IN EVANGELIUM SECUNDUM JOANNEM

 PROLOGUS IN QUO LAUDATUR EVANGELISTA.

 PROLOGI S. HIERONYMI IN EVANGELIUM SECUNDUM JOANNEM EXPLANATIO.

 CAPUT I.

 IN CAPUT I JOANNIS

 Sequitur autem de modo operandi cum dicit :

 Sequitur:

 Dicit igitur : Et interrogaverunt eum. Eccli. xiii, 14 : Ex multa loquela tentabit te, et subridens interrogabit te de absconditis tuis,

 Et hoc est quod sequitur:

 CAPUT II.

 IN CAPUT II JOANNIS

 Et hoc est quod sequitur :

 Et ideo sequitur:

 Et hoc est quod sequitur :

 CAPUT III.

 IN CAPUT III JOANNIS

 Unde sequitur :

 Et ideo sequitur conveniens retributio bonorum operum :

 CAPUT IV.

 IN CAPUT VI joannis

 Et hoc est quod sequitur :

 Unde sequitur :

 Et hoc est quod sequitur :

 Et hoc est quod sequitur :

 Et hoc est quod sequitur :

 CAPUT V.

 IN CAPUT V JOANNIS

 Et hoc est quod sequitur :

 Sequitur :

 Et hoc est quod sequitur :

 Et hoc est quod sequitur :

 Et hoc est quod sequitur :

 Et hoc est quod sequitur :

 Et hoc est quod sequitur :

 CAPUT VI.

 IN CAPUT VI JOANNIS

 Et hoc est quod sequitur ex verbis Evangelistae :

 Et hoc est quod sequitur :

 Et ideo sequitur :

 CAPUT VII.

 IN CAPUT VII JOANNIS

 Et hoc est quod sequitur :

 Et hoc est quod sequitur :

 CAPUT VIII.

 IN CAPUT VIII JOANNIS

  Et hoc est quod sequitur :

 Et hoc est quod sequitur:

 Et hoc est quod sequitur :

 CAPUT IX.

 IN CAPUT IX JOANNIS

 Et hoc est quod sequitur :

 Et hoc est quod sequitur :

 CAPUT X.

 IN CAPUT X JOANNIS

 Et hoc est quod sequitur :

 CAPUT XI.

 IN CAPUT Xl JOANNIS

 Et hoc est quod sequitur :

 Et hoc est quod sequitur:

 Et hoc est quod sequitur :

 Et hoc est quod sequitur :

 Et hoc est quod sequitur :

 Et hoc est quod sequitur :

 CAPUT XII.

 IN CAPUT XII JOANNIS

 Et hoc est quod sequitur :

 Et hoc est quod sequitur :

 Et hoc est quod sequitur :

 CAPUT XIII.

 IN CAPUT XIII JOANNIS

 Et hoc est quod sequitur:

 CAPUT XIV.

 IN CAPUT XIV JOANNIS

 CAPUT XV.

 IN CAPUT XV JOANNIS

 CAPUT XVI.

 IN CAPUT XVI JOANNIS

 CAPUT XVII.

 IN CAPUT XVII JOANNIS

 Et ideo sequitur :

 Et ideo sequitur de fonte illuminationis :

 CAPUT XVIII.

 IN CAPUT XVIII JOANNIS

 Et hoc est quod sequitur :

 CAPUT XIX.

 IN CAPUT XIX JOANNIS

 Et hoc est quod sequitur :

 CAPUT XX.

 IN CAPUT XX JOANNIS

 Et hoc est quod sequitur :

 Et hoc est quod sequitur:

 Et hoc est quod sequitur :

 CAPUT XXI.

 IN CAPUT XXI JOANNIS

 Et hoc est quod sequitur :

Et ideo sequitur:

" Et ascendit Jesus Jerosolymam. "

Supple, cum discipulis suis: ne legi esset contrarius, et ut in loco solemni, et tempore festivo praedicationem suam inchoaret. Joan. XVIII, 20: Ego palam locutus sum mundo : ego semper docui in sgnagoga, et in templo quo omnes Judaei conveniunt : et in occulto locutus sum nihil. Iste enim ascensus fuit in primo anno antequam Joannes incarceraretur, eodem anno quo et baptizatus fuit. Et non fuit magnum spatium, sicut patet : quia annus ille non.fuit embolismalis: quia illo anno annuntiatio sua et passio eodem die fuerunt, quod esse non potuisset in embolismo.

