COMMENTARIUS IN LIBRUM SAPIENTIAE

 PROOEMIUM

 Capitulum I.

 Capitulum II.

 Capitulum III.

 Capitulum IV.

 Capitulum V.

 Capitulum VI.

 Capitulum VII.

 Capitulum VIII.

 Capitulum IX.

 Capitulum X.

 Capitulum XI.

 Capitulum XII.

 Capitulum XIII.

 Capitulum XIV.

 Capitulum XV.

 Capitulum XVI.

 Capitulum XVII.

 Capitulum XVIII.

 Capitulum XIX.

 SCHOLION.

Capitulum VIII.

Secundo ostendit tripliciter, quantum amaverit sapientiam

Attingit ergo etc. Ostenso, qualiter sapientiam acquisierit, hic ostenditur, quantum ipsam amaverit: et hoc ostendit ex tribus: primo ex desiderio habendi: secundo, ex proposito acquirendi: Proposui ergo: tertio, ex studio inveniendi: Haec cogitans etc.

Primo, de duplici desiderio habendi ipsam.

In prima ostendit desiderium habendi causatum in se, primo ex eius valore absoluto: secundo, ex eius valore comparato: Et si divitiae.

Valorem absolutum ostendit primo ex eius virtute: secundo, ex eius formositate: Hanc amavi etc.: tertio, ex eius nobilitate: Generositatem: quarto, ex eius utilitate: Doctrix enim est.

(Vers. 1.). Ergo, quia talis est sapientia, ut dictum est, attingit, contactu virtuali, non corporali, secundum illud primi Regum decimo : " Quorum Deus tetigerat corda": a fine usque ad finem: Glossa : " Ab aeterno usque in aeternum "; vel: " a principio mundi usque ad adventum Christi ": ad Romanos decimo: " Finis legis Christus " etc. Fortiter: Glossa : "Quia Dei virtus est": primae ad Corinthios primo: " Christum Dei virtutem et sapientiam ". Et disponit omnia, scilicet suprema, media et infima : suaviter: Glossa: " Quia Dei sapientia est". Fortiter disponit omnia per iustitiam, et suaviter per misericordiam; Psalmista : " Universae viae Domini misericordia et veritas ", scilicet iustitiae: idem: " Misericordia Domini ab aeterno, et usque in aeternum super timentes eum. Et iustitia illius in filios filiorum " etc.

Notandum, quod Sapientia, id est Dei Filius, attingit fortiter ea quae in caelo, superbum diabolum cum suis sociis expellendo: Iob vigesimo sextarii Prudentia eius percussit superbum ": Ezechielis vigesimo octavo: " Peccasti, et eieci te de monte Dei et perdidi te, o Cherub"! ea quae in mundo, mundi principem superando et eiiciendo: Ioannis duodecimo: "Nunc princeps huius mundi eiicietur foras ": ea quae in inferno, spolia inferni auferendo, secundum Glossam Zachariae nono: "Tu autem in sanguine testamenti tui eduxisti vinctos de lacu, in quo non est aqua ".

