COMMENTARIUS IN LIBRUM SAPIENTIAE

 PROOEMIUM

 Capitulum I.

 Capitulum II.

 Capitulum III.

 Capitulum IV.

 Capitulum V.

 Capitulum VI.

 Capitulum VII.

 Capitulum VIII.

 Capitulum IX.

 Capitulum X.

 Capitulum XI.

 Capitulum XII.

 Capitulum XIII.

 Capitulum XIV.

 Capitulum XV.

 Capitulum XVI.

 Capitulum XVII.

 Capitulum XVIII.

 Capitulum XIX.

 SCHOLION.

Capitulum XIV.

Secundo agitur de detestatione idolorum quadrupliciter.

Iterum alius navigare etc. Postquam multiplices idololatrantium errores descripsit, hic tangit idolorum detestationem, et primo, ex inutilitate ipsorum idolorum; secundo, ex offensa Creatoris: Similiter autem odio sunt: tertio, ex novitate et modo adinuentionis: Non enim erant etc: quarto, ex effectu humanae corruptionis: Et non suffecerat errasse.

Primo detestatur idola ob inutilitatem ipsorum.

Inutilitatem autem idolorum ostendit in parte prima exemplo navigantium in mari, a quibus invocata subvenire eis non possunt. Hanc autem impotentiam ostendit esse detestandam, primo ex fragilitate idoli non valentis: secundo, ex Dei potentia etiam sine nave salvantis: Tua autem etc: tertio, ex utilitate ipsius navis: Sed ut non essent: quarto, exemplo arcae Noe genus humanum conservantis: Sed et ab initio.

(Vers. 1.). Dicit ergo: Iterum alius etc., quasi dicat: non solum inutiliter petunt homines ab idolis adiutorium in terra., sed iterum, in aqua, quia alius, scilicet homo, navigare cogitans, scilicet proposito, et per feros fluctus, id est periculosos: unde in Psalmo : " Mirabiles elationes maris "; item Ecclesiastici quadragesimo tertio: " Qui navigant mare enarrent pericula eius ". Iter facere incipiens, scilicet propositi exsecutione, ligno portante se, fragilius lignum invocat: invocat, scilicet in auxilium, lignum, scilicet idolum, fragilius ligno portante se, id est navi.

(Vers. 2.). Illud enim, scilicet lignum idoli, cu piditas acquirendi excogitavit: unde ad Ephesia quinto dicitur " avaritia idolorum servitus ". E artifex sapientia fabricavit sua: sua, inquit, quas dicat: non divina, " sed terrena, animali, diaboliea", Iacobi tertio: Isaiae quadragesimo quinto " Abierunt in confusionem fabricatores errorum " et Iob decimo tertio: " Ostendens vos fabricatore mendacii "; Glossa: "Cum maior sit qui fecit, quan quod fit, facturam suam adorare insanire esu.

(Vers. 3.). Tua autem, Pater, quasi dicat: ib invocant illi idolum in regimine itineris: autem, pro sed; tua, Pater, creatione; Isaiae sexagesimo quarto : " Et nunc, Domine, pater noster es tu, nos vero lutum " etc.; item provisione; unde Matthaei sexto: " Pater noster etc., panem nostrum " etc. Gubernas, omnia scilicet, providentia, quae, secundum Damascenum , " est cura Dei ad res "; de qua Iudith nono: " Iudicia tua in tua providentia posuisti ".

Ex dictis patet, quod in mundo nihil agitur a casu et fortuna, quia, sicut dicit Plato , "nihil est, cuius ortum non praecesserit legitima causa ". Mundum vero administrari providentia, probat Tullius in Rhetorica sic: " Melius administrantur quae fiunt a providentia, quam quae a casu: sed mundus optime administratur: ergo " etc.

