QUODLIBETUM XII

 QUODLIBETUM 12

 Quaestio 1

 Prologus

 Quaestio 2

 Articulus 1

 Articulus 2

 Quaestio 3

 Prologus

 Quaestio 4

 Quaestio 5

 Articulus 1

 Articulus 2

 Quaestio 6

 Prologus

 Articulus 1

 Articulus 2

 Quaestio 7

 Prologus

 Articulus 1

 Articulus 2

 Quaestio 8

 Prologus

 Quaestio 9

 Articulus 1

 Articulus 2

 Quaestio 10

 Prologus

 Quaestio 11

 Articulus 1

 Articulus 2

 Articulus 3

 Quaestio 12

 Prologus

 Quaestio 13

 Quaestio 14

 Articulus 1

 Articulus 2

 Quaestio 15

 Prologus

 Quaestio 16

 Articulus 1

 Articulus 2

 Articulus 3

 Quaestio 17

 Prologus

 Quaestio 18

 Articulus 1

 Articulus 2

 Articulus 3

 Quaestio 19

 Prologus

 Quaestio 20

 Quaestio 21

 Quaestio 22

 Articulus 1

 Articulus 2

 Quaestio 23

 Prologus

 Articulus 1

 Articulus 2

 Articulus 3

 Quaestio 24

 Prologus

Prologus

Prologus

Deinde quaesitum est de praedestinatione.

Utrum praedestinatio sit certa.

Et videtur quod non.

Argumentum 1

Quia possibile est praedestinatum damnari, sicut Petrum, si fuisset statim mortuus, quando peccavit christum negando.

Argumentum 2

Si vero dicas quod praedicta locutio est de dicto vera, de re vero non; contra: quia hoc habet locum in formis separabilibus; sed haec forma quae est praedestinatio, est inseparabilis.

Corpus

Respondeo. Dicendum, quod praedestinatio est quaedam pars divinae providentiae. Providentia autem dicit directionem aliquorum in finem; et haec praesupponit scientiam et voluntatem.

Sic ergo praedestinatio habet certitudinem ex parte scientiae dei, qui non potest falli; et ex parte voluntatis divinae, cui non potest aliquid resistere; et ex parte providentiae, quae certissimo modo ducit ad finem, cum deus sit sapientissimus.

Ad 1

Ad primum ergo dicendum, quod praedestinatio habet certitudinem, et tamen non est necessarium praedestinatum salvari, sed remanet contingens.

Dictum est enim quod habet certitudinem ex scientia, voluntate et providentia; et nullum istorum contingentiam impedit. Scientia non, quia scientia dei est futurorum prout sunt in praesenti, et secundum hoc sunt determinata.

Voluntas non, quia voluntas dei est principium totius entis, ergo non cadit sub ratione contingentiae vel necessitatis, sed haec effluunt et ordinantur ex dei voluntate; et sic ipsa dei voluntas facit quaedam contingentia, praeparando causas contingentes illis rebus quas vult esse contingentes; et similiter necessarias causas rebus et effectibus necessariis. Et sic voluntas dei semper impletur; non tamen omnia necessario eveniunt, sed eo modo quod deus vult ea esse: et vult quod sint contingenter. Providentia non, quia non tollit contingentiam.

Ad 2

Ad secundum dicendum, quod bona est distinctio. Sed ad obiectum de formis dicendum, quod aliter est de formis realibus, et aliter de praedicatis quae important aliquid pertinens ad actum rationis: quia in primis, scilicet realibus, si in eis debeat habere locum talis distinctio, oportet inesse separationem in re et in consideratione: in secundis non requiritur, sed oportet quod res illa cadat sub alia consideratione. Et sic dico, quod iste praedestinatus potest considerari vel ut in se, vel ut divinae cognitioni relatus; et sic uno modo attribuitur ei quod possit damnari, alio modo non.