Moraliter autem iste descensus signat condescensum quo condescenditur infirmis, et fragilitas infirmorum hoc quaerit ut eis condescendatur. Ad Roman. v, 1 et 2 : Debemus nos firmiores imbecilli. tatem infirmorum sustinere, et non nobis placere. Unusquisque vestrum suo proximo placeat in bonum, ad aedificationem. Debent autem relinqui in villa pinguedinis (quod Capharnaum interpretatur) ut cura eorum quantum possumus, et quantum sufficit, agatur: ne egestate laborent. I ad Timoth. v, 8 : Si quis suorum, et maxime domesticorum curam non habet, fidem negavit, et est infideli deterior. Alias autem et litteraliter : Volens ascendere in Jerusalem, transiturus erat per Capharnaum : et sic cura propinquorum non impedivit diligentiam spiritualium.

" E t invenit in templo vendentes boves, et oves, et columbas, et nummularios sedentes.

Et cum fecisset quasi flagellum de funiculis, omnes ejecit de templo, oves quoque et boves: et nummulariorum effudit aes, et mensas subvertit.

Et his qui columbas vendebant, 19 dixit: Auferte ista hinc, et nolite fa-

cere domum Patris mei domum negotiationis. "

Hic incipit manifestatio potestatis Verbi in ordinatione cultus divini qui debetur Creatori.

Haec autem pars habet duas partes: in quarum prima est perversitatis humanae circa cultum Dei potestativa correctio : in secunda autem signi hujus potestatis adhibitio, ibi, V. 18 : " Responderunt ergo Judaei. "

In prima harum tria dicuntur. Describitur enim circa locum cultus Dei ministrorum perversitas : secundo, Domini Jesu per correctionem adhibita severitas: tertio, quod hoc ita praefinivit Prophetae auctoritas. Dicit ergo de primo : " Et invenit: " quia sicut bonus praelatus per visitationem propriam inquisivit, et non dissimulavit. Et in hoc formam visitationis praelatis dedit. Psal. lviii, 8 : Intende ad visitandos omnes gentes: non miserearis omnibus qui operantur iniquitatem. Genes. xviii, 21 : Descendam, et videbo utrum clamorem qui venit ad me, opere compleverint.

"In templo. "

Quod et nomen, et dedicationem habuit, ut non nisi cultui Dei apta ibi exercerentur. Nomen enim habet a temptatione sive contemplatione: dedicationem autem sicut legitur, III Regum, VIII, 1 et seq. Psal. XCII, 5 : Domum tuam decet sanctitudo, Domine. Et hoc improperat Dominus sacerdotibus, Ezechiel. xliv, 8: Posuistis custodes observationum mearum in sanctuario meo vobismetipsis, hoc est, ad utilitatem avaritiae vestrae. Jerem. VI, 13: A minore usque ad majorem, omnes avaritiae student. Malach. I, 10: Quis est in vobis qui claudat ostia, et incendat altare meum gratuito ? quasi diceret: Nullus, quia omnia venditis avaritiae vestrae pretio.

" Vendentes. "

Quod procuraverunt sacerdotes, ut nullus excusaretur a sacrificiis quando in foribus templi animalium immolandorum invenirent emptionem, et ementes animalia et sacrificia ad offerendum.

Est autem attendendum, quod in templo erant quatuor atria in templi circuitu. Unum erat atrium interius in quo erat altare holocaustorum, in quod non intrabant nisi sacrificiorum sacerdotes et levitae ritum exercentes. Secundum fuit atrium mundorum, in quod laici mundi intrabant, sacrificia sua ad ostium interioris atrii praesentantes ad manus sacerdotum. Tertium atrium fuit mundarum mulierum ad supplicationem venientium. Quartum atrium luit immundarum, in quod etiam Gentiles aliquando intrabant. Et in illo animalia vendebantur jussu sacerdotum, quod non erat licitum, quia Domino fuit dedicatum: quia etiam in monte ubi apparuit Dominus, fecit poni terminos ne aliquis accederet. Exod. XIX, 12: Cavete ne ascendatis in montem, etc. Et sequitur, V. 13 : Sive jumentum fuerit, sive homo, non vivet. Et ideo in loco isto non debebat aliquid agi nisi quod pertinebat ad emundationem immundorum.