Quoniam etc, quasi dicat: hoc patet, quod omnia providentia gubernas; quoniam dedisti, scilicet filiis Israel, in mari viam, educendo eos de

Aegypto per medium sicci maris, ut patet Exodi de cimo quarta: et inter fluctus, scilicet fluminis Iordanis, semitam firmissimam, Iosue tertio. De utro que vero dicitur in Psalmo: "In mari via tua, et semitae tuae in aquis multis "; Glossa: "Israelitas per mart rubrum sicco vestigio traduxit divina potentia et Iordanis aquas divisit ".

(Vers. 4.). Ostendens, scilicet per hoc, quoniam potens es ex omnibus, scilicet periculis et casibus sanare , vel melius secundum aliam litteram , salvare, etiam si sine rate, id est navi, quis adeat mare: Isaiae quadragesimo tertio: " Cum transieris per aquas, tecum ero, et flumina non operient te"; unde " Petrum ambulantem in fluctibus, ne mergeretur, erexit ", ut patet Matthaei decimo quarto: " Paulum tertio naufraganlem de profundo pelagi liberavit ", ut patet secundae ad Corinthios undecimo,

(Vers. 3.). Sed ut non essent vacua, immo necessaria usui humano, opera sapientiae tuae, id est per tuam sapientiam adinventa; in Psalmo : " Omnia in sapientia fecisti". Propter hoc etiam exiguo ligno, scilicet modicae navi, credunt homines animas suas, id est vitam suam corporalem: et transeuntes mare, in quo tamen sunt innumerabilia pericula, per ratem liberati sunt: Glossa: " Creator dedit creaturae suae scientiam, qua sibi in praesenti consuleret et eius voluntati deserviret ".

Allegorice exiguum lignum potest dici crux Christi propter eius abiectionem et vilitatem; primae ad Corinthios primo : " Praedicamus Christum crucifixum, ludaeis quidem scandalum, gentibus vero stultitiam ". Huic credunt homines animas suas, scilicet in Christum crucifixum credendo et creditum adorando. Et sic transeuntes mare, huius mundi, scilicet crucis virtute et imitatione, per ratem liberantur et perveniunt ad portum salutis aeternae. Unde Damascenus : " Crux est dormientium resurrectio, infirmorum baculus, pastorum virga, convertendum auxilium, proficientium perfectio, animae salus et corporis, omnium malorum aversio, omnium bonorum doctrix, peccati destructio, arbor resurrectionis, lignum vitae aeternae ". In his autem verbis: Exiguo etc, primo innuitur crucis humilitas,

cum dicitur: Exiguo ligno: secundo, eius veneratio et dignitas, cum dicitur: Credunt homines animas suas, homines scilicet rationales, ut beatus Andreas dicens: " Suscipe me ab hominibus "; tertio, necessitas, cum dicitur: Et transeuntes mare, scilicet huius mundi, de quo in Psalmo: " Hoc mart magnum " etc: quarto, eius virtus et utilitas, cum dicitur: Per ratem liberali sunt: primae ad Corinthios primo: " Praedicamus Christum" etc.; item: " Verbum crucis pereuntibus etc., nobis autem " etc

Sed et ab initio. Hic utilitas arcae Noe primo ostenditur: secundo ipsa laudatur, ibi: Benedictum enim est lignum etc.: tertio idolum et eius artifex vituperatur: Per manus autem etc.

(Vers. 6.). Sed et ab initio etc., quasi dicat: non tantum liberat a periculo maris, sed etiam a diluvio, et hoc est quod dicit: Sed et ab initio, scilicet in principio secundae aetatis, scilicet tempore Noe, Genesis sexto . Cum perirent, scilicet in diluvio, superbi gigantes, de quibus habetur Genesis sexto: spes orbis terrarum, scilicet futuri: Glossa: " Seminarium generis humani ", scilicet octo personae, de quibus dicitur primae Petri tertio: " In qua paucae animae salvae factae sunt per aquam .; ad ratem confugiens, " id est arcam " ad modum ratis factam, quia maior fuit longitudo latitudine, Genesis sexto remisit saeculo, scilicet futuro post diluvium, semen nativitatis, scilicet tam hominum quam animalium, ut patet Genesis sexto. Quae, scilicet arca, manu tua: Glossa: " Potentia, vel Filio ", secundum illud Psalmi: " Emitte manum tuam de alto " etc.: erat gubernata, quia nullum gubernatorem habuit nisi Deum vel Angelum eius, cum omnes homines extra existentes essent mortui, existentes intra essent clausi.