Disponit autem suaviter ea quae in caelo, Angelos stantes in gratia confirmando: in Psalmo : " Verbo Domini caeli firmati sunt": quae in mundo, genus humanum proprio sanguine redimendo: primae Petri primo: "Non corruptibilibus auro vel argento redempti estis etc., sed pretioso sanguine " etc: quae in inferno, Sanctorum animas de limbo educendo, secundum illud Zachariae nono: " Tu autem in sanguine testamenti tui eduxisti vinctos de lacu" etc: item in Psalmo: " Ascendisti in altum, cepisti captivitatem " etc. - Vel sic: cum sapientia increata sit media in Trinitate persona, potest dici, quod attingit a fine usque ad finem, id est a Patre usque ad Spiritum sanctum, scilicet per identitatem substantiae, ita quod non intelligatur distantia localis, sed distinctio personalis; fortiter quoad Patrem, cui attribuitur potentia: et disponit omnia suaviter, quoad Spiritum sanctum, cui attribuitur benignitas . - Vel: attingit a fine usque ad finem, id est a Divinitate usque ad humanitatem scilicet in incarnatione, in qua unita sunt ima summis: fortiter, id est per potentiam infinitam: in Psalmo : " Excita potentiam tuam et veni": Glossa: " Tu ipse in carnem ". Et disposuit omnia suaviter, in redemptionis humanae procuratione: Matthaei undecimo: "Discite a me, quia mitis sum et humilis corde ". Mitis fuit in natura humanitatis assumtae: est enim homo animal natura mansuetum, ratione discretum, statura erectum. In conversatione: unde Ioannes Baptista, quadam die videns eum ambulantem, ait: "Ecce, Agnus Dei " etc, Ioannis primo . In praedicatione: Matthaei quarto: " Paenitentiam agite etc.: item Ioannis sexto: " Verba vitae aeternae habes "; Matthaei undecimo: " Venite ad me omnes, qui laboratis et onerati estis, et ego reficiam vos ". In peccatorum dimissione: Ioannis octavo: " Vade, et amplius noli peccare "; item Lucae sexto: (Dimittite, et dimittetur vobis". In passione: unde Isaiae quinquagesimo tertio: "Sicut ovis ad occisionem ducetur " etc: item Ieremiae undecimo: "Ego quasi agnus mansuetus, qui portatur ad victimam ".

(Vers. 2.). Sequitur: Hanc, scilicet sapientiam, quia tantae virtutis est, amavi, scilicet affectu cordis: unde supra septimo : " Super salutem et speciem dilexi illam ". Et exquisivi, id est extra quaesivi, effectu boni operis, secundam illud primae Ioannis tertio: " Non diligamus verbo neque lingua, sed opere et veritate ". A iuventute mea, quasi dicat: in flore aetatis meae: Proverbiorum octavo: " Qui mane ", scilicet iuventutis, " vigilant ad me, invenient me ": ideo Ecclesiastici sexto: "Fili, a iuventute tua excipe doctrinam ". Et quaesiui, scilicet studio lectionis et orationis: Lucae undecimo: " Quaerite, et invenietis ": sponsam mihi eam assumere. Sponsam dicit ratione amoris: Proverbiorum septimo : " Dic sapientiae: Soror mea es, et prudentiam voca amicam tuam ". Item, ratione delectationis: Proverbiorum quinto: " Laetare cum muliere adolescentiae tuae ". Ratione inseparabilitatis: Matthaei decimo nono: " Non enim sponsam licet dimittere nisi causa fornicationis ": sed hoc in sapientia locum non habet: " nihil enim inquinatum incurrit in eam ", supra septimo. Ratione generationis:

Ecclesiastici vigesimo quarto: " Transite ad me, omnes, qui concupiscitis me, et a generationibus meis implemini". Et amator factus sum formae illius, id est pulcritudinis sapientiae, et hoc perseverantia et ferventis dilectionis amore eam quasi in habitum convertendo: Zachariae nono : " Quid bonum et quid pulcrum eius nisi frumentum electorum et vinum germinans virgines "? id est nisi sapientia, quae reficit affectum et castificat vel purificat intellectum a corruptione erroris.

(Vers. 3.). Generositatem etc. Ita amavi sapientiam etc., et merito, quia sapientia increata, habens contubernium, id est consortium et cohabitationem, Dei: Glossa : " Patris, quia est ei coaeterna ": Ioannis decimo quarto: " Ego in Patre, ei Pater in me est": item Ioannis primo: "In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum ": glorificat generositatem illius, "id est, repraesentat generositatem Patris", secundum Glossam . Ipse enim Filius Dei in se Patris gloriam repraesentat, quia est " splendor gloriae et figura substantiae eius ", ut habetur ad Hebraeos primo: item Proverbiorum decimo, secundum aliam litteram: " Gloria patris filius sapiens ". Item eius gloriam mundo manifestat: unde Ioannis octavo: " Ego gloriam meam non quaero, sed honorifico" etc. Sed et omnium Dominus, scilicet Pater, de quo in Psalmo : " Dominus dixit ad me: Filius meus es tu " etc.: dilexit illam: " Pater diligit Filium ", Ioannis quinto.

