Sequitur modus vocationis, cum subdit :
Et sequitur festinata, et simplex, et perfecta obedientia :
Dicit igitur primo duo : tempus, et factum.
Dicit igitur : Potestis bibere, etc. ?
Dicit igitur : Pilatus autem, ambitiosus nolens amittere principatum,
Sequitur modus vocationis, cum subdit :
" Et dicens : Quoniam impletum est tempus, et appropinquavit regnum Dei : poenitemini, et credite Evangelio. "
Tangit autem quatuor : quorum primum est praefinitionis impletio, ad. exhibendum gratiam : secundum est exhi- bitoris gratiae praesentia : tertium est suasio remotionis impedimenti gratiae ex parte nostra : quartum autem est in gratiam per fidem introitus. De primo dicit :
" Quoniam impletum est tempus "
Quo pater promisit exhibere gratiam : et hoc est tempus ubertatis et plenum : de quo in Psalmo lxiv, 12, dicitur : Benedices coronae anni benignitatis, etc. II ad Corinth. VI, 2 : Ecce nunc tempus acceptabile, ecce nunc dies salutis. Ad Galat. IV, 4 : At ubi venit plenitudo temporis, misit Deus Filium suum, etc.
" Et appropinquavit regnum Dei, "
Per exhibitoris et regis praesentiam. Act, XVII, 27 : Non longe enim est ab unoquoque nostrum. Joan. I, 26 : Medius vestrum stetit. Luc. XVII, 21 : Regnum Dei intra vos est. Et ideo dixit latroni, Luc. xxiii, 43 : Hodie mecum eris in paradiso. Hoc regnum patres diu exspectaverunt. Habacuc, II, 3 : Adhuc visus procul :... si moram fecerit, exspecta illum. Nobis autem prope. Ad Ephes. II, 13 : In Christo Jesu vos qui aliquando eratis longe, facti estis prope.
" Poenitemini. "
Hoc est a poena doloris (alias, poenae dolore) teneamini : et sic impedimenta regni removebitis a. vobis. Luc. III, 8 : Facite fructus dignos poenitentiae. Matth. III, 2 : Poenitentiam agite : appropin-quavit enim regnum coelorum. Sic enim per hoc quod poeniteamur, hoc est, puniamur poena nos tenente continue, ad vomitum non redimus : per hoc quod poenitentiam agimus, operibus satisfactionis per justitiam insistimus : per hoc autem quod dignos fructus poenitentiae facimus, dulcedinem virtutum quas per exercitium poenitentiae acquirimus, cum
delectatione degustamus : et sic impedimenta regni a nobis removemus.
" Et credite Evangelio, "
Hoc est, intrate in gratiam nuntiatam. Credere enim Evangelio est consentire, et nos ei credendo committere ex toto corde. Et his promittitur salus. Marc. XVI, 16 : Qui crediderit, et baptizatus fuerit, salvus erit. Infra,IX, 22 : Omnia possibilia sunt credenti. Joan. III, 15 : Ut omnis qui credit in ipsum, non pereat, sed habeat vitam aeternam.
" Et praeteriens secus mare Galiaeae, vidit Simonem et Andream fratrem ejus mittentes retia in mare : erant enim piscatores. "
Praemissa vocatione generaliter, tangit hic vocationem ministrorum duplicem. Vocantur enim quidam in plenitudinis potestatis successionem, sicut Petrus : et adjungitur ei coadjuvans frater Andreas. Et vocantur alii in partem sollicitudinis, sicut Joannes cum fratre Jacobo : et ista duo hic dicuntur : et ideo per istam duplicem vocationem omnis vocatio discipulorum intelligitur.
In prima vocatione tria tanguntur : dispositio vocantis, actus et usus vocatorum, et ipsa vocatio.
Dispositio autem vocantis notatur in quatuor : in natura videlicet electionis, stabilimento suae aeternitatis, effectu suae praedestinationis, et signo suae bonae voluntatis.
Modus electionis notatur, cum dicitur :
" Et praeteriens. "
Omnis enim eligens quosdam ex multis praeterit mentis consideratione, ponderatione meritorum : quia aliter sorte, non arte eligeret. Unde, I Reg. XVI, 6 et seq., cum ponerentur ante Samuelem filii Isai, praeteriens dixit : Non hunc elegit Dominus : et sic de omnibus usque ad David : unde, Psal. lxxvii, 70 et 71 : Elegit Dominus David, servum suum, et sustulit eum de gregibus ovium : de post foetantes accepit eum : pascere Jacob, servum suum, etc. Joan. xv, 18 : Non vosme elegistis, sed ego elegi vos, et posui vos ut eatis, et fructum afferatis, et fructus vester maneat. Et sic docet nos eligere Praelatos.
