CAPUT VIII. De diffinitionibus motus.
CAPUT IX. De divisionibus motus.
CAPUT XVI. De aevo et aviterno.
SECUNDA PARS DE COELO ET MUNDO.
CAPUT I. Quod unus est mundus.
TERTIA PARS DE GENERATIONE ET CORRUPTIONE.
CAPUT II. Opiniones de elementis.
CAPUT III. De qualitatibus lemcniorum.
CAPUT VII. De grandine qui dicitur lapis.
CAPUT XIV. De quinque proprietatibus ventorum.
CAPUT XX. De effectibus fulminis.
CAPUT XXIV. De loco tonitrui et coruscationis.
CAPUT XXV. Quam virtutem tonando Jupiter habeat.
CAPUT XXXI. De coloribus nubium.
CAPUT V. De potentiis animae vegetabilis.
CAPUT VI. De potentiis animae sensibilis.
CAPUT XV. De virtute quae est imaginatio.
CAPUT XVI. De virtute imaginativa.
CAPUT XVII. De somno ei vigilia.
CAPUT XX. De virtute motiva motu naturali.
CAPUT XXIII. De virtute motiva exteriori.
CAPUT XXIV. De potentiis animae rationalis.
CAPUT XXV. Utram intellectus habeat organum.
CAPUT XXVI. De objecto virtutis intellectivae.
CAPUT XXVIII. De virtute intellectiva separabili.
CAPUT XXIX. De intellectu possibili.
CAPUT XXX. De intellectu agente.
De quiete.
Dicto de motu, dicendum est de quiete. Opposita enim juxta se posita magis elucescunt. Quies diffinitur sic : Quies est illud quod est in re de cujus aptitudine est ut moveatur, non tamen est mota. Item Avicenna sic diflinit quietem : Quies est privatio motas in illo de cujus aptitudine est ut moveatur, non tamen est mo- tum. Ex hoc patet, quod sicut motus est in tempore, ita quies est in tempore. Non autem intendimus hoc de quieto secundum quod est in Deo vel in Angelis. Sicut autem motus dividitur in motum naturalem , animalem et violentum, ita et quies. Quies naturalis aut, quando corpus est in suo loco proprio et determinato sibi a natura, sicut terra in centro, et ignis in alto. Quies animalis est, quando animal cessat a motu, sive coniungatur appetibili, sive non. Quies violenta est, quando corpus est in Joco sibi accidentali., sicut si terra esset in alto.