Deinde ponit ea quae pertinent aliqualiter ad rationem vitae: et dicit quod cum praemissis inveniuntur alia in animalibus, quorum quaedam sunt communia omnibus participantibus vitam, non solum animalibus, sed etiam plantis. Quaedam vero pertinent solum ad quaedam genera animalium: et horum praecipua sub quadruplici coniunctione enumerantur vel coniugatione. Primam quidem coniugationem ponit vigiliam et somnum: quae inveniuntur in omnibus animalibus, non tamen in plantis. Secundam autem ponit iuventutem et senectutem, quae inveniuntur tam in animalibus quam in plantis. Cuiuslibet enim corruptibilis et generabilis vita distinguitur per diversas aetates. Tertiam ponit respirationem et expirationem, quae inveniuntur in quibusdam generibus animalium, scilicet in omnibus habentibus pulmonem. Quartam ponit vitam et mortem, quae inveniuntur in omnibus viventibus in hoc mundo inferiori. Et de his omnibus dicit considerandum quid unumquodque eorum sit, et quae sit causa eius. Et quia praedicta dixerat esse maxima, subiungit de quibusdam quae non sunt ita praecipua, sicut sanitas et aegritudo, quae non inveniuntur in omnibus individuis generum, in quibus nata sunt esse, sicut accidit de praemissis; sunt tamen nata inveniri in omnibus viventibus tam animalibus quam plantis.