(Vers. 4.). Et merito: doctrix enim est disciplinae Dei: Barach tertio : " Hic adinvenit omnem viam disciplinae " etc. Disciplina duplex est, scilicet factorum et verborum: unde in Psalmo: " Disciplina tua correxit me in finem, et disciplina tua ipsa me docebit". Propter hoc dicit: Doctrix etc., scilicet verbis. Et nota, quod disciplina Dei est fides formata, quae facit discipulos Dei: Actuum nono : " Saulus adhuc spirans minarum et caedis in discipulos Domini ", id est in fideles. Et electrix operum illius, id est disciplinae, quae est in factis: electrix operum illius, id est eligere docens opera disciplinae fidei, " Fides enim sine operibus mortua est ", Iacobi secundo .

Et si divitiae appetuntur. Hic ostendit desiderium causatum ex sapientiae valore comparato, et primo in comparatione ad pecuniam, quae est perfectio fortunae: secundo, in comparatione ad industriam, quae est perfectio naturae: Si autem sensus: tertio, in comparatione ad virtutem, quae est perfectio gratiae: Et si iustitiam: quarto, in comparatione ad scientiam, quae est perfectio intelligentiae: Et si multitudinem.

(Vers. 8.). Et si divitiae appetuntur, quamvis appetendae non essent: " qui enim volunt divites fieri incidunt in tentationem et in laqueum diaboli", primae ad Timotheum sexto : item in Psalmo: " Divitiae si affluant, nolite cor apponere "; in vita, scilicet praesenti, pro eius sustentatione et sufficientia. Quid sapientia locupletius, quae operatur omnia ? Ioannis quinto : " Pater meus usque modo operatur, et ego operor ": ego, scilicet sapientia increata: nec potest esse pauper, qui omnia operatur. Scit enim facere argentum et aurum et hujusmodi: ideo dicit Proverbioruni octavo: " Mecum sunt divitiae et gloria, opes superbae "; Augustinus : " Nimis dives est christiana religio, cui datum est in omnium possessore omnia possidere ".

(Vers. 6.). Si autem sensus, id est naturalis, vel acquisita industria, operatur, quia " ars imitatur naturam " in operando, secundum Philosophum : quis horum quae sunt, magis quam illa est artifex? quasi dicat: nullos: unde in Psalmo: " Omnia in sapientia fecisti". Sapientia replevit Dominus Beseleel , ut sciret facere opera tabernaculi ut habetur Exodi trigesimo primo.

(Vers. 7.). Et si iustitiam quis diligit, scilicet generalem, id est humanae vitae rectitudinem, de qua supra primo : " Diligite iustitiam " etc Labores ludus, scilicet sapientiae, quibus pro ipsa habenda laboratur: et dicit labores pluraliter, quia pro ipsa habenda oportet multum laborare: secundae ad Corinthios undecimo: "In laboribus plurimis " ; magnas virtutes habent, id est acquirunt: Glossa : " Nihil iners, nihil desidiosum in operibus eius ". Sobrietatem enim etc: Glossa: " Quatuor virtutes principales ponil ": sobrietatem, "id est temperantiam ", in cavendo superfluum malum: intra nono: " Deducet me in operibus meis sobrie ": et sapientiam docet, in discernendo et diligendo bonum: et iustitiam, in reddendo debitum: et virtutem, "id est fortitudinem ", cui magis convenit nomen virtutis, quasi vi tuentis in sustinendo difficile et aggrediendo arduum. De his tribus Proverbiorum octavo : " Mea est aequitas, mea est prudentia, mea est fortitudo ": Glossa: " Has virtutes nullus habuit, nisi cui omnium virtutum origo, Deus, contulit, quocumque tempore, quacumque lege, quacumque gente. Quidam tamen speciem pietatis habentes virtutem ignoraverunt ".