Stabilimentum suae aeternitatis notatur, cum dicit :
" Secus mare galiaeae. "
Non in mari: quia mare tumultuosum : et Galilaea quae interpretatur transmigratio facta, significabat inconstantem tumultum transeuntis hujus mundi. I ad Corinth. VII, 31 : Praeterit figura hujus mundi. " Secus, " quia Christus ivit non transiens cum mundo : sed ad stabile aeternitatis vocans suos. Psal. CIII, 25 : Hoc mare magnum et spatiosum manibus : illic reptilia quorum non est numerus. Daniel. vii, 2 : Quatuor venti caeli pugnabant in mari magno. Joan. XXI, 4 : Mane autem facto, stetit Jesus in littore.
" Vidit. "
Effectum notat praedestinationis : quos enim ab aeterno praedestinando praevidit, hos nunc videns per gratiae appositionem vocavit. Ad Romam viii, 29, 30 : Nam quos praescivit et praedestinavit conformes fieri imaginis Filii sui... hos et vocavit. Joan. I, 48 : Priusquam te Philippus vocaret, cum esses sub ficut, vidi te. Videre enim est oculos misericordiae in eos figere. Psal. XXXI, 8 : In via hac, qua gradieris, firmabo super te oculos meos. Sic videre est vivificare per gratiae appositionem : unde, Genes. XVI, 14 : Vocavit locum videntis et vi- ventis Abraham, quia ibi visus est a Domino. Sapient.IV, 15 : Respectus ejus in electos illius.
Signum autem suae bonae voluntatis notatur in convenientia nominum, cum dicit :
" Simonem, "
Qui obediens interpretatur :
" Et Andream fratrem ejus, "
Qui interpretatur virilis. Exod. xxxiii, 12 : Novi te ex nomine, et invenisti gratiam coram me. lsa. xlix, 1 : De ventre matris meae recordatus est nominis mei. Signum enim optimae voluntatis est per nomen scribi in corde Filii Dei. Apocal. III, 5 : Non delebo nomen ejus de Libro vitae.
Hic autem in nominibus ipsis notantur tria : quis sit vocandus in plenitudinem potestatis, quia obediens mandatis divinis : quis in adjutorem quasi cardinalem, quia virilis a vi mentis strenuus : et mutuum vinculum societatis notatur in fraternitate. Proverb.XVIII, 19 : Frater qui adjuvatur a fratre quasi civitas firma. Eccle.IV, 10 : Vae soli, quia cum ceciderit, non habet sublevantem se.
Attende quod secundum historiam tres fuerunt vocationes discipulorum : primo enim vocabantur ad notitiam gratiae, quando Andreas testimonio Joannis secutus est : et Petrus adductus per Andream : et Philippus, per istos duos : et Nathanael, per Philippum : secundo autem vocati sunt ad promissionem officii, Luc. v, 11, ubi dicitur quod cum vocarentur, subductis ad terram navibus, relictis omnibus, secuti sunt eum : in hoc enim quod dicitur : Subductis ad terram navibus, notatur quod propositum habebant revertendi ad res quas custodia commiserant, et necdum reliquerant : hic, autem et Matth.
IV, 20 et 22, tertio vocati sunt : et omnibus quae habebant renuntiabant, et secuti sunt Jesum absque proposito revertendi ad sua.
" Mittentes retia in mare. "
Et tangit actum, et usum, et rationem usus. Notatur autem quod lucris intendebant : " Mittentes retia in mare, " sine quorum usu vitam agere non poterant. Psal. CXXVII, 2 : Labores manuum tuarum quia manducabis : beatus es, et bene tibi erit. Genes.III, 19 : In sudore vultus tui vesceris pane.
Et subjungit laboris istius rationem :
" Erant enim piscatores, "
Hoc est, usu piscationis viventes : patres enim Veteris Testamenti pastores fuerunt ovium, sicut dicitur, Genes. xlvii, 3 : Patres autem Novi Testamenti piscatores piscium fuerunt. Jerem.XVI, 16 : Mittam eis piscatores multos, ei piscabuntur eos. Luc. v, 4 : Duc in alium, et laxate retia vestra in capturam." Et dixit eis Jesus : Venite post me, et faciam vos fieri piscatores hominum.
Et protinus, relictis retibus, secuti sunt eum. "
Hic tangitur vocatio : et subjungitur simplex obedientia discipulorum.
Vocatio autem ponitur et subjungitur ad quid vocantur : vocatio est ad veniendum, et modum dicit cum addit : " Post me. "