TRACTATUS II. DE ANIMA SECUNDUM OPINIONES ALIORUM.
CAPUT VII. De officiis virtutis generativae.
CAPUT X. De duplici motore nutrimenti.
CAPUT XVIII. Qualiter sonus generatur in aere et aqua.
CAPUT XIX. De echo qui est sonus reflexus.
CAPUT XXXV. Qualiter se habet tactus ad tangibilia.
De his qui difliniebant animam per hoc quod ipsa est motivum quoddam.
Principium autem quaestionis est secundum artem demonstrationis in Posterioribus Analyticis determinatam, quod apponantur in principio ea quae maxime convenire videntur animae secundum seipsam. : quia ex his manifestabuntur nobis ea quae sunt posterius, et secundum aliquid convenientiam Animatum autem differt ab inanimato in hoc quod habet animam duo operantem in ipso, quae sunt motus processivus secundum locum, et sensus : vegetativa enim a quibusdam non dicuntur habere animam, sed partem animae, ut in libro de Plantis habebitur. Anima autem rationalis non videtur a quibusdam secundum eamdem rationem nomen animae participare cum aliis. Animatum ergo quod perfectam habet animam, et quae vere anima est, differt ab eo quod non est animatum tali anima, in eo quod est motivum secundam locum, et in eo quod est sensitivum. Ei haec duo dicta de anima a progenitoribus nostris qui patres nostri in philosophia fuerunt, accepimus.
Dicunt enim quidam et maxime quantum ad communitatem omnis animae. Et
primo quidem quantum ad substantialiter inesse omni animae : animam enim dicunt esse id quod movet secundam locum totum corpus et membra, non quidem sicut natura movet ad unum et eodem modo, sed quod movet ad plura et multis modis, sicut vegetativa ad digerere, nutrire, et augere, egerere, et generare : sensibilia autem ad plura quae patent. Et hoc dixerunt qui existimabant quod nihil movet aliud quod ipsum in seipso non moveatur : putabant enim non posse aliquid alii dare dispositionem quam in seipso non habet, hoc est, qua non disponitur. Et ideo putabant id quod non movetur in seipso, non posse movere aliquid alterum : et quia movet anima corpus , arbitrati sunt animam esse aliquid de numero eorum quae mo- ventur a seipsis. Et quia eorum quae moventur, primi nisi causam materialem et corporalem non viderant, omnino nihil distinguentes de causa effici ente formali et finali, ideo ponebant quod id quod maxime motivum est in corporibus, est anima. Est autem hoc calor ignis : et ideo Democritus animam dixit esse ignem quemdam aut calorem. Eum cnim iste ponat omnium principia esse atomos, quae sunt infinitarum figurarum, sicut diximus in primo libro Peri geneseos, dicit illos atomos constituere animam, quae sunt speciei sive formae rotundae et figurae. Et quia animam dicit esse ignem aut calorem, eo quod vidit calorem naturalem esse instrumentum animae, ideo dicit quod illae atomi quae sunt rotundae, constituunt ignem et calorem et animam. Atomi autem illae sunt sicut descissiones minutissimae quae discurrunt in aere, quae videntur in radiis solis, qua) ingrediuntur per portas et fenestras domorum. Harum enim descissiouum omne semen Democritus dicit esse elementa omnium rerum naturalium. Idem autem dixit collega Democriti Leucippus : et nos ipsorum .rationes posuimus in primo libro Peri geneseos. Inter haec autem illa quae sunt rotundae forma) et figurae, dicunt esse animam propter id quod haec figura omnino vel per omnia, ut asserunt, potest penetrare, praecipue quando circumferentia est minima . Cujus sunt duae causae simul junctae. Una quidem, quia id quod secundum punctum tangit, secundum minimum tangit et maxime penetrat . Circumferentia autem sphaerici quocumque vertatur, non. nisi secundum punctum tangit, sive tangat planum, sive sphaericum in eo quod est circumferentia. Figurae autem aliae etiam secundum punctum qui est in angulo, et secundum latus possunt tangere, et ideo non semper maxime penetrant. Alia autem causa, jeligenda isti est, quod linea circularis citius obliquatur quam aliqua linea recta versus eamdem partem protracta, ad quam curvatur circumferentia : et ideo minus
resistit penetrationi. Quia igitur videbant animam ubique adesse corpori, ponebant ipsam esse rotundum indivisibile penetrans per totum : et quia rotundum est volubile de se, eo quod non est status alicujus super punctum, cum punctum non sit locus alicujus, sed superficies, et rotundum quocumque volvatur, semper est in uno puncto tantum, et ideo suum non est stare, sed perpetuo moveri, ponebant arbi trantes animam esse rotundum perpetuo movens seipsum, et ideo potens movere omnia reliqua : et hoc dixerunt, sicut diximus, quia arbitrati sunt quod anima est id quod adhibet animalibus motum localem in toto et in membris.
