Responsio. Dicendum quod sicut Damascenus dicit in secundo libro, passio est motus / ab / ex / alio in aliud. Sed quia nomen passionis a receptione sumitur, dicitur enim a patin Graece quod est recipere, dicitur proprie passio motus non omnis sed secundum quem imprimitur aliquid in / age- / patiente ab aliquo exteriori agente. Et propter hoc dicit philosophus in primo de generatione quod solus motus alterationis passio dicitur; motus enim localis non transmutat aliquid intrinsecum rei; motus vero augmenti est secundum hoc quod id quod iam inest scilicet nutrimentum conversum in maiorem quantitatem protenditur. Unde secundum / sui / perfectam rationem / passionis / alteratio passio dicitur. Hinc autem translatum est nomen passionis ad ipsas qualitates secundum quas fit alteratio,/ quia / secundum quod / formae nominantur ex / actibus) motibus / propriis.
Alteratio autem cum sit motus in qualitate requirit / tria / quatuor /: unum ex parte subiecti quod alteratur, ut scilicet sit res / naturalis / quae possit esse subiectum motus; cuiusmodi sunt res materiales. Aliud ex parte / terminorum / termini a quo /, ut scilicet una qualitas abiciatur / et altera inducatur / quae prius inerat /p tertium ex parte / moventis / termini ad quem /, ut scilicet / sit / qualitas / aliunde / adveniens / sit / ex ex- / ab intrinseco agente imprimente in ipso /p quartum est ex parte moventis, ut scilicet / patiens / agens assimilet sibi patiens. Et secundum hoc inveniuntur diversa genera passionum. Dicitur enim uno modo passio communissime quantum ad receptionem tantum / sine hoc quod sint / quae ta quod / sicut intellectus possibilis recipit species intelligibilium / que tamen ei extraneae esse non possunt sed perfectiones eius quia omne quod recipitur in intellectu recipitur per modum veri quod est perfectio intellectus.
Alio modo adhuc magis proprie dicitur passio secundum receptionem et assimilationem ad rem unde fit receptio; et sic delectatio et amor / intelligibil- / qui est in parte intellectiva potest dici passio, quia huiusmodi consequuntur in parte intellectiva ex convenientia apprehensi ad / rem / apprehendentem secundum quod est bonum ei; et hoc deficiebat in primo modo.