DE LAUDIBUS BEATAE MARIAE VIRGINIS, LIBRI DUODECIM.
LIBER PRIMUS, In quo exponitur Angelica salutatio.
LIBER QUARTUS. DE VIRTUTIBUS MARIAE.
LIBER QUINTUS. DE PULCHRITUDINE MARIAE.
LIBER SEXTUS. DE APPELLATIONIBUS MARIAE.
LIBER OCTAVUS. DE HIS QUAE PERTINENT AD TERRAM, ET POSSUNT FIGURARE MARIAM.
LIBER NONUS. DE RECEPTACULIS AQUARUM, QUAE FIGURANT
LIBER DECIMUS. DE AEDIFICIIS QUIBUS MARIA FIGURATUR IN BIBLIA
LIBER UNDECIMUS. DE MUNITIONIBUS ET NAVIGIIS, QUAE POSSUNT SIGNA RE MARIAM.
LIBER DUODECIMUS. DE HORTO CONCLUSO. CUI SPONSUS COMPARAT MARIAM, IN CANTICIS
sig. X. Ignis . Ignis, id est, Filius Dei, qui dicitur ignis consumens
sig. XIII. Angelus. Angelus , scilicet magni consilii, qui de caelo descendens ingressus est in eam.
Quomodo Mariae sit serviendum ex omnibus membris, et ex omnibus
sensibus ?
Viso de servitiis quae debemus ex corde, videndum est de illis quae debemus ei ex membris et sensibus.
Debemus enim ei de capite et vultu adorationem, demissionem, et inclinationem. Unde, Isa. lxvi, 23, videtur ipsa dicere cum Filio : Veniet omnis caro, utadoret coram facie mea. Videtur etiam de illa dicere Filio servus ejus : Adorabo ad templum sanctum tuum . Item, Isa.
xlix, 23, videtur ei Filius promittere : Vultu in terram demisso adorabunt te. Siquidem ex quo ad eam inclinati sunt caeli, et Ilex caelestis ad eam descendit
humiliatus, quod innuebat Angelus dicens, Dominus tecum , bene debemus nos miseri visa ejus imagine, vel audito nomine inclinari ad eam : ipsam enim adorantes, Filium ejus adoramus in ipsa et cum ipsa. Unde, Psal. xxviii, 2 : Adorate Dominum in aula sancta ejus . Aula Domini, imo regale palatium beata Virgo. Istud ad litteram fecerunt tres Magi in diversorio matrem cum Filio adorantes, quod factum est palatium regale, cum in eo Rex summus natus est. Item, Psal. xcviii, 5 : Adorate scabellum pedum ejus, quoniam sanctum est.
Debemus etiam inclinare imaginibus suis transeuntes ante eas, intendentes adorare eam sedentem in throno ad dextram Filii : quia sicut dicitur in libro Barlaam et Josaphat, reverentia imaginis ad exemplar transit ipsius imaginis. Ipsa est enim illa porta , ad cujus ostium populus terrae adorat in sabbatis : nam sabbatum specialis dies est beatae Virginis. Sed nota, quod cum porta sit humilis, ostium portae quod Christus est, humile est : quia non nisi per humilitatem ad matrem vel Filium pervenitur.
De oculis interioribus, id est, mentis intuitu, ut supra. Ad exemplum ejus a vanitate eos avertere ipsam exorantes : Averte, o Domina, oculos meo,?, ne videant vanitatem . Ex parte illius ad se reclamantes misericorditer respicere, juxta illud Ecclesiastici, IV, 1: Fili, eleemosynam pauperis ne defraudes, et oculos tuos ne transuertas a paupere. Tob. IV , 7 : Noli avertere faciem tuam ab ullo paupere : ita enim fiet ut nec a re avertatur facies Domini, vel ipsius Mariae.
Ad ipsius servitium reverenter vigilare. Interest enim beata Maria filiis suis , et multoties visa est in ordine Cistercii dedisse caelestem pictantiam his qui vigilanter et devote celebraverant servitium ejus. Sapient.XVI, 15 et 18 : Qui vigilaverit propter illam, etc. Qui de luce vigilaverit . (Quaere supra causa septima).
