TRACTATUS II. DE ANIMA SECUNDUM OPINIONES ALIORUM.
CAPUT VII. De officiis virtutis generativae.
CAPUT X. De duplici motore nutrimenti.
CAPUT XVIII. Qualiter sonus generatur in aere et aqua.
CAPUT XIX. De echo qui est sonus reflexus.
CAPUT XXXV. Qualiter se habet tactus ad tangibilia.
De tribus in summa, per quae anima ab Antiquis diffiniebatur, quae sunt motivum, cognoscitivum et incorporeum.
Ut autem ad summam reducamus omnia ex quibus Antiqui animam dixerunt esse et diffiniri, dicimus quod tria sunt quae dixerunt ei inesse substantialiter, hoc est, motum, sensum, et incorporeum. Et nos quidem jam ante ostendimus rationes bonas et subtiles quae induxerunt eos ad hoc quod dixerunt ei inesse motum, quo seipsam movet, et sensum, quia sensum in ea idem reputabant cum intellectu, omnem virtutem apprehensivam sive cognitivam sensum vocantes. Sed incorporeum inesse eidem dicebant hac ratione, quia videbant quod omnis forma quae determinat et perficit materiam, post corporeitatem secundum naturam sibi adveniens, divisibilis et corruptibilis est. Animam autem videbant indivisibilem et incorruptibilem, et ideo incorporeum dixerunt ei inesse per naturam. Amplius autem nullum corporum movet seipsum, sicut probatum est tam in Physicis quam in Coelo et Mundo : animam autem dixerunt movere seipsam, et ideo dixerunt incorpoream . Amplius nulla potentia determinata corporeitate est potentia omnia fieri : igitur necessario. est incorporea. Adhuc quidquid secundum esse in corpore est, quantitatem habet per se vel per accidens : formae autem quae fiunt in anima cognoscente, simplices sunt, nullius omnino quantitatis existentes : igitur anima non potest esse corporea. His igitur rationibus et similibus inducti, dixerunt animae inesse per substantiam incorporeum, et per ipsum animam diffiniri, nihil inconveniens in hoc dicen- tes. Sed in supposito incorporei multum errabant propter novitatem eorum in Philosophia : quoniam incorporeum esse dicebant rarum, quod tactui et visui non manifestatur : et sic inciderunt in errores diversos, aerem vel vaporem dicentes esse animam. Horum autem trium quae dicta sunt quodlibet reduxerunt ad aliquod naturae principium, eo quod animam videbant habere proprietatem primi principii alicujus in movendo et quiescendo vel cognoscendo, sicut supra manifestatum est : et ideo illi qui animam in cognoscendo dixerunt esse difimendam, ponebant animam esse aliquid materiae primae : etiam id quod ipsi supponebant esse materiam primam, dicebant esse animam, et ideo dixerunt eam esse aut elementum primum, aut id quod propria compositione componitur ex primis elementis : quoniam, sicut dixi, primum determinans potentiam materiae primae est intellectualis et cognoscitiva natura : et in hoc similiter omnes praeter unum dixerunt quoad causam dicti, licet valde essent dissimiles in determinando suppositum elem enti quod animam esse dixerunt. Causa autem dicti fuit, quod simile simili cognoscitur, eo quod omnis cognitio est per assimilationem : et quia anima cognoscit omnia, et cognitio rerum est per principia rerum, ideo dixerunt eam constitui ex primis principiis rerum.
Et quicumque inter eos dixerunt tantum unam esse causam quae materialis est entium, sunt elementum aliquid dicentes esse principium unum, illi etiam animam unum illud esse dixerunt, ut ignem, vel aerem, vel aliquod aliorum elementorum. Plura vero dicentes causas et principia materialia, dicunt animam osse plura, vel propria compositione componi ex pluribus, sicut ex superius habitis facile potest patere. Anaxagoras autem solus considerans altius,
impassibilem et immaterialem dicit intellectum, et nihil habere commune in esse cum aliis elementis corporalibus : voluit enim Anaxagoras duo esse principia et causas, quorum unum esset efficiens, reliquum materiale. Et unum quidem dicebat esse intellectum omnia agentem secundum formas quas habet apud se et distinguentem. Reliquum autem dicit esse chaos primum, ex quo intellectus format et distinguit res, et lucem substantiatam et substantem hujus intellectus dixit esse animam, et ideo non habere communem materiam cum aliis : et ideo esse impassibilem omnino in esse : sed agere dixit eum formas suarum passionum vel apprehensionum in his quae intelligit, sicut primus intellectus agit formas in rebus. Et iste subtiliter dixit : propter quod laudat Aristoteles eum in multis locis : quoniam absque dubio veritatem dixit de intellectu agente. Sed tamen quia non perficitur intelligere et cognoscere in animatis nisi ex intellectu possibili et cognitione sensibili, ideo non sufficienter dixit : et cum intellectus materialis sit, et nulli habeat aliquid commune qualiter cognoscat res, et propter quam causam determinata et distincta cognitio fit in eo, cum ipse non sit nisi lux communis intelligibilium, Anaxagoras non dixit, nec perspicuum est ex his quae dicta sunt ab eo vel ab aliis.