(Vers. 7.). Benedictum enim est lignum, scilicet arcae Noe, per quod fit iustitia, scilicet liberationis iustorum, malis submersis, quod fuit iustum. De hoc ligno supra decimo : " Cum aqua deleret terram sanavit iterum sapientia, per contemptibile lignum iustum gubernans".

Hoc autem lignum allegorice potest dici lignum crucis, de quo dicitur primae Petri secundo : " Peccata nostra pertulit in corpore suo super lignum ". Per illud lignum facta est iustitia, quia " unicuique redditum est quod suum erat ". Nam per illud lignum destructum est peccatum, secundum illud quod cantat Ecclesia : " Mors mortua tunc est, quando in ligno mortua vita fuit "; Osee decimo tertio: " O mors, ero mors tua" etc. Item., per ipsum est diabolus victus, secundum illud Gregorii : " Qui per lignum vincebat per lignum quoque vinceretur". Item, per ipsum est homo reconciliatus ; ad Colossenses secundo : " Delens chirographum decreti, quod erat contrarium nobis, affigens illud cruci "; item ad Colossenses primo: " Pacificans per sanguinem crucis ". Item, infernus spoliatus; ad Colossenses secundo: " Spolians principatus et potestates " etc. Item, caelum apertum: unde latroni dictum est: " Hodie mecum eris in paradiso ", Lucae vigesimo tertio ; Isaiae vigesimo secundo: " Dabo clavem domus David ". Item, Christus exaltatus: unde ad Philippenses secundo: " Propter quod et Deus exaltavit illum " etc. Haec fuit virga Assueri in signum clementiae homini ostensa vel porrecta, Esther decimo quinto.

(Vers. 8.). Et bene dixi, benedictum esse lignum, secundum quod fit iustitia: autem, pro sed: idolum, quod fit per manus, scilicet artificum, maledictum est, et ipsum, scilicet idolum, et qui fecit illud, scilicet artifex.

Sed idolum, cum sit res inanimata, quomodo maledicitur? Quia ista maledictio aut intelligitur ratione culpae, quae in idolum non cadit, aut ratione poenae, quae ratione culpae infligi habet.

Dicendum, quod in idolo est considerare duo, scilicet spiritum praesidentem et figuram ligni. Ipse malignus spiritus maledictus est maledictione culpae et poenae; sed lignum, maledictione detestationis et infamiae, quasi cuiusdam poenae, non quia sit subiectum culpae, ratione cuius habet infligi poena, sed quia materia vel occasio culpae. Unde Glossa : " Diabolus enim inde punietur, quod sibi honorem divinum usurpat: et homo, qui pro Creatore creaturam honorat".

Quia ille quidem operatus est, scilicet idolum, unde merito maledictus est: Isaiae quadragesimo quarto : "Eoce, omnes participes eius confundentur ". Illud autem, scilicet idolum, cum esset fragile, quia de fragili materia: deus cognominatus est, scilicet sola nuncupatione, non rei veritate: propter quod merito maledicitur.

Secundo detestatur idola propter offensam Creatoris

Similiter autem etc. Hic tangit secundam causam detestationis idolorum, sumtam ex parte offensae Creatoris: et primo tangit signum offensae, scilicet idolum, et idoblatranlis paenam; secundo, poenae irremissibilitatem: Propter hoc etc.; tertio, causam a parte idoli: Quoniam creaturae; quarto causam a partc idololatrantis: Initium enim etc

(Vers. 9.). Bene dixi, quod utrumque maledictum etc.: autem, pro quia: similiter odio sunt Deo impius, scilicet idololatra, quia abnegat pietatem divini cultus, et impietas eius, id est materia impietatis eius, scilicet idolum, id est daemon praesidens idolo; Ecclesiastici duodecimo : " Altissimus habet odio peccatores ". Et notandum, quod odium Dei non notat vel sonat affectum in ipso, sed effectum in eo quem odit.

