Ad secundum dicendum quod consideratio hominis non est ex intellectu agente tantum neque ex possibili tantum sed ex utroque simul. Sed operatio quae est intellectus agentis tantum est facere / species intelle- / intellecta / intelligibilia in actu; et operatio intellectus possibilis tantum est / fac- / recipere eas. Et ideo intellectus possibilis est subiectum habitus scientiae, non autem intellectus agens / sed / est / causa habitus /p quamvis autem...#
Quia cum illud quod est in deo unum et simplex recipiatur ut multiplicatum in creatura qualibet, similitudo ipsius dei non potest / esse / imprimi in aliqua creatura secundum unam speciem aut formam, sed secundum multas et particulariter. Unde cum visio dei qua videtur ab anima christi sit ipsius secundum quod est in se unus, et non sit ex parte, impossibile est quod per speciem fiat quae sit similitudo cogniti.
Vel dicendum quod scientia rerum in proprio genere non habet annexam imperfectionem viae, quia etiam in patria erit, quamvis sit minus perfecta quam / cognitio / visio in verbo, et ideo non est simile de fide.