Sed nunquid philosophi virtutem habuerunt ? Et videtur, quod sic: quia, secundum Philosophum , virtus habetur per acquisitionem.

Dicendum, quod non habuerunt virtutes perfectas, sed imperfectas, quia sine merito et informes. Vel habuerunt eas a Deo per gratiam gratis datam, licet non per gratiam gratum facientem .

Quibus nihil est utilius in vita hominibus, id est in vita humana hominis ad hominem.

Sed nunquid theologicae virtutes utiliores sunt et meliores?

Dicendum, quod, sicut tactum est, loquitur de vita humana hominis in comparatione ad hominem, non ad Deum, quoniam praesupponit: his autem nihil est utilius hominibus, quia proficiunt homini in agendo et in patiendo: in agendo, quia per prudentiam est agendorum recta electio, per iustitiam recta exsecutio: in patiendo, quia per temperantiam recte nos habemus ad passiones muleebres, per fortitudinem ad passiones Instabiles. Ideo dicit Glossa : " Qui temperans est, prudens et fortis et iustus, quid illi deest"?

(Vers. 8.). Et si multitudinem scientiae etc. Aliqui habent: Et similitudinem scientiae, sed falsa est littera illa, quamvis praesens scientia hominis magis possit dici similitudo scientiae quam scientia, quia multae mubielati et multae ignorantiae est permixta. Si multitudinem, inquam, scientiae scilicet speculativae desiderat quis, secundum illud Philosophi : " Omnes homines natura scire desiderant "-scit praeterita, scilicet sapientia ipsa, et de futuris aestimat, certitudinaliter, cum tamen sint occulta ex conditione temporis, quia praeterita iam transierunt futura vero nondum evenerunt. Scit, inquam, praeterita etc.: unde per ipsam edoctus Moyses prophetavit de praeteritis ,- Genesis primo : " In principio creavit Deus caelum et terram "; item de futuris Deuteronomii decimo octavo: " Prophetam suscitabit Dominus de gente tua et de fratribus tuis". Scit versutias sermonum, id est simplicium propositionum, ut aenigmatum, obscuras astutias, nec tantum simplicium propositionum versutias, sed et compositarum ; unde sequitur: Et dissolutiones argumentorum, id est ratiocinationum , quae tamen latent ex perplexiore humanae calliditatis: Ecclesiastici trigesimo nono : " Occulta proverbia exquiret i, scilicet sapiens, " et in absconditis parabolarum conversabitur ". Unde Christus, " in quo erant thesauri sapientiae et scientiae absconditi ", in sermone capi non potuit, ut patet Malthaei vigesimo secundo: et Salomonem edoctum sapientia nullum verbum reginae Saba latere potuit, ut patet tertii Regum decimo. Signa, scilicet minora, quae praeter naturam fiunt, et monstra, quae contra naturae communem cursum fiunt, scit, antequam fiant, ita bene, sicut quando iam facta sunt. De his duobus Ioannis quarto : " Nisi signa et prodigia videritis, non creditis ". Haec autem similiter occulta ratione naturalis difficultatis, quia " miraculum, secundum Augustinum, est opus arduum et insolitum supra spem et facultatem admirantis ". Et eventus temporum , id est eorum quae eveniunt in tempore praesenti, et saeculorum, id est sequentium, quae eveniunt in aeternitate et in futuro. Haec autem nosse non est hominis: unde Actuum primo : "Non est vestrum nosse tempora vel momenta, quae Pater posuit in sua potestate ": haec autem occulta sunt ratione causae latentis.

Secundo illud ostenditur ex proposito eam acquirendi.

Proposui ergo etc. Supra ostendit, quantum i amaret sapientiam, et hoc ex desiderio habendi: hic ex proposito acquirendi, et hoc propter bona, quae ex ipsa proveniunt, et primo propter bona pertinentia communiter ad utramque vitam: secundo, propter pertinentia ad vitam activam: Habebo per hanc: tertio, propter pertinentia specialiter ad contemplativam: Intrans in domum.