Ipsam cum fletu et gemitu exorare. Unde canunt ei fideles Ecclesiae : " Ad te suspiramus gementes et flentes. "
Imagines etiam reverenter inspicere ad memoriam ipsius cordibus nostris arctius imprimendam. Supra dictis enim modis oculos nostros servitiis ejus mancipando:, secure poterimus ei dicere : " Illos tuos misericordes oculos ad nos converte. " Et talibus dicit ipsa cum Filio illud Joannis, XVI, 22 : Videbo vos, et gaudebit cor vestrum, et gaudium vestrum nemotollet a vobis.
Ad honorem ejus et gloriam auditum nostrum ad quaeque obnoxia obturare. Gregorius : " Sancti graviter tolerant quidquid non sonat id quod amant. " Eccli. xxviii, 28 : Sepi aures tuas spinis, linguam nequam noli audire. Quidquid honesti de ea dicitur, gratanter audire : quidquid inhonesti, nullo modo auscultare, imo cum omni austeritate sive asperitate dicentes ea redarguere, juxta illud Psalmi c, 5 : Detrahentem secreto proximo suo, hunc persequebar. Ideo dicit ipsa, Eccli.XXIV, 30 : Qui audit me, non confundetur. (Quaere supra titulo, quod Mariae debemus obedientiam). Maria siquidem auris Dei est. Undedicitur Christo : Praeparationem cordis eorum, id est, pauperum, audivit auris tua , id est, Maria, qua mediante pauperes exaudis, sicut homo audit mediante aure sua.
Pro honore matris et Filii odores meretricios abhorrere et fugere, de quibus dicit Salomonica mulier, Proverb.VII, 17: Aspersi cubile meum myrrha, et aloe, et cinnamomo. Idem dicit meretrix ut odore provocet stultum ad luxuriam. Sed hunc odorem sequitur faetor. Unde, Isa.
III, 24 : Erit pro suavi odore faetor, Nota, quod tres species aromaticas nominat, duas amaras, et unam dulcem, ad designandum, quod in luxuria plus est amaritudinis quam delectationis. Una amaritudo pertinet ad praesens, secunda ad futurum.
Odore boni exempli et efficacis doctrinae ad ipsam adamandam quos poterimus attrahere ad currendum in odorem unguentorum ipsius, ut cortina cortinam trahat . Et qui audit, dicat: Veni .
Gustum nostrum, ut dignius ei serviamus, a cibi et potus intemperantia refraenare : quia non est speciosa laus in ore gulosi sive ebriosi. Necessaria victui modeste sumere : quia sapientia Dei vel gratia non invenitur in terra, id est, in anima vel corpore suaviter viventium . De his quae apponuntur in mensa, aliquid quod pro ipsa pauperi tribuatur, ventri subtrahere. In parca dieta vigilias ejus et sabbata jejunare. In solemnis ejus pauperibus pro ea largius erogare. Et talibus convenit fructus gloriosissimi ventris ejus qui in sacramento nostra est refectio, et in futuro nostra erit fruitio.
De humeris, pro ejus honore et dilectione fraternae infirmitatis onera misericorditer supportare, et pondera tribulationum praesentium patienter sustinere. Unde, Genes. xlix, 15, dicitur de Issachar, qui interpretatur merces : Vidit requiem, id est, Mariam, in qua Christus novem mensibus requievit, sicut ipsa dicit : Qui creavit me, etc. , quod esset bona, et terram, id est, ipsam eamdem Mariani, quae est terra fluens lacte et melle, quod optima : ei supposuit humerum suum ad portandum, scilicet onera supra dicta.
Item, Eccli.VI,28, dicitur de sapientia, et potest intelligi de Maria : Subjice humerum, tuum, et porta illam, hoc est, actus tuos suppone magisterio ejus. Subjice per humilitatem, porta per fortitudinem. Subjice per obedientiam, porta per patientiam. Ei ne acedieris vinculis ejus, id est, ne graviter et taedio se feras, sed cum hilaritate imple praecepta sapientiae et Mariae. Dicitur autem acedia, ab aceo, aces. Unde homo acediosus, id est, sine igne charitatis, quae leviter fert omnia. Et de talibus dicitur : In siti mea potaverunt me aceto .
