Matutinum.
Invitatorium.
Adoremus collaudantes
Christum, Dei filium,
Cuius fide virgo Fides
huius vitae stadium
Percurrendo comprehendit
immortale bravium.
In 1. Nocturno.
Antiphonae.
1. Virgo Fides, generosis
edita parentibus,
Generosis plus effulsit
actu, verbo, moribus.
2. Haec instructa documentis
fidei catholicae
Custodivit vias duras
legis evangelicae.
3. Non est eius cor elatum
titulis natalium,
Nec adtrivit decor formae
castitatis lilium.
4. Quippe vultu speciosa,
corpore iuvencula
Mente sprevit, actu fugit
nuptiarum vincula.
5. Vultus eius et incessus
nuntiabant deforis,
Quis affectus possideret
officinas pectoris.
6. Sic in ea coruscante
bono pudicitiae
Adridebant ei simul
et virtutes aliae.
Responsoria.
1. Ex rubente rosa simul
et candente lilio
Virgo Fides coronata
vivit ex martyrio
V. Inter choros angelorum
geminato praemio.
2. Virgo stirpe supergressa
primos Agennensium
Sanctitate cumulavit
gloriam natalium,
V. Pacta secum custodire
semitas fidelium.
3. His enitens ad supremum
culmen sanctimoniae
Holocaustum fecit Deo,
votum continentiae,
V. Rata crimen attrectari
florem pudicitiae.
4. Dacianus introgressus
urbem Agennensium
Christi servos et ancillas
trahit ad supplicium
V. Immolare contemnentes
eius ad imperium.
In 2. Nocturno.
Antiphonae.
1. Pectus Fidis hortus Christi
vernat morum floribus
Et ad flatum lenis austri
fluit aromatibus.
2. Hoc in votis eius erat,
hoc in desiderio,
Ut perennem compararet
gloriam martyrio.
3. Aestimabat enim Christo
gratam parum virginem,
Nisi virgo propter Christum
funderetque sanguinem.
4. Audit Deus et exaudit
vota sanctae feminae,
Clarificaturus eam
proximo certamine.
5. Intrat urbem Dacianus,
furit atrox bestia,
Spondet necem Christianis,
intonat supplicia.
6. Accersita primum Fides
ad tyrannum ducitur,
Immolare vel feriri
gladio praecipitur.
Responsoria.
1 Ecce, Fides evocata
clamat ante iudicem:
Christum colo, Christum testor
omnium artificem,
V. Ut arcanum mei cordis
tibi, iudex, indicem.
2. Nihil mihi cum Diana,
nihil cum Apolline,
Quos vel appellari deos
longe sit ab homine,
V. Dii vestri manufacti,
dii solo nomine.
3. Sponsa Christi contemnente
minas, preces, munera,
Tortor parat universa
tormentorum genera,
V. Iussus poenas innovare,
perscrutari viscera.
4. Ex praecepto Daciani
carnifex congreditur,
Cratem profert, subtus carbo,
super virgo ponitur,
V. Nihil ille praetermittens
ex his, quae praecipitur.
In 3. Nocturno.
Responsoria.
1. Tortor furens fovet ignem,
flamma surgit altius,
Rupta cute vis ardoris
penetrat interius
V. Dum carbones et aes candens
vulnerant exterius.
2.
Nuntiatur Daciano
virginis constantia,
Quam non flectunt, sed nec
terrent
minae vel supplicia,
V. lubet ergo, capitalis
puniat sententia.
3. Ducta Fides ad delubra
cum tribus iuvenibus,
Quia nolunt immolare,
feriuntur ensibus,
V. Uno corde, pari voce
spretis deum cultibus.
4. O coruscans in superno
lapis aedificio,
Virgo martyr, laureata
mixto rosae lilio,
Tua nobis apud Christum
assit intercessio,
V. Quo conscribi mereamur
in caeli palatio.