Primo, propter bona pertinentia ad utramque vitam.

(Vers. 9.). Ergo, quia talis est, proposui, id est, -firmiter in corde meo disposui: hanc, scilicet sapientiam divinam, non aliam adulterinam, ut poeticas disciplinas, quas vocat Boethius de Consolatione , i meretricias ": adducere mihi, non tantum alteri, contra illos, qui tantum alios docent, se ipsos non docent, quos arguit Apostolus, dicens ad Romanos secundo: " Qui alium doces, te ipsum non doces". Ad convivandum , id est ad reficiendum, scilicet affectum, non tantum ad illustrandum intellectum, sicut multi, qui nullo modo afficiuntur in sacra Scriptura: quarti Regum septimo: " Videbis oculis tuis, et inde non comedes ": item ad convivandum, dicit, id est ad communiter et simul reficiendum: quia in bonis sapientiae pascimur et reficimur: unde Proverbiorum nono: " Comedite panem meum, et bibite vinum, quod miscui vobis": et illa in bonis nostris: unde Proverbiorum octavo: " Deliciae meae esse cum filiis hominum ". Debemus ei ministrare primum ferculum quasi de herbis confectum, de filiis honestatis: Canticorum secundo : " Qui pascitur inter filia, donec aspiret dies " etc. Secundum, de carnibus haedinis, id est detestationem omnis peccati et iniquitatis, tam carnalis quam spiritualis: his duobus haedis libenter vescitur, sicut Isaac, Genesis vigesimo septimo. Tertium, de piscibus assis patientiae et tribulationis: " Obtulerunt ei partem piscis assii, Lucae vigesimo quarto. Ultimum, de fructu spiritus, id est de operibus devotionis: Canticorum quinto: " Veniat dilectus meus in hortum suum, et comedat fructum pomorum suorum ". Sciens, quoniam mecum communicabit de bonis, scilicet suis. Haec est invitatio symbolica Apocalypsis tertio : "Coenabo cum eo, et ipse mecum": et dicit: de bonis, pluraliter, quia et de bonis praesentibus et futuris. Et erit allocutio: Glossa : " Id est alleviatio ": cogitationis, id est afflictionis in cogitando, quoad intellectum, secundum illud Ecclesiastae ultimo : " Frequens meditatio carnis est afflictio ". Et taedii mei, in operando, et hoc quantum ad affectum: secundae ad Corinthios primo: "Supra modum gravati sumus supra virtutem, ita ut taederet nos etiam vivere ".

Secundo, propter bona pertinentia ad vitam activam.

Habebo etc. Hic tangit bona pertinentia ad vitam activam, praecipue necessaria praelatis, et primo, quantum ad actum iudicandi: secundo, quantum ad actum docendi : Tacentem me etc.: tertio, quantum ad actum conversandi: Praeterea habebo etc: quarto, quantum ad actum regendi: Disponam populos.

Quantum ad actum iudicandi tangit duo: primo, auctoritatem: secundo, discretionem: Juvenis et acutus etc.

(Vers. 10.). Habebo per hanc, scilicet per sapientiam, quae " clara est", ut habetur supra sexto, claritatem, scilicet famae: Matthaei quinto: " Luceat lux vestra " etc.; item ad Philippenses secundo: " Inter quos lucetis sicut luminaria in firmamento " etc. Ad turbas, id est ad minores: et honorem, scilicet reverentiae, apud seniores, id est apud maiores: Iob vigesimo nono: " Videbant me iuvenes et abscondebantur, et senes assurgentes stabant ". Ex his duobus fit homo magnae auctoritatis, scilicet ex fama minorum et reverentia majorum. Iuvenis, id est fortis et diligens in investigando.

