Operaciones.
Quod operaciones sunt propter operata.
I i a.
Quod operaciones uirtutum delectabiles sunt secundum se ipsas. I VI e.
Quod operaciones secundum uirtutem sunt domine felicitatis. I VIII f.
Quod operaciones uirtutum sunt permanenciores disciplinis. Ibidem.
Quod operaciones sunt domine, et ideo oportet considerare de operacionibus que fiunt secundum rectam racionem prudencie. II ii a.
Quod ex similibus operacionibus fiunt similes habitus. II I g.
Quod de operacionibus uirtutum non secundum certitudinem est dicendum, set tipo per argumentaciones inperfectas et exemplo. II ii a.
Quod operaciones nichil habent stans et conferencia, sicut nec sana. Ibidem, b.
Quod quedam operaciones puta adulteria non possunt bene fieri. II V g.
Quod operaciones sunt circa singularia.
II VI a et VII III c.
Quod in operacionibus quibusdam laudatur aliquando quis, aliquando uituperatur.
III I f.
Quod operaciones que sunt circa fines et (ea que sunt) ad ipsos sunt secundum eleccionem et uoluntarie. III IX a.
Quod operaciones uirtutum sunt uoluntarie et in nobis; et sicut uirtus, et malicie sunt in nobis.
Ibidem.
Quod non omnis operacio anime suscipit medietatem, sicut adulterium, furtum, homicidium; hec enim omnia et que talia dicuntur secundum se ipsa mala esse. II V f.
Quod operaciones et habitus non similiter sunt uoluntarie, quia operacionum domini sumus a principio usque ad finem et scimus omnia que contingunt in ipsis, set habituum principii adieccio incognita. III X g.
Quod operacionem existimant quidam generacionem esse, quod falsum est.
VII XIV c.
Quod nulla operacio perfecta est impedita.
Ibidem, e.
Quod quales sunt operaciones tales fiunt habitus, et qui ignorat quod ex similibus operacionibus fiunt similes habitus fere insensibilis est.
III IX d.
Quod operaciones uirtutis sunt bone et boni gracia. IV I d.
Quod operacio que est in presenti magis est delectabilis quam spes futuri uel memoria preteritorum.
IX VIII e.
Quod operacio felicis quem oportet delectabiliter uiuere continuatur ex amicis et talis erit magis delectabilis. IX X f.
Quod bona operacio continuatur facilius ab eo qui est cum alteris quam qui est solitarius.
Ibidem, g.
Quod operacio uirtutis non est qualitas.
X III a.
Quod perfecta operacio sensus est sensus bene dispositi ad pulcherrimum sensibile, id est bene proporcionatum armonie sensus, inter omnia que iacent sub sensu. X VI a.
Quod operacio cuiuslibet est optima quando est optime dispositi operantis ad potissimum, id est nobilissimum, eorum que subsunt illi operanti; et delectabilissima et perfecta est talis operacio secundum omnem sensum.
Ibidem, b.
Quod operacionum quedam sunt necessarie et propter alterum eligibiles, quedam autem propter se ipsas. X IX b.
Quod unicuique est eligibilissima operacio secundum proprium habitum.
Ibidem, e.
Quod operacio est studiosior et felicior que est hominis, id est secundum (meliorem partem ipsius, quam que est bestie, id est hominis secundum) bestiale ipsius. Ibidem, f.
Quod operacio continuissima que est speculatiue dicitur esse felicitas. X x b.
Quod operacio secundum sapienciam est delectabilissima earum que secundum uirtutem operacionum, ut ab omnibus confessum est.
Ibidem.
Quod operaciones practicarum uirtutum sunt in ciuilibus et bellicis, et tales acciones uidentur non uacantes esse in bonitate perfecte.
Ibidem, e.
Quod operaciones ciuiles non sunt uacantes, quia per ipsum conuersari ciuiliter acquirens potentatus et honores et adhuc felicitatem et ipsi et ciuibus alteram existentem a politica.
Ibidem, f.
Quod operaciones bellice et politice inter omnes operaciones uirtutum practicarum precellunt pulcritudine et magnitudine, et tamen non sunt uacantes, quia finem aliquem appetunt et ita nec propter se ipsas sunt eligibiles et ita sequitur quod condiciones felicitatis in eis non inueniuntur.
Ibidem.
