Secundo quaesitum est utrum diabolus cognoscat cogitationes hominum.
Respondeo. Dicendum, quod cognoscere cogitationes cordis potest contingere dupliciter: in se et per se; et in aliquo effectu.
Primum solius dei est; Ierem. XVII, V. 9: pravum est cor hominis et inscrutabile; unde nec Angeli sic eas cognoscunt.
Cuius ratio est triplex.
Una, propter debilitatem esse quod habet; eo quod supra gradum quo aliquid est ens in potentia, est gradus quo res sunt in anima.
Alia ratio est, quia quod est in veritate causae alicuius, non potest cognosci nisi a causa quae nata est movere illam; voluntatem autem movet solus deus. Cum ergo omnes cogitationes dependeant a voluntate sicut a sua causa, solus deus eas cognoscit.
Alia ratio est, quia Angeli illa quae cognoscunt naturaliter, cognoscunt per species naturaliter inditas: et hae sunt species rerum naturalium, non autem cogitationum: quia haec non reducuntur ad causam naturalem, vel non pertinent ad cognitionem naturalium.
Tamen per effectus cogitationum cognoscunt cogitationes, sicut et homo facit, cum ipsi subtilius cognoscant effectus qui causantur ex cogitationibus. Nam secundum cogitationes homo afficitur aliqua passione, et per eas movetur cor; et hos motus subtilius ipsi cognoscunt quam nos; et sic aliquid cognoscunt de cogitationibus cordis. Et hoc Augustinus dicit in Lib. De divinat. Daemonum; licet alibi dicat, quod determinare in eis talem cognitionem sit praesumptuosum.