(Vers. 11.). Et acutus, id est subtilis in penetrando et inveniendo, inveniar in iudicio ,- Glossa : " Omnia secundum leges diiudicans ": talis fuit Daniel, ut patet Danielis decimo tertio. Et, supple: ideo, et in conspectu potentium, id est minorum praelatornm, admirabilis ero, et facies principum, id est maiorum praelatorum, mirabuntur me. Hoc ad litteram fuit verum de Salomone, ut patet tertii Regum decimo , ubi dicitur, quod " regina Saba, audita fama Salomonis " etc., ait: " Maior est sapientia,

quam inveni, quam rumor, quem audivi ". Hoc etiam verum fuit de nostro Salvatore: unde Matthaei detimo quarto: " Audivit tetrarcha famam de Iesu et ait pueris suis " etc. Hoc etiam verum est de perfecto sapiente: Ecclesiastici vigesimo quarto: "In medio populi sui exaltabitur, et in plenitudine sancta admirabitur".

(Vers. 12.). Tacentem me, id est, quid doceam, praemeditamini: in Psalmo : " Os iusti meditabitur sapientiam ". Sustinebunt, id est, in silentio exspectabunt, "non audentes loqui", secundum Glossam: Iob vigesimo nono: " Exspectabant me sicut pluviam, et aperiebant os suum sicut ad imbrem serotinum". Et loquentem etc, taciturnitatem reete praemisit locutioni, quia, secundum Hieronymum , " doctrina Pythagorae erat tacere per quinquennium et postea eruditos loqui ". Et loquentem me respicient, scilicet diligenter, et hoc in signum attentionis: Iob vigesimo nono : " Intenti tacebant ad consilium meum". Et sermocinante me plura, sed non superflua sive multa, quia " in multiloquio ", sive in superfluitate verborum, " non deerit peccatum ", Proverbiorum decimo. Nota, quod pluralitatem constituunt duo, vel tria, sed non multitudinem. Manus ori suo imponent: Glossa : "Non audentes resistere mihi ": Iob vigesimo nono: " Principes cessabant loqui, et digitum superponebant ori suo ".

(Vers. 13.).. Praeterea per hanc, scilicet per sapientiam, habebo immortalitatem, scilicet gloriae aeternae in caelo: Proverbiorum tertio : " Lignum vitae est his qui apprehenderint eam ". Et memoriam: Glossa: " Meorum operum et virtutum ", aetentam, id est perpetuam, quamdiu durabit mundus: his qui post me futuri sunt, relinquam: Proverbiorum decimo: "Memoria iusti cum laudibus ": in Psalmo: " In memoria aeterna erit iustus ".

Disponam etc. Hic tanguntur bona per sapientiam habita quoad actum regendi, et primo respectu subditorum: secundo, respectu extraneorum: Timebunt etc.

(Vers. 14.). Dicit ergo: Disponam: Glossa : " Erudiam ", regendo scilicet et gubernando, populos, Legem habentes. Populus enim est multitudo hominum sub una lege viventium , ut Iudaei sub lege Moysi. Et nationes, id est gentiles Legem non habentes, et dicuntur nationes, quia non renati, sed in nativitatis praeputio et vitio permanentes: in Psalmo: " Subiecit populos nobis et gentes sub pedibus nostris ": Isaiae quinquagesimo quinto: " Ecce testem populis dedi eum, ducem ac praeceptorem gentibus ". Nationes, inquam, mihi erunt subditae per obedientiam.

(Vers. 15.). Timebunt me audientes reges horrendi, id est tyranni et impii: unde omnes reges per circuitum facti sunt tributarii Salomoni, tertii Regum nono : item Isaiae sexagesimo: (Venient ad te curvi filii eorum qui humiliaverunt te". Et in multitudine, " scilicet fidelium ", bonus videbor, "id est benignus ", et in bello, " scilicet adversariorum", fortis. Haec omnia spiritualiter, secundum Glossam , impleta sunt in Christo et de ipso exponi possunt, ut patet inspicienti Glossas.

Tertio, propter bona pertinentia ad vitam contemplativam.