(Vers. 10.). Etenim quod factum est, scilicct idolum, cum illo qui fecit, id est cum artifice idololatra, tormenta patietur.

De idololatra planum est: sed de idolo, quomodo verum esse potest, scilicet quod tormentum patiatur, cum sit res inanimata?

Dicendum, quod de idolo loquitur ratione maligni spiritus in eo praesidentis, non ex parte fignrae vel materiae ipsius idoli.

Seu contra : Idololatra non facit spiritum malignum praesidentem.

Dicendum, quod licet non faciat ipsum in se, facit tamen, quod in idolo praesideat; sicut Deum dicimur exaltare et magnificare, non in se, sed in nobis ; in Psalmo : " Magnificate Dominum mecum " etc. Utrumque ergo punietur: Ecclesiastici decimo quarto: " Omne opus corruptibile in fine deficiet, et qui operatur illud ibit cum illo "; et vigesimo septimo: " Conteretur cum delinquente delictum ".

(Vers. 11.). Propter hoc, scilicet quia fleo sunt odio, et, id est etiam, in idolis nationum, id est in daemonibus praesidentibus in idolis gentilium, de quibus in Psalmo : " Omnes dii gentium daemonia " etc.; non erit respectus, scilicet clementiae: quod est contra Origenem, qui dixit, Christum pro daemonibus in aere in fine passurum, et sic eos fore salvandos; contra quod dicitur hic et in Ecclesiastici trigesimo nono : " Sunt spiritus, qui ad vindictam creati sunt, et in furore suo confirmaverunt tormenta sua". Quoniam etc: et merito, quoniam

creaturae Dei, id est a Deo factae, sicut auram et argentum: unde Osee secundo : " Argentum et aurum multiplicavi eis " etc. ; factae sunt in odium, scilicet irascibilis, ut Deum scilicet odiant homines, sicut daemones, de quibus in Psalmo: (Superbia eorum qui te oderunt, ascendit semper ". Et in tentationem animae hominum, id est concupiscibilis, ut scilicet subderent se homines quibuscumque potestatibus libere secundum voluntatem vel suggestionem deorum suorum. Et in muscipulam, id est deceptionem rationalis, et dicitur muscipula instrumentum, quo mures capiuntur: pedibus, scilicet interioribus id est animae, non exterioribus, scilicet corporis: insipientium, id est infidelium: Iob decimo octavo : " Abscondita est in terra pedica eius " ; item Ieremiae quinto: "Inventi sunt in populo meo viri impii insidiantes quasi aucupes, laqueos ponentes et pedicas ad capiendos viros ".

(Vers. 12.). Initium enim etc. Bene dixi, quod crealurae Dei etc.: initium enim fornicationis, scilicet spiritualis, quae est recedendo a Deo, est etc.; unde Glossa : "Pessimum genus fornicationis est, quo anima recedit a Deo et fornicatur cum idolis "; unde leremiae tertio: " Moechata est cum ligno et lapide". Tales perduntur sive destruantur a Deo, secundum illud Psalmi: " Perdidisti omnes, qui fornicantur abs te ". Initium enim, inquam, fornicationis, praedictae, est exquisitio idolorum.

Sed contra: Ecclesiastici decimo : " Initium omnis peccati superbia ".

Respondeo: Non loquitur hic de fornicatione, quae est per quemcumque recessum a Deo, sicut est in quolibet peccato mortali, sed de illa qua recedit a Deo perfecto recessu, scilicet usque ad subversionem fidei, quae est fundamentum totius spiritualis aedificii; ad Hebraeos undecimo : " Fides est sperandarum substantia rerum " etc.: item primae ad Corinthios tertio: " Fundamentum aliud nemo potest ponere " etc.

Et adinventio illorum corruptio vitae est, scilicet quoad mores: ad Romanos primo : (Propter quod tradidit illos Deus in desideria cordis sui, in immunditiam ".; in Psalmo: (Da illis secundum opera eorum et secundam nequitiam adinventionum ipsorum ".