" Boves, etc. "

Quia illi pertinebant ad magna sacrificia, " et oves, " quae pertinebant ad minora, " et columbas, " quae pertinent ad sacrificia pauperum, " ei nummularios sedentes, " qui ad quaestum praestabant et muluabant emptoribus pecuniam : quod licet esset prohibitum, tamen hoc sacerdotes fieri volebant propter suum lucrum. Nummularii hic dicuntur campsores et usurarii. Ezechiel. XXII, 12: Usuram et superabundantiam accepisti. Deuter XXIII, 19: Non faenerabis fratri tuo ad usuram. Psal. XIV, 5 : Et munera super innocentem non accepit. Hoc enim attendentes Pontifices, omnia haec fieri

fecerunt propter sua lucra, et libertates illis concedebant, et restitutiones talibus fieri compellebant. Et in hoc imitantur eos nostri temporis Praelati summi, ad quorum fores nummularii stant simili vitio usuras exercentes, et majora habent privilegia ad ipsis quam sancti et religiosi. Hoc enim vitium a simoniacis exercetur, qui in templo Ecclesiae boves vendunt.

Beda : " Boves sunt Praedicatores quibus aratur et seminatur terra Domini semine verbi Dei. " I ad Corinth. IX, 9 : Non alligabis os bovi trituranti. Sed boves vendunt qui non divino amore, sed quaestus intuitu verbum doctrinae, vel praedicationis, vel divinae laudis audientibus impendunt. Hoc verbum attendere debent illi qui temporalia et non spiritualia quaerunt adipisci. Oves autem sunt opera pietatis. Oves autem vendunt isti qui humanae laudis gratia opera pietatis exercent. Matth. VII, 15: Attendite a falsis prophetis, qui veniunt ad vos in vestimentis ovium, intrinsecus autem sunt lupi rapaces. Columbae autem sunt dona Spiritus sancti, quia super Christum Spiritus sanctus in columbae specie apparuit . De quibus dicit Beda: " Columbas vendunt qui acceptam Spiritus sancti gratiam ad pretium dant. " Vel, qui impositionem manuum ad vulgi favorem tribuunt. Qui sacros ordines, vel beneficia non ad meritum, sed ad gratiam hominum, vel quaestus largiuntur, cum scriptum sit: Gratis accepistis, gratis date . Nummularii sedentes, hoc est, in lucris quiescentes (ut dicit Beda) sunt qui in templo non simulate caelestibus, sed aperte terrenis rebus in Ecclesia deserviunt, sua quaerentes non quae Jesu Christi. Ad Philip, ii, 22 : Omnes enim quae sua sunt quaerunt, non quae sunt Jesu Christi. ''Ementes autem, haec sacerdotibus pro adipiscenda gratia offerebant. Sicut et adhuc his tribus modis se ingerunt multi summis

Sacerdotibus, ut beneficia patrimonii sanguinis Jesu Christi accipiant. Unde dicit Bernardus ad Eugenium : " Circuit sedulus explorator, blanditur, obsequitur, manibus et pedibus reptat, si quo modo valeat se ingerere in patrimonium Crucifixi : exhibet laborem ut hos, simulat sanctitatem ut ovis, dona appendit pro columbis, et aliquando nummulariorum exhibet marsupium. "

" Et cum fecisset quasi flagellum de funiculis. "

Hoc est secundum, in quo adhibetur correctionis severitas.

Et tangit tria : animalium ejectionem, aeris effusionem, et columbarum venditionis inhibitionem.

Circa primum duo facit: descriptionem instrumenti ejectionis, et ejectionem ipsam.

Dicit ergo: " Et cum fecisset quasi flagellum de funiculis. " Eccle. IV, 12: Funiculus triplex difficile rumpitur. Duplex enim funiculus non bene retunditur, et ideo non ubique in percutiendo conjungitur percusso: sed de tribus optime retunditur, et undique tangit corpus percussum. Et hoc flagellum est paena secundum tres conditiones peccatorum in sententia condemnationis complexum : quorum unum est in peccatore malitia, vel ignorantia, vel contemptus : secundum est consideratio deformitatis et scandali in actu peccati: tertium autem est consideratio circumstantiarum. Ex his complectitur correctionis severitas. Eccli. xl, 10 : Flagella super iniquos creata sunt. Isa. XXVIII, 15 : Flagellum inundans cum transierit, eritis ei in conculcationem. Proverb. XXVI, 3: Flagellum equo, et camus asino, et virga in dorso imprudentium. Quia ergo sic complectitur peccati deformitas, Proverb. v, 22 : Funibus peccatorum suorum constringitur : ideo etiam

severitas censurae ex his debet complecti.

" Omnes ejecit. "

Nullum excipiendo, sine personarum acceptione. Psal. v, 11 : Secundum multitudinem iniquitatum eorum expelle eos : quoniam irritaverunt te, Domine.

" De templo, " in quo illicite fuerant per sacerdotes collocati. Isa. XXII, 19 : Expellam te de statione tua, et de ministerio tuo deponam te.

Et quia aequaliter displicet Deo iniquus et iniquitas ejus, ideo subdit: " Oves quoque, et boves: " nihil enim horum retinuit, nec in usus suos convertit. Genes. XIV, 22 et 23 : Levo manum meam ad Dominum Deum excelsum possessorem caeli et terrae, quod a filo subtegminis usque ad corrigiam caligae, non accipiam. ex omnibus quae tua sunt. I Regum, XII, 3 : Si de manu cujusquam munus accepi, et contemnam illud hodie, restituamque vobis. In hoc ergo se liberum ostendit vitiorum correctorem, dans pro certo formam Praelatis quam libera et severa manu et flagello districtionis Ecclesiasticae tales expellant ab Ecclesia : ut beatus Bernardus ad Eugenium : " Flagellum tenes: sciant te ad flagellandum potius quam ad accipiendum esse praepositum. "

" Et nummulariorum. "

Secundus modus correctionis. Hoc enim aes non expellit, sed perdendum effudit. Et hoc est quod dicit: " Effudit, " et in diversa sparsit " aes " pecuniarum, " et mensas, " in quibus aes ponebatur, " subvertit, " ut pecunia perdenda spargeretur. Act. VIII, 20: Pecunia tua tecum sit in perditionem. Veritas tamen grata est. Sic ejecit stabularios et nummularios. Isa. XXXIII, 15 : Qui projicit avaritiam ex calumnia, et excutit manus suas ab omni munere. Et his qui columbas vendebant dixit. "

Tertia severitas est. Has enim non ejecit nec subvertit: sed dixit ista de templo penitus auferenda, ita quod nec ea contingere voluit. Causa autem hujus non est quam quidam assignant: quia scilicet columbae non sint detestandae, sed ad templum reducendae, cum dona sancti Spiritus significent: quia etiam boves non detestabatur, et oves, et pecuniam, sed illicitam . negotiationem. Unde causa hujus est, quia in columbis expresse Spiritus sancti gratia significatur quae per haeresim simoniacam venditur. Unde Glossa : " Specialiter simoniaca haeresis damnatur, quibus dicit: " Auferte ista hinc, " ne in domo Dei ista haeresis umquam appareat. " Gregorius : " Cathedras evertit, quia talium negotiatorum sacerdotium quod per cathedras intelligitur destruit. Hinc est quod sacri Canones simoniacam haeresim damnant, et eos sacerdotio privari praecipiunt qui de sacerdotio pretium quaerunt. "

Causam autem factorum et dictorum suorum inducit, dicens: " Et nolite facere, " opere vestro illicito, " domum Patris mei. " Ecce mauifeste et aperte se esse Filium Dei dat intelligere. Jerem. VII, 10 et ll: Stetistis coram me, in domo hac in qua invocatum est nomen meum, et dixistis : Liberali sumus, eo quod fecerimus omnes abominationes istas. Numquid ergo spelunca latronum facta est domus ista in qua invocatum est nomen meum in oculis vestris ?

" Domum negotiationis, " quia in negotiatione sunt insidiae latronum ad accipiendum et fraudandum. Augustinus in Regula: " In oratorio nemo aliquid agat nisi ad quod tactum est: unde et nomen accepit. " Isa. lvi, 7 : Domus mea, domus orationis vocabitur. Jerem. vii, 30: Posuerunt offendicula sua in domo mea, in qua. invocatum est nomen meum. Zachar, XIV, 21: Non erit mer-

calor ultra in domo Domini exercituum. Psal. lxx, 15 et 16: Quoniam non cognovi negotiationem ,introibo in potentias Domini. Chrysostomus: " Si quis mercator est, expellatur de Ecclesia : quia scriptum est : Quoniam non cognovi negotiationem. " II ad Timoth. II, 4 : Nemo militans Deo implicat se negotiis saecularibus, ut ei placeat cui se probavit. ''Hoc est ergo quod dicit.

Sed quaestio oritur de ordine historiae. Quia Joannes dicit hoc factum esse primo anno praedicationis Domini ante Joannis incarcerationem : Matthaeus autem, XXI, 12 et seq., dicit hoc esse factum anno ultimo praedicationis Dominicae post decollationem Joannis. Sed ad hoc dicit Augustinus in libro de Concordia Evangeliorum, quod bis factum est. Et primo anno factum ponit Joannes : ultimo autem anno factum ponit Matthaeus et alii Evangelistae. Et ideo etiam aliis verbis in corrigendo Dominus usus est hic, et in aliis Evangelistis.

Hoc est ergo quod dicit.

" Recordati sunt vero discipuli ejus quia scriptum est: Zelus domus tuae comedit me. "

. Hic ponitur confirmatio propter Prophetae auctoritatem, quod sic a Spiritu sancto ab initio fuerat ordinatum.

Et hoc est quod dicit: " Recordati sunt discipuli ejus " supple, post Resurrectionem : cum sicut dicitur, Luc. XXIV, 45 : Aperuit illis sensum ut intelligerent Scripturas. " Quia scriptum est, " in Psalmo lxviii, 10 : Zelus domus tuae comedit me. Superius a nobis zelus bonus est diffinitus. Et ille (sicut dicit Chrysostomus) est fervens amor in bonum, quia zelus per iram sive ira per zelum dicitur habere turbationem animi quae in Christum non cadebat: eo quod de Christo scriptum est, Isa. xlii, 4 : Non erit tristis, neque turbulentus.

" Comedit me. " Augustinus : " Zelddomus Dei comeditur qui omnia quae videt ibi perversa corrigere cupit, et emendare non quiescit. Si emendare non potest, tolerat et gemit. " Hoc etiam dicit glossa Augustini: " Si in templo figurali quod est domus orationis prohibet negotiationem quae honesta putatur, cum sit de his quae in templo offeruntur: quanto magis prohibet potationes et caetera graviora? "

Quaeritur autem hic, Qualiter Judaei cum multi essent et in potestate constituti, permiserunt unum hominem humilem ista perficere, quod non insurrexerunt in eum ? Dicunt quidam quod hoc dissimulaverunt, ne notam avaritiae coram populo in die festo incurrerent. Sed hoc nihil est : et ideo verbum Hieronymi tenendum est qui dicit : " Igneum quoddam atque sidereum videbatur ex oculis ejus, et divinitatis majestas lucebat in facie, immutans eorum animum quod non audebant immittere in eum manum. " Et hoc fuit iterum signum divinitatis. Verbi incarnati quod aquila videre potuit, in quo se divinitas (ut dicit Augustinus) plusquam in Lazari resuscitatione manifestavit.

Hoc ergo scrutantes Scripturas discipuli invenerunt. Joan. v, 39 : Scrutamini Scripturas, quia vos putatis in ipsis vitam aeternam habere. Ad Roman. xv, 4 : Quaecumque scripta sunt, ad nostram doctrinam scripta sunt : ut per patientiam, et consolationem Scripturarum, spem habeamus.