Quod sola operacio intellectus speculatiui est perfecta felicitas, eo quod nullum preter ipsam appetit finem et habet delectacionem propriam et quecumque alia beato attribuuntur dum modo accipiunt perfeccionem ex longitudine uite.
Ibidem, g.
Quod operaciones secundum morales uirtutes sunt humane, quia iusta et forcia et alia que secundum uirtutes agimus in commutacionibus et passionibus et aliis, omnia sunt humana, et hoc idem uidetur de prudencia; et sic felicitas ciuilis que est secundum prudenciam et alias morales uirtutes erit humana, et que est secundum intellectum erit separata et diuina. X XI c.
Opera.
Quod in operibus uirtutum in permanendo maxima est constancia. I VIII f.
Quod propter honorabilissima opera non fit obliuio de hominibus. Ibidem, g.
Quod ex operibus bonis generantur uirtutes et artes et ex malis corrumpuntur; ex citharizare (enim) boni et mali fiunt cithariste.
II I e.
Operari.
Quod qui non curat operari iusta non curat fieri bonus. II III g.
Quod operari et non operari est illorum qui in se ipsis habent operandi principium.
III I f.
Quod operari bona uel mala est in nobis.
III IX b.
Quod operari non contingit nisi aliquid est opinatum esse melius. VII II c.
Quod operari male est propter ignoranciam.
Ibidem.
Operans.
Quod operantes recte in uita bonorum illustres fiunt. I VI d.
Quod operans secundum uirtutem oportet quod sciat quid operandum et eligat propter finem et firmiter stabilitus per habitum.
II III b.
Quod operans iusta et casta nequaquam dicitur iustus et castus, puta si operetur a legibus ordinata timore aut nolens aut per ignoranciam.
VI IX e.
Quod operantem iniusta non uelle iniustum esse aut (stuprantem) incontinentem, irracionabile uidetur. III IX f.
Opus.
Quod opus (hominis) est uel secundum racionem uel (non) sine racione, id est cum participacione racionis. I V c.
Quod idem est opus genere hominis et boni hominis, et cithariste et optimi cithariste.
Ibidem.
Quod opus hominis ponimus uitam quandam, id est modum uiuendi. Ibidem.
Quod opus ciuile perficitur secundum prudenciam et moralem uirtutem; uirtus enim facit intencionem rectam, prudencia uero ordinat que ad hanc. VI IX d.
Operata.
Quod operata existunt meliora operacionibus in hiis in quibus utrumque inuenitur.
I i a.
In olimpiadibus.
Quod in olimpiadibus non coronantur optimi et fortissimi, set agonizantes. I VI c.
Oligarchia.
Quod oligarchia est malicia principancium qui tribuunt indigne ea que sunt ciuitatis preter dignitatem et plurima bona sibi ipsis et principatus semper eisdem amicis, ut facile ditentur.
VIII X b.
Odor.
Quod in odoribus rosarum et tymiamatum gaudentes non dicimus intemperatos.
III XIV e.
Quod in odoribus ciborum gaudent aliqui quando esuriunt. Ibidem, e.
Oculus.
Quod oculi uirtus et oculum studiosum facit et opus eius. II IV f.
Opinio.
Quod opinio uidetur esse circa omnia et circa eterna et inpossibilia et ea que in nobis sunt.
III V e.
Quod opinio diuiditur uero et falso.
Ibidem.
Quod opinio laudatur si est uera, eleccio uero si est cuius oportet uel recte.
Ibidem, f.
Quod si presit opinio eleccioni uel sequitur, nichil differt, quia in hoc non intenditur, set tantum quod non sit idem.
Ibidem, g.
Quod opinio aliquid determinate enunciat.
VI VII e.
Quod opinio est duplex, quedam uniuersalis, id est maioris proposicionis, et quedam particularis, id est minoris. VII III e.
Quod preter opinionem et non preter scienciam, nichil differt. VII III b.
Quod preter opinionem contingit agere incontinenter.
Ibidem, f.
Quod opinio non est contraria racioni per se, set per accidens in quantum concupiscencia admiscetur. Ibidem.
Quod opiniones sunt tres de delectacione.
VII XIII b.
Quod opinio Aristotilis uidetur consonare ceteris et operacionibus. X XIII c - e.
Quod obliuio non est prudencie, quia non solum est cum racione set habet innata principia.
VI III g.
Quod in operabilibus magis iudicatur ex uita et operibus quam in sermonibus, et ideo oportet ea que dicta sunt inferre per consideracionem ad uitam et opera.
X XIII e.