Tertio detestatur idola propter novitatem et modum inventionis.

Non enim erant. Hic tangitur tertia ratio detestationis illorum idolorum, scilicet ex novitate et modo suae adinventionis. Huius adinventionis et culturae tangit plures causas: primo, hominum curiosam otiositatem: secundo, parentum ad filios defunctos affectionem: Acerbo enim: tertio, tyrannorum timorem: Deinde etc.; quarto, principum reverentiam et honorem: Hos quos ; quinto, artificum diligentiam et sollicitudinem: Provcxit autem etc.: sexto ponit causarum principalium recapitulationem: Et haec fuit vitae.

(Vers. 13.). Bene dixi: Exquisitio idolorum et adinventio etc.; non enim erant a principio, scilicet idola, quod patet, quia non sunt Creator: unde Ieremiae decimo : "Dii, qui caelum et terram non fecerunt, pereant de terra "; nec etiam creatura, quia omnis creatura a Deo est, sed idola non sunt a Deo, sed sunt hominum fictio: propter quod dicitur primae ad Corinthios octavo: " Idolum nihil est in mundo ", scilicet quantum ad esse divinum, quod illi creditur esse ab idololatris. Neque erunt in perpetuum, immo destruentur, conversis hominibus ad cultum unius Dei; Isaiae decimo nono : " Ascendet Dominus super nubem levem et ingredietur Aegyptum, et commovebuntur simulacra Aegypti a facie eius ".

(Vers. 14.). Supervacuitas enim, id est otiositas, hominum haec adinvenit etc.: Ecclesiastici trigesimo tertio: " Multam malitiam docuit otiositas ", scilicet otiosos, qui laborare nolebant ad quaerendum unum verum Deum et digne colendam; in orbem terrarum, in caelo enim nullus error talis unquam fuit. Et ideo, scilicet quia non semper fuerunt, brevis illorum finis inventus est, scilicet apud sapientes. Cito enim deserti sunt a filiis Israel tempore Moysi et a populo christiano tempore Christi vel novae legis; Ieremiae decimo : " Confusus est omnis artifex in sculptili: vana sunt opera et risu digna, in tempore visitationis suae peribunt".

(Vers. 18.). Acerbo enim luctu dolens pater, scilicet de morte filii, sicut David doluit de morte Absalom, secundi Regum decimo octavo , vel de morte pueri, quem primo habuit de Bethsabee, secundi Regum duodecimo, cito sibi rapti filii, id est violentia mortis praerepti ; fecit imaginem: Glossa : " Homines defunctorum amicorum simulacra sibi finxerunt, quorum contemplatione aliquod habuerunt solatium ". Et illum qui tunc, scilicet de recenti, quasi homo mortuus fuerat, cuius proprietas est esse mortalem, secundum illud secundi Regum decimo quarto : " Omnes morimur " etc.; nunc, id est paulo post, quod est inexcusabilius, tanquam Deum colere coepit: Glossa: " Progressique longius, per amorem defunctorum memoriam colere coeperunt ". Et constituit inter servos suos, sibi timore obedientes, non ratione: socro, scilicet thurificationes et laudes, et sacrificia, scilicet animalium immolationes. Primus autem ut dicit Isidorus super illud Lucae undecimo : " In Beelzebub, principe daemoniorum " etc. Ninus, rex Assyriorum, Beli patris sui mortui fecit imaginem, quam tanta veneratione honoravit, ut etiam reis ad ipsam confugientibus parceret: propter quod homines imperiti statuam Beli ut Deum colere coeperunt et statuas multiplicare. Quorum quidam illud idolum vocabant Bel, quidam Baal, quidam Baalim, quidam Beelzebub.