Quicumque autem in principiis ponunt esse contrarietates, eo quod non solam materiam dixerunt esse principium., sed eliam contraria agentia dicebant, illi propter eamdem causam quam diximus, constitui dicunt animam ex contrariis. Quicumque autem non dicunt duo contraria agentia, sed unum primum esse aorens, sive illud dicant calorem, sive frigus, sive aliquid hujusmodi de contrariis primis, consequenter etiam dicunt animam esse illud unum quod ponunt esse principium contrarium. Et videtur quod consequantur hanc rationem ex ipsis nominibus animae et operationum ejus. Quidam enim dicunt ipsam esse calorem, quia propter calorem naturalem vivere est in viventibus, cum anima sit secundum suam substantiam principium vitae, sicut in secundo hujus scientiae ostendemus. Alii autem dicunt eam esse frigus, eo quod vident in respiratione attrahi frigus, ut temperetur calor cordis in quo est sedes vitae.
Et scias quod subtiliores omnibus fuerunt qui diffinierunt eam incorpoream et moventem seipsam, et dicebant eam esse cognoscitivam, haec non divisim, sed simul animae attribuentes. Et de incorporeo quidem et cognoscitivo satis ad praesens patet per antedicta. Movens autem seipsum qualiter dixerunt, jam prius diximus. Sed adjungendum quod haec tria Philosophi dixerunt ex tribus quae sunt in anima. Est enim in anima quod est similitudo lucis primae causae, et. imago ejus : et est in ea quod est sub ipsa in ordine tertio : quia secundum ordinem naturae inter animam et primam causam est intelligentia : et quoad hoc est anima in potentia aliqua. Est item in ea, quod ipsa est forma ante corporeitatem secundum naturam existens : et hoc voluerunt dicere summi Philosophi, quando dixerunt eam esse ante materiam, et post intelligentiam in horizonte aeternitatis et temporis : quoniam tempus accedit ad mutabilitatem subjecti, et materiae naturalis quae determinata est quantitate. aeternitas autem est in ipsa causa prima, et prior est intelligentiis quantum ad statum immutabilitatis, licet inceperint per creationem intelligentiae in nomento temporis. Sciverunt ergo quod cum prima causa sit primum movens, quod immobile quidem est per substantiam, sed movet se in omne quod est per largitionem esse et bonitatum suarum : eo quod ipsum procedit in omne quod est, sicut causa immobilis dicitur in effectum procedere, quando largitur ei esse simile
causae, quantum potest recipere secundum analogiam cujuslibet effectus, ita intelligentia fluens ab ipso largitur et procedit universalius et minus universaliter, secundum quod est intelligentia altior et inferior. Et tertio anima sic movet se in suum universum, quod est corpus, unicuique organo dando de vita et bonitatibus ejus quantum potest recipere : et hoc dicebant motum animae quo movetur, et non dicebant sibi convenire motus physicos. In quantum autem distat in tertio ordine existens est ipsa potentia quidquid est, et sic fit in ea potentia cognitionis omnium ad modum materiae primae. Sed ex ordine ad tempus et ad physicam materiam corporis cujus est ipsa, perfectio est incorporea : et hoc praecipue convenit animae rationali, cujus animae caeterae sunt umbrae quaedam, sicut in sequentibus patebit. Haec autem scientia perfecte colligit animae diffinitionem, secundum quod. ipsa est exiens a causa prima, ad similitudinem accedens materiae, et recipiens corpus, quod dicatur esse motivum sui ipsius et cognoscitivum et incorporeum. Haec quidem igitur tradita sunt ab Antiquis de anima, et propter quas sic dicant causas, dictum est sufficienter secundum praesentem intentionem.