Propter quod dixerunt, quod terminus et distinctio vitae est per respirationem : quoniam positio eorum fuit, sicut veritas est, quod omne animal habet cor vel membrum aliud quod habet in corpore vices cordis : et hoc motu diastoles et systoles exsufflat ex se spiritum vitalem : ex motu autem incenderetur, nisi esset spiritus refrigerans vel interius in corpore existens vel exterius, sicut in respirantibus , tamen spiritum quocumque modo in corpore hominis factum dicebant esse respirationem, animam hujusmodi spiritum esse dicentes. Dicebant enim quod nullum aliud auxilium sit coelesti virtute ad vitam per quam anima infundatur, nisi quod aer qui continet corpora animata, attractus in respiratione conducit secum figuras sphaericas, per quas reprimit eas figuras quae interiora penetrant, ne exeant quae praebent animalibus motum, sic principia per se mota, eo quod nunquam contingit quiescere propter ipsas per seipsas motas, ut dictum est. Dicunt enim quod ingredientibus in animalia hujusmodi figuris in respirando, prohibent illae quae ingrediuntur illas, qua) fuerunt disgregati: prohibent autem haec cooperantes, hoc est, opera sua facientes aerem conducentem atomos rotundas et condensantem eas intus, ut undique impleant, et penetrent, et moveant. Dicunt autem unumquodque animal vivere tamdiu , quousque haec potest perficere.
Videtur autem quod id quod invenitur a Pythagoricis dictum de anima, eamdem habeat intelligentiam quoad hoc quod ponunt substantiale esse motivum animae, et quod propter illud habet diffiniri. Et ideo quidam Pythagorici ponentes principia prima esse indivisibilia secundum quantitatem , aliquando dixerant quod anima erat atomi rotundae, sicut et Democritus dicebat. Et hujus causa fuit, quia non poterant videre compositionem aliquam in rebus, nisi eam quae est quantitatis : et cum illam in principia resolvere vellent, putabant quod divisio staret in atomis. Alii autem posteriores Pythagorici subtilius aliquid intelligentes viderunt utrumque : quia idem indivisibile non poterat esse movens et motum : neque poterat esse quin multa moventia unius figurae rotundae haberent quamdam unam materiam communem, quae moveret in omnibus eis : et videbant bene quod hoc movens non fuit figura : et figura est de consequentibus naturam et esse secundum rationem, licet concomitetur secundum tempus : et ideo quasi corrigentes dictum antiquorum patrum suorum, dixerunt quod illud quod est per se movens omnes atomos rotundas , est anima : tamen dixerunt convenientes cum Antiquis, quod prima moventia mota sunt atomi, eo quod continue moventur etiamsi sit tranquillitas nimia. Hujus autem causa physica est, quoniam atomi causantur ex reliquiis vaporum elevatorum dupliciter : quoniam quando elevantur vapores, sunt quaedam minima minus commiscibilia propter terrestreitatem quam alia, et illa evadunt in aerem, quando caeterae partes vaporum elevan-
tur. Similiter autem quando resolvuntur vapores, terrestria magis sicca separantur et manent in acre : et hoc quia habent in se calorem, elevantur a loco ubi elevata sunt, et moventur sursum : et per naturam gravis quae est ex terrestreitate, moventur deorsum : et aliquando ex motu ipso calefiunt, et tunc velocius reascendunt sursum : et sic habent motus incertos in aere.