(Vers. 16). Deinde interveniente tempore, id est mora temporis, convalescente iniqua consuetudine, quae potius exstirpanda est quam tenenda, quia diuturnitas temporis non diminuit peccatum, sed potius auget: hic error, scilicet colendi idola, tanquam lex, sub praecepto scilicet, custoditus est: l eremiae decimo : " Leges populorum vanae sunt "; item Isaiae decimo: " Vae, qui condunt leges iniquas "! Et tyrannorum imperio, id est malorum principum, colebantur figmenta: unde Antiochus compellebat ludaeos ad cultum gentium, primi Machabaeornm primo: et Nabuchodonosor cogebat statuam suam adorare, Danielis tertio.

(Vers. 17.). Hos quos in palam liomines honorare non poterant, id est in praesentia eorum, propter hoc, scilicet, quod longe essent, e longinquo, scilicet loco, figura eorum allata, scilicet in pictura, evidentem imaginem, scilicet sculptam imaginem, dico, regis, quem honorare volebant, fecerunt, scilicet tribuentes divinum honorem hominibus. Cicero : " Suscepit autem vita hominum consuetudoque communis, ut beneficiis excellentes viros in caelum fama et voluntate attollerant". (Ut illum, scilicet regem, qui aberat, id est, absens erat, tamen vivens, tanquam praesentem colerent sua sollicitudine. Glossa : " Propter hominum stultitiam et pravitatem, qui agrestem vitarm sine ullo rectore vivebant ipsum regem totamque gentem summis laudibus extulerunt, ita ut etiam deos appellarent vel pro insigni virtute, vel pro beneficiis, vel pro adulatione ".Hos quos etc. Littera sic est construenda: Homines fecerunt evidentem imaginem, quam honorare volebant allata de longinquo figura illorum: hos quos in palam, id est praesentialiter, honorare non poterant, propter hoc, snpple, quod longe essent: fecerunt, inquam, ut illum, qui aberat etc.

(Vers. 18.). Provexil autem ad horum, scilicet idolorum, culturam, et, id est etiam, hos qui ignorabant, id est ignorantes et rudes, eximia, id est maxima, artificis diligentia: artificis, inquam, diligenter et curiose idolum fabricantis et illud decorantis, secundum illud leremiae decimo : "Argento et auro decoravit illud "; item Isaiae quadragesimo quarto: " Fecit imaginem viri quasi speciosum hominem habitantem in domo ".

(Vers. 19.). Ille enim, artifex, volens placere illi qui se assumsit, id est, conduxit, scilicet ad faciendum idolum; haec est mala placentia, de qua in Psalmo : "Deus dissipavit ossa eorum qui hominibus placent "; item ad Galatas primo: " Si hominibus placerem, Christi servus non essem ". Elaboravit arte sua, ut similitudinem, id est imaginem, in melius figuraret, id est meliori modo, quo posset: Isaiae quadragesimo quarto : "Faber ferrarius lima operatus est "; Baruch sexto: "Sicut virgini amanti ornamenta, ita accepto auro fabricati sunt".

(Vers. 20.). Multitudo autem hominum, scilicet stultorum; Ecclesiastae primo : " Stultorum infinitus est numerus "; abducta, scilicet a veritate, per speciem operis, id est pulcritudinem; Proverbiorum ultimo: " Fallax gratia, et vana est pulcritudo "; Danielis decimo tertio: " Species decepit te "; eum qui ante tempus, supple: modicum, tanquam homo honoratus fuerat, scilicet honore duliae; nunc Deum aestimaverunt, honorantes eum honore latriae.

(Vers. 21.). Et haec fuit vitae humanae deceptio, id est causa deceptionis, causa, inquam, duplex, quasi duplex porta mortis, scilicet amor et timor, secundum Glossam super illud Psalmi : "Incensa igni et suffossa " etc. Quoniam autem affectui, scilicet proprio in honoratione amicorum, aut regibus, in veneratione potentum: Glossa : "Sic per populos et regiones ", scilicet prae adulatione, vel prae timore, " varia sacra suscepta sunt, dum homines grati esse in suos principes cupiunt"; deservientes, id est devote servientes, homines, contra illud primae ad Corinthios septimo : " Nolite effici servi hominum". