TRACTATUS II. DE ANIMA SECUNDUM OPINIONES ALIORUM.
CAPUT VII. De officiis virtutis generativae.
CAPUT X. De duplici motore nutrimenti.
CAPUT XVIII. Qualiter sonus generatur in aere et aqua.
CAPUT XIX. De echo qui est sonus reflexus.
CAPUT XXXV. Qualiter se habet tactus ad tangibilia.
De opinione quae et motivo et cognoscitivo animam dicit diffiniendam : in quo etiam, est de opinionum collatione.
Habitis autem his quae moverunt Antiquos ad dicendum quod anima diffinien- da erat per motivum : itemque habitis eis ex quibus aliis videbatur quod esset diffinienda per cognoscitivum, fuerunt quidam utrumque istorum complectentes et diffinientes animas per utrumque, dicentes animam esse numerum seipsum moventem. Dicebant autem ipsam esse numerum propter Platonis rationes: quia numerum ponebant esse principium omnium rerum, ut ex illo potentiam cognoscitivam omnium haberet : et per seipsum moventem dicebat, ut ex illo moverentur corpora per rationem superius introductam. Et in hanc animae diffinitionem plurimi consenserunt antiquorum Stoicorum : quia ex ista videbatur eis quod animam probarent immortalem esse, sicut inferius ostendemus. Licet autem omnes conveniant in hoc quod omnia sunt ex principiis primis, tamen differunt in duobus, quorum unum est quae sint illa principia prima, et secundum quot sint numero. Maxime autem differunt in hoc quod dicunt quidam ex eis principia rerum esse corporea. Quidam autem dicunt ea esse incorporea et miscent principia ex his : et ad. haec utraque referenda dicunt esse principia. Et in multitudine principiorum differunt : quoniam quidam eorum dicunt esse unum, et quidam plura his principiis quae ponunt, tradunt animam esse corpoream vel incorpoream, et unum, vel plura.
Quod enim dicunt, quod natura principiorum est motiva, non est irrationabile, sicut nos superius ostendimus : et quia quidam putabant quod primum motivum omnium et incorporeum est ignis, ideo dixerunt quod anima est ignis quidam: hoc enim est subtilissimum corporum specie sentium partes suas, et inter omnia elementa maxime est incorporeus et spiritualis, et movet alia, sicut videtur, cum ipse sit maxime mobilis.
Sed licet Democritus falsum posuerit, tamen dulcius caeteris dixit: quia expositione sua cuncta cavit, quando retulit propter quid est unumquodque operum animae generalium. Dixit enim animam quidem et intellectum idem esse, sicut superius diximus : et cum intellectus sit essentia prima quae capacitate ambit omnes alias, dixit quod habet ex eo quod atomi rotundae prima sunt principia rerum, et sunt motiva sicut anima, eo quod habent figuram quae omnibus figuris nobilior est, et propter partes subtilissimas: figura autem haec est forma rotunda : talem autem dicit esse intellectum et animam, eo quod velociter transit ab uno in aliud : et ignem dicit esse ejusdem speciei rotundae : et ideo animam esse ignem vel ex igne.
Anaxagoras autem licet melius posuerit quam Democritus, tamen non adeo dulciter secundum philosophiam dixit, quod minus certificavit. Alicubi enim Addetur quidem alterum dicere animam et intellectum,sicut superius diximus : alicubi autem videtur utrisque uti sicut una natura : et ideo et intellectum posuit omnium esse principium maxime, et solum eumdem dicit esse inter omnia quae sunt, simplicem et immixtum et purum. Et nos jam ostendimus quare dixit ipsum esse principium, quoniam scilicet in eo est omnium capacitas sicut in principio primo materiali. Simplicem autem dixit esse, eo quod non extenditur corporeitate et contrarietate. Immixtum autem, eo quod non commixtus est organo alicujus corporis per suam operationem, sed remanet separatus. Purus autem est, eo quod capit essentias puras rerum et non esse ipsarum in materia et materiae appendiciis. Et haec positio in paucis peccat, sed non certificat : quia dicit quod ab eodem habet et cognoscere et movere, eo quod dicit intellectum omnia movere. Et hoc esse non potest quia idem
eodem modo se habens, non potest esse materiale et efficiens : est autem materialis et passiva potentia cognoscitiva et motiva eorum quae sunt efficiens.