In idem autem feruntur quoad dicti causam omnes illi qui dicunt animam esse aliquid motivum seipsum movens. Omnes enim isti conveniunt in hoc quod motivum esse magis sit proprium et substantialius animae, et quod omnia alia moveantur propter animam, et animam moveri per seipsam : eo quod supponebant quod nihil movet per se, nisi et ipsum moveatur : sicut nihil calefacit per se, nisi et ipsum sit calidum : et ideo ponebant isti omnia corpora physica esse plena animabus moventibus ea continue. Ratio autem istorum fuit quae posita est in octavo Physicorum. Videbant enim omnia mota et moventia reduci ad unum movens seipsum primum, et putabant quod esset in moventibus, sicut in aliis causis formalibus et efficientibus, quae per se et univoce referuntur ad effectum. In omnibus enim illis eadem est forma in causa et effectu secundum rationem et speciem : et ideo putabant quod motus quem largitur primum movens ei quod movetur, esset per speciem et rationem in forma moventis : et ideo dixerunt primum movens necessario moveri. Hoc autem non est necessarium in his quae per essentiam suam totam movent, quoniam in illa essentia nihil potest esse motum. Et est simile ac si diceremus calorem simplicem esse calefacientem, in ipso nihil esset calidum neque disponeretur per calorem : et hoc illi discutere nesciverunt : videbant autem quod movens seipsum non est nisi animatum, et ideo credebant quod anima esset principium movens seipsum. Et qui primo ponebant numeros inter Pythagoricos , quemad- modum fecit Plato, qui dixit prima continua et solida proportionibus numerorum fieri, sicut patet in secunda parte Timaei, dicebant animam esse numerum seipsum moventem. Haec igitur positio Antiquorum verissimam habuit causam dicti sui, licet falsa sit in eo quod dicit, sicut patebit in sequentibus.
Similiter autem et Anaxagoras animam dicit per se et essentialiter esse moventem omne quod movetur, et cum Anaxagora convenit quicumque alius dixit, quod intellectus agens purus et immixtus omne movet quod est in natura. Haec enim positio est Anaxagorae, et est subtilior quam praehabita, licet minus sit certificata per determinationem dictorum Anaxagorae, Non enim dixit Anaxagoras animam penitus idem esse cum intellectu, sicut dixit Democritus. Democritus enim dixit idem omnino et penitus esse animam omnem quod intellectum, eo quod ex eisdem atomis constituitur. Cum enim intellectus sit virtus apprehendens et distinguens verum secundum quod verum est adaequatio rerum ad intellectum, dixit Democritus verum esse quidquid videtur et sentitur. Et cum idem objectum sit ejusdem virtutis, erit secundum eum eadem virtus sensus et intellectus. Et ideo laudat Homerum, et verum dicit eum dicere in heroicis, ubi dixit quod Hector sapiens jacet : quoniam, sicut dixit Aristoteles in libro de Problematibus, Hector patiebatur aliquando usque ad sensus amissionem et amentiam : et tunc quia caruit etiam intellectus usu. Et hoc dixit Democritus Homerum ideo dicere, quod sensus et intellectus essent omnino idem. Non enim Democritus utebatur intellectu tanquam potentia quadam quae est circa veritates simplices rerum abstractas a materia et materiae appendiciis, sed omnino idem dicit esse animam et intellectum.
Anaxagoras autem minus certificat de dictis suis quae sit sua intentio. Multoties enim invenitur in dictis suis, quod causam veritatis et motus bene et recte dicit intellectum simplicem, et alibi confundit sensum dictorum suorum, et dicit esse intellectum idem cum anima sensibili : et hoc sequitur ex dicto suo, ubi dicit quod intellectus est in omnibus animalibus magnis et parvis et honorabilibus, quae discernunt per intellectum vel honestum, et in honorabilibus quae de honesto in moribus nihil discernunt. Et ratio fuit Anaxagorae, quia vidit omnem multitudinem quae est sub specie una, exire ex una natura generis : et ideo posuit omne movens per scientiam et cognitionem exire ab uno movente primo per intellectum, et non esse differentiam nisi tantum secundum esse quod habet in hoc et in illo : et ideo dicebat sensum in substantia idem esse cum intellectu, sed per esse differentem, et esse causam adumbrationis ejus. Et peccabat iste, quia licet una natura prima sit ex qua exit, tamen sunt differentiae huic naturae advenientes, et alias essentias constituentes : quia nos videmus quod intellectus qui denominatur a prudentia, et informatur virtutibus intellectualibus , non videtur omnibus animalibus inesse : et licet natura intellectualis participetur ab hominibus, tamen virtus intellectiva ad actum relata, non aequaliter ab omnibus participatur : quia videmus unum multo magis esse dispositum ad intelligendum quam alium
Hoc igitur modo quicumque Antiquorum considerant quidditatem animae per id quod movetur, dicunt animam esse aliquid quod maxime et primo et essentialius motum est, sive hoc sit atomus, sive numerus, sive intellectus, sicut diximus.