(Vers. 16.). Intrans in domum meam, id est conscientiam, scilicet redeundo de cura exteriori ad interiorem, sicut " discipuli " post praedicationem ad Dominum " sunt reversi cum gaudio ", ut habetur Lucae decimo . Praemisit autem actionem contemplationi ratione temporis, non ratione dignitatis, sicut Lia ante Rachel, Genesis vigesimo nono. Conquiescam cum illa, id est, simul quiescam in illa, et illa mecum vel in me: Ecclesiastici trigesimo secundo : " Praecurre prior in domum tuam, et illic avocare et illic lude" etc. Bene dixi: Conquiescam cum illa: non enim habet amaritudinem, exterioris turbationis, conversatio illius, id est cohabitatio : Ecclesiastici vigesimo quarto: " Spiritus mens super mel dulcis "; nec taedium, scilicet interioris afflictionis, convictus illius: ibidem: " Qui edunt me adhuc esurient" , contra fastidium. Haec duo, scilicet amaritudo exterioris turbationis et taedium interioris afflictionis, repugnant quieti. Et ideo illa removet, subiungens duo opposita, cum dicit: Sed laetitiam, scilicet interius, et gaudium, scilicet exterius: Ecclesiastici primo : " Iucunditatem atque gaudium dabit"; item Ecclesiastici decimo quinto: (Implevit eam Dominus spiritu sapientias " etc.: item ibidem: "Iucunditatem et exsultationem " etc.

Tertio idem ostenditur ex stadio quaerendi sapientiam tripliciter.

Haec cogitans etc. Hic tertio ostendit, quantum amarent sapientiam, et hoc ex studio quaerendi eam. Et circa hoc primo ostendit diligentiam quaerendi: secundo, aptitudinem suscipiendi: Puer autem eram: tertio, fiduciam impetrandi: Et ut scivi

Primo ostenditur diligentia sapientiam quaerendi.

In prima ponit tres causas moventes ad quaerendum scientiam: primo effectum sapientiae in corde: secundo effectum in opere: Et in operibus: tertio effectum in locutione: Et in certamine loquelae.

(Vers. 17.). Haec, scilicet praemissa, cogitans apud me, frequenter de his meditando, et commemorans in corde meo, scilicet sequentia, ea, ne obliviscerer, ad memoriam reducendo: animal enim, quod "ruminat et findit ungulam ", scilicet memorando et discernendo, mundum est, Levitici undecimo : Lucae secundo: " Maria conservabat omnia verba haec " etc. Quoniam immortalis est , scilicet per Daturam, vel per effectum immortalitatis, quam confert: unde supra eodem: " Habebo per hanc immortalitatem " In cogitatione sapientiae, id est intellectu: Glossa: " Quidquid de natura eius cognoscitur, totum immortale et semper vivere invenitur ": infra decimo quinto: " Scire iustitiam et virtutem tuam radix est immortalitatis ".

(Vers. 18.). Et tn amicitia illius, scilicet quando amatur, delectatio bona, scilicet in affectu: bona dicit contra delectationem peccati, quae mala est, quia ducit ad aeternum cruciatum, secundum illud Gregorii . " Momentaneum est quod delectat, aeternum quod cruciat"; item Glossa: " Corporales deliciae corpus gravant, spirituales vero mentem relevant; et tanto magis esuriuntur, quanto magis comeduntur. In illis appetitus placet, experientia displicet: spirituales vero deliciae augent desiderium, et quo magis sumuntur, eo avidius amantur ". Et in operibus manuum illius, id est in operibus bonis, quae fiunt per manus illius, id est virtute et potentia eius: Ioannis decimo quinto : " Sine me nihil potestis fecere "; honestas sine defectione, id est perfecta honestas: virtus enim et opus virtutis sunt de genere honesti: infra decimo: " Honestauit illum in laboribus": item supra septimo: " Innumerabilis honestas per manus illius ". Et in certamine loquelae illius, scilicet quae est ad modum disputationis, in qua est quoddam certamen opponentis et respondentis: sapientia, id est scientia, supple: acquiritur: Ecclesiastici ultimo : "Colluclata est anima mea cum illa ". Et praeclaritas, id est clarae virtutis evidentia, in communicatione sermonum ipsius, qui scilicet communicantur per modum simplicis collationis: Ecclesiastici vigesimo quarto: " Qui elucidant me vitam aeternam habebunt": item Danielis duodecimo: " Qui ad iustitiam erudiunt plurimos, quasi stellae in perpetuas aelernitates ". Circuibam: Glossa : " Diligenter et studiose ": Canticorum tertio: (Surgam et circuibo civitatem": quaerens, sicut mulier, de qua Lucae decimo quinto: " Quae lucernam accendit et everrit domum, quaerens diligenter, donec inveniat". Ut illam mihi assumerem, scilicet in sponsam: unde supra eodem : " Quaesivi eam mihi sponsam assumere ".