Ad ejus honorem manus ab omni contactu polluto et opere illicito sedule conservare, ut secundum puritatem manuum nostrarum retribuat nobis . Eas ad pauperes pro posse extendere. Unde, Eccli. XIV, 13 : Secundum, vires tuas exporrigens da pauperi, ut exemplo ejus manum tuam aperias inopi, et palmas extendas ad. pauperes. Ad ipsam orandam puras manus levare . Thren.III, 41 : Levemus corda nostra, id est, affectiones nostras, cum manibus, id est, bonis operibus. Quod non potest fieri nisi manus nostrae ligatae sint praeceptis Dominicis, quae sunt quasi manicae ferreae, ne extendantur ad illicita. Unde, Psal. gvlix, 8 : Ad alligandos reges eorum, id est, justos se regentes, in compedibus, etc, usque manicis farreis. Ideo dicitur, Eccli.VI, 26 : Ne acedieris vinculis ejus, scilicet sapientiae vel Mariae, ut supra. Oratoria ejus, altaria, et imagines ornare et instruere. In festo ejus et sabbatis honesta luminaria praeparare, ut nomen suum quod est illuminatrix, interpretetur in nobis. Vestimenta munda et honesta ad ministrandum ei omni diligentia praeparare. Unde et in miraculis ejus legitur, quod beato Bono Claromontensi EpIsco- po, et beato Ildefonso vestimenta pulcherrima attulerit de paradiso Filii, in quibus ministrarent in specialibus festis ejus, et quibus indui nulli alii liceret. Quidquid ad ipsius laudem vel gloriam pertinere noverimus, dum tempus habemus, omni instantia operari : ipsa enim dicit se esse vitem. Unde, Eccli, XXIV, 23 : Ego quasi vilis, quae servum requirit, non dominum. Unde dicit de operariis suis, Eccli, XXIV, 30 : Qui operantur in me, non peccabunt. Sunt autem in ista vite tot propagines, quot virtutes. Qui imitantur humilitatem, operantur in propagine humilitatis : qui pietatem in propagine misericordiae, et sic de aliis. Et ideo forle cum. ipsa sit propagatrix operariorum, dicturus est ei Filius in judicio illud Matthaei, xx, 8 : Voca operarios, et redde illis : quasi diceret, non aliis, mercedem. Ideo etiam dicitur, Eccli.VI, 19, de volente habere mercedem : Quasi is qui arat et seminat, accede ad eam, scilicet acquirendam, id est, cum studio et labore et cum spe percipiendi, unde reficiaris et vivas. Unde, I ad Corinth. IX, 10 : Debet in spe qui arat, arare.
Et nota, quod qui arat et seminat, primo exstirpat ab agro spinas et nociva, et eversa terra seminat semen suum : sic qui doctrinam sapientiae vel gratiam Mariae cupit excipere, primo debet terram cordis sui diligenti inquisitione evertere, et genimina vitiorum exstirpare : et tune deinde poterit semen divinae doctrinae vel gratiam Mariae recipere, et tandem fructum virtutum et gloriae metere. Ideo dicitur, Jerem.IV, 3 : Novale vobis novale. Sed. quia quidam statim volunt manducare fructum seminis sui, de quibus, Isa.XXVIII, 4 : Temporaneum ante maturitatem autumni: quod cum adspexerit videns, statim ut manu tenuerit, devorabit illud. Subjungit, Eccli.VI, 19 : Et sustine, id est, patienter exspecta, bonos fructus illius, id est, aeterna bona, quae illa promittit, et per illam invenimus. Jacob. v, 7 : Patientes estote, fratres, usque adventum Domini, Ecce agri-cola, etc. Sed nec quem taedeat longa exspectatio, subdit, Eccli.VI, 20 : In opere enim ipsius exiguum laborabis, ei
cito edes de generationibus illius. Quasi diceret : Modicus labor respectu fructus.
De brachiis : debemus enim amore et servitio quasi quibusdam duobus brachiis beatam. Virginem amplexari, ut praemium bonum reportemus ab ea, illud scilicet praemium de quo dicitur, Proverb.IV, 8 : Glorificaberis ab ea, cum eam fueris amplexatus. Debemus etiam pro honore reconciliari inimicis nostris, quae videlicet reconciliatio designatur in amplexu mutuo et protensione brachiorum. Sic Dominus extendit brachia in cruce volens omnes, quantum in se erat, colligere in amplexum misericordiae suae.