Attendendum autem quanti meriti sit zelus domus Dei: et generaliter omnis zelus bonus cujus actum inter prima sua opera Christus ostendit. Cujus merito Phinees pactum sempiterni sacerdotii accepit . Cujus fervore Mathathias templum purgavit, I Machab, II, 26 : Zela-

IN EVANG. JOANNIS CAP. 11-18, 19.

tus est legem, sicut fecit Phinees Zamri, filio Salomi. Cujus igne accensus Elias Prophetas Baal interfecit . I. Machab.II, 58: Elias, dum zelat zelum legis, receptus est in caelum. Psal. cxviii. 139: Tabescere me fecit zelus meus, quia obliti sunt verba tua inimici tui. Zelus autem amarus est zelus invidiae : et hic non est habendus. Jacobi, III, 14 : Quod si zelum amarum habetis, et contentiones sint in cordibus vestris, nolite gloriari, etc. Sequitur, v 16: Ubi enim zelus et contentio, ibi inconstantia et omne opus pravum.

" Responderunt ergo Judaei, et dixerunt ei: Quod signum ostendis nobis quia haec facis? "

In hac parte signum ponitur probans et confirmans tantam potestatis auctoritatem.

Et dividitur in quatuor partes: in quarum prima ponitur signi petitio : in secunda, signi exhibitio : in tertia, signi non intellecti declaratio : et in quarta ponitur omnium harum fructus.

Dicit ergo : " Responderunt ergo Judaei, " dictis his et factis, " et dixerunt ei, " signum petentes : " Quod signum ostendis nobis, " quia Propheta suam potestatem debet probare per signum. I ad Corinth. I, 22: Judaei signa petunt.

" Quia haec facis ? " Joan. VI, 30 : Quod ergo tu facis signum, ut videamus, et credamus tibi ? Matth. XXI, 23: In qua potestate haec facis ? et quis dedit tibi hanc potestatem ? Chrysostomus : " 0 insania ! signone opus erat ut ea quae maleuebant cessare faceret ? Unde temerarium fuit in talibus quae aperta sunt, quaerere signum. Aliter autem et superbiae, quod indigni sibi signa ostendi quaerebant. " Matth. XII, 39 : Generatio mala et adulterii signum quaerit,

. Cf. III Regum, XIX, 14 et seq. et seq IV Regum, et signum non dabitur ei, nisi signum Jonae Prophetae. Et ideo etiam hic aenigmatice dat signum quod intelligere non valebant: et tamen est signum pastionis et humilitatis, sicut signum Jonae Prophetae.

Sed tunc quaeritur, Cum perversi essent quibus signum aperte intelligentiae non esset dandum, quare correxit eos? cum scriptum est sic, Eccle. i, 15 : Perversi difficile corriguntur, et stultorum infinitus est numerus. Ad hoc dicendum, quod propter perversos nec veritas judicii, nec purgatio loci sic est dissimulanda.

" Respondit Jesus, et dixit eis : Solvite templum hoc, et in tribus diebus excitabo illud. "

Ecce signi exhibitio.

" Solvite templum hoc, " hoc est, solvite templum hoc, quod est templum verum in quo deitas inhabitat. Psal. cxxxvii, 2 : Adorabo ad templum solidum tuum, et confitebor nomini tuo. Quia in templo illo notam sui fecit divinitas. Ezechiel. xliii, 2 : Et ecce gloria Dei Israel ingrediebatur, scilicet in templum, per viam orientalem. Ad Coloss. ii, 9 : In ipso inhabitat omnis plenitudo divinitatis corporaliter. Ezechiel. xliii, 7 : Locus solii mei, et locus vestigiorum pedum meorum, ubi habito in medio filiorum Israel in aeternum. In carne enim sua habitavit in medio nostri.

In hoc autem quod dicit : " Solvite, " pro solvetis, imperativum pro futura enuntiatione ponens, notat quod consentit in hoc quod pro genere humano passurus esset. Et ideo sensus est, ut dicit Chrysostomus : " Solvite, " hoc est, pro talibus operibus qualia modo facio, tandem templum hoc corporis mei solvetis, putantes vos mihi praevaluisse :

ii, 11.

sicut Philistiim gloriati sunt se praevaluisse conlra Samsonem cum eum dormientem ligassent: sed illi sicut tandem succubuerunt Samsoni : sic et vos succumbens et mihi.