In praedicto textu tanguntur octo utilia praedicatori vel doctori circa sapientiam addiscendam sive circa sapientiae acquisitionem: cogitatio de ea per investigationem, commemoratio per frequentationem, delectatio per amorem, operatio per impletionem, concertatio per disputationem, communicatio per collationem, circuitio per interrogationem, assumtio per incorporationem.

Secundo, aptitudo eam suscipiendi.

Puer autem eram etc. Hic tangit aptitudinem suscipiendi, primo ex parte naturalis industriae, quia puer eram ingeniosus: secundo ex parte gratiae, quia animam bonam sortitus: tertio ex parte munditiae, quia, cum essem magis bonus, veni ad corpus incoinquinatum.

(Vers. 19. 20.). Dicit ergo: Puer autem eram ingeniosus: nota, quod loquitur in persona Salomonis. Ingeniosus per naturalem industriam: Proverbiorum vigesimo: " Ex studiis suis intelligitur puer, si munda et recta sint opera eius". Et sortitus, id est sorte divinae electionis adeptus: Actuum primo: " Cecidit sors super Mathiam "; animam bonam, scilicet per gratiam: tertii Regum tertio: " Dilexit Salomon Dominum, ambulans in praeceptis David, patris sui".

Et cum essem magis bonus, scilicet ex gratia superaddita, quam essem prius ex industria naturali, accessi etc. Secundum enim Augustinum bona temporalia sunt bona inSma, naturalia media, gratuita summa. Accessi, inquam, mentis proposito et studio, ad corpus incoinquinatum, supple: habendum et conservandum per munditiam.

Sed Glossa opponit, quod hoc de Salomone vix

. possit ad litteram intelligi, quia " mulieres adamavit etiam alienigenas", ut patet tertii Regum undecimo.

Sed solutio patet per distinctionem temporum: in iuventute dilexit munditiam, sed in senectute luxuriam. Melius tamen possunt haec de Christo intelligi.

Tertio, fiducia eam impetrandi.

(Vers. 21.). Et ut scivi, scilicet certissima cognitione fidei et rationis, quoniam aliter non possum esse continens, nisi Deus det. " Omne enim datum optimum et omne donum perfectum desursum est " etc., Iacobi primo continentia autem est donum perfectissimum: Ecclesiastici vigesimo sexto: " Non est digna ponderatio, continentis animae". Et hoc ipsum erat sapientia , id est quidam effectus sapientiae in me, scilicet scire, cuius esset hoc donum;supra eodem : " Doctrix est disciplinae Deis. Ut scivi, inquam, etc., adii Dominum, intentione mentis, non passibus corporis. In Psalmo: "Accedite ad eum, et illuminamini ". Et deprecatus sum illum, scilicet verbo orationis vocalis: Iacobi primo:"Si quis vestrum indiget sapientia, postulet a Deo". Et dixi ex totis praecordiis meis, scilicet fervore devotionis, secundum illud Isaiae vigesimo sexto : " Sed et spiritu meo de mane in praecordiis meis vigilabo ad te "; in Psalmo: " Clamavi in toto corde meo, exaudi me, Domine".