Vel, exemplo ejus pugnare contra triplicem inimicum. Unde, Eccli.VII, 33 : Propugnato cum brachiis. Alia littera dicit : Propurga te cum brachiis, eleemosynam dando propriis brachiis acquisitam. Quasi diceret : Propter purgationem tuam da eleemosynam de proprio labore acquisitam. Unde, Eccli.VII, 35 et seq. : Datum, brachiorum tuorum et sacrificium sanctificationis offeres Domino, et initia sanctorum. Et pauperi porrige manum tuam, etc. Sic construe : Datum brachii tui, idest, acquisitum labore proprio, et sacrificium sanctificationis, in quo sanctificeris, offeres Domino, id est, ministris Domini propter ipsum. Initia sanctorum, id est, initiationes sanctificationis sunt haec, decimae, primitiae, datum, sacrificia. Et dicit initia : quia hujusmodi munera non faciunt sanctificationem, sed initiant. Et pauperi porrige manum tuam, eleemosynam dando,consolando, corripiendo : ut perficiatur propitiatio, id est, peccatorum remissio : ei benedictio tua, passive, id est, gratiarum collatio : vel, active eleemosynae datio. Gratia, id est, propter gratiam, dati, id est, dationis tuae : in conspectu omnis viventis. Quod fiet in futuro quando gratia fiet gloria : et sic perficietur benedictio et propitiatio.
De mammillis simplicibus doctrinae simplicis lac infundere. Unde, Eccli, XXIV, 31 : Qui elucidant me, etc. Quod utillime fit, quando ostenditur simplicibus vita ejus. Item, quia mammillae fidelis animae sunt compassio et congratulatio, ad honorem ejus debemus implere illud Apostoli, ad Romam, XII, 15 : Gaudere cum gaudentibus, fiere cum flentibus, Vel etiam congaudere ei et compati. Ubi supra. Vel, pro amore ejus afflictis consilium et auxilium impendere, quae sunt duo ubera viri justi, quibus debet lactare minores. Vel melius, ubera fidelis animae sunt gratitudo et humilitas, quibus maxime Mariae gratia detinetur nobiscum, juxta illud Canticorum, I, 12 : Inter ubera mea commorabitur. Eo enim ipso quod multiplicibus Mariae beneficiis nos indignos per humilitatem cognoscimus, et per gratitudinem, gratias agere non cessamus, ipsam nobiscum inseparabiliter et delectabiliter detinemus : quia deliciae ejus esse cum filiis hominum , E contrario nihil magis fugat eam et Filium suum, quam ingratitudo et superbia.
Ut eidem digne ministretur exemplo illius mulieris fortis, quae lumbos per continentiam accingit, et per operationem bonam brachium roborat .
Ante ejus altaria sive ejus imagines, et cum recitatur nomen ejus, genua flectere : quia ipsa dicit cum Filio, Isa. xlv, 23 : Mihi curvabitur omne genu. Baruch, II, 18 : Anima quae tristis est super magnitudine mali, et incedit cur-
va, et infirma, et oculi deficientes, et anima esuriens, dat gloriam, Deo scilicet et matri ejus.
Ante omnia pro ejus honore pedes nostros ab omni via mala prohibere, memorias ejus cum devotione frequentare, ut dicere valeamus I Stantes erant pedes nostri in atriis tuis, Jerusalem , id est, o tu Maria. Unde inter caetera legitur dixisse Theophilo se multum diligere genus Christianorum, maxime eos qui recta fide et pura conscientia currunt ad templum suum. Et nota currunt : in quo notatur fervor devotionis : non enim cum desidia quaerenda est, sed cum fervore. Servos ejus ad honorem ejus et gloriam misericorditer visitare, Servitium ejus stando solemnizare. Unde leguntur aliquibus accidisse praeclara miracula. Mystice autem potest intelligi, ut si digne volueris matrem et Filium honorare, terram habeas sub pedibus, temporalia bona et terrena desideria suppeditando, et carnales affectus vilipendendo et conculcando, ut sicut mulier illa quae describitur lunam habens sub pedibus , id est, omnia mutabilia : aliter enim non poteris vestiri sole in praesenti, nec habere coronam stellarum duodecim. Sursum ergo erigaris, caelestia appetendo : et haec est statio spiritualis. Ut eidem digne serviatur, omnes carnales spurcitias et temulentos affectus abdicare : quia sicut dicitur, Sapient. vii, 25 : Nihil inquinatum in eam incurrit. Non enim habitat gratia illius in corpore subdito peccatis . Nec invenitur in terra suaviter viventium. Job, xxviii, 14 : Abyssus dicit: Non est in me, et mare loquitur : Non est mecum.