Ex antiquis autem Philosophis Italicis, de quibus exstat parva reminiscentia, fuit Melissus, qui opinatus est animam per motivum esse diffiniendam : quia dixit magnetem habere animam per quam ferrum trahit. Diogenes autem, sicut et alteri quidam dixerunt animam esse aerem quemdam, eo quod cognitivo et motivo dicebant eam diffiniri : et aerem dixerunt principium omnium , et ita esse principium cognitionis in anima : et eumdem dixerunt esse subtilissimum, et ita esse in anima eumdem aerem principium motus quo movet anima. Heraclitus autem civis Ephesius omnium principium dixit esse vaporem, et ex ipso constitui omnia alia, et eumdem dixit esse incorporalissimum et mobilissimum, eo quod semper fluat : et dixit quod nihil entium est, quod non continue moveatur : et ideo cum cognitio sit per assimilationem, eo quod cognoscens omnia sit mobilissimum : et ideo ipse et multi alii fumum cordis et vaporem dixerunt esse animam. Similem autem his causam inducentem habuit Alcmaeon, qui a quibusdam Thales, qui unus de septem sapientibus fuisse creditur : hic enim licet non diceret animam esse vaporem vel fumum, tamen dixit quod est quoddam divinum, quod movetur semper movens seipsum : et ideo etiam immortalem dixit esse animam, quia sit principium movens primum. Si enim daretur non moveri, tunc etiam non moveret, sicut dixerunt. Si autem primum non movet, tunc nihil secundorum movet vel movetur, sicut habitum est in VIII Physicorum : et sic cessat motus jam in tota natura, quod est inconveniens : oportet igitur quod se semper moveat. Est igitur immortalis. Haec autem ratio scripta est in Phaedro Platonis. Et ideo dixit Thales animam comparari diis coelestibus immortalibus, qui sunt intelligentiae moventes, quia movere inest animae sicut intelligentiis immortalibus : quia ex se moventur coelestia, sicut et animalia. Moveri enim vidit omnia divina continue ex seipsis, sicut solem, lunam, et astra, et coelum totum. Alcmaeon autem talem dedit de anima Philosophiam, propter hoc quod vidit animam movere per intellectum, sicut et caelum movetur : et ideo animam dixit esse principium motus primum, et non posse non moveri et non movere, sicut neque prima possunt a motu cessare. Diximus autem rationem hujus in Physicorum libro ultimo. Magis autem grossi non adeo efficaces rationes habuerunt inducentes eos ad ponendum. Hippus quidam vulgaris Philosophus dixit animam esse humorem aqueum, et videtur sibi quod hoc persuaserit a semine generationis : quia semen omnium generatorum est humidum aqueum, quod cito recipiat membrorum effigies. Fuit autem causa dicti , quia vidit virtutem formativam esse in humido retentam viscositatem spermatis, quae format membra omnia : et hanc putavit esse humidi naturam in semine, quod nullam causam consideravit nisi materialem. Dixit ergo primo humorem formare in seipso organum, et postea humorem seminalem radicaliter illis organis imbibitum esse animam animalium : et ideo redarguit eos qui sanguinem dixerunt esse animam, dicens quod humor spermatis non est sanguis : sperma autem generationis primam dicit esse animam, quae format omnia membra et infundit, sicut prius dictum est. Adhuc autem grossiores sanguinem esse animam dixerunt. Illa ratione inducti dixerunt sentire magis esse proprium animae, et per illud dixerunt animam esse diffinicndam, quemadmodum dixit Critias : et cum videretur corpus exsangue propter frigid.ita.tem obstupescere in sensu, et ad reditum sanguinis redire
sensum, putabant vim sensitivam sedem habere in sanguine, et esse sanguinem : et quia sensum et animam dixerunt idem esse, ideo dixerunt animam esse sanguinem. Et ut breviter dicatur, omnia elementa judicata sunt esse anima ab aliquo Antiquorum praeter terram. Hanc enim nulli retulerunt solam esse elementum vel animam, nisi forte aliquis diceret eam esse ex omnibus elementis, aut omnia elementa, quemadmodum Empedocles. Hujus autem causa fuit, quia cum duo sint in quibus convalescit vita, calor scilicet et humor, neutrum est in terra : et ideo etiam a paucis elementum esse terra ponebatur, sed dicebatur esse faex distillans ab omnibus aliis elementis, et sic ex aliis esse composita. Unde etiam illi qui sanguinem animam esse dicebant, primas operationes animae vegetabilis et sensibilis in sanguine vel humore esse, quem loco sanguinis esse dicebant vel videbant. Est enim ultimum nutrimentum sanguis intra venas, ex quo est cibus et augmentum et generalia et in anima sensibili sensus. Quoniam etiam spiritus animalis in quo deferuntur formae ad v res animae apprehensivas, resolvitur a sanguinis humore : et ideo sanguinem priorem esse dicebant illo. Et quoniam tam sanguis quam sperma operationes quas habent, in humido habent, quod formatur ad membra corporis, sive in generatione, sive post, et causas formales et efficientes videre non poterant, ideo animam primum humidum et omnium humidorum principium esse dicebant. Animam enim propter potentiam quae est in ea ad omnia quodammodo, materiale et primum principium esse credebant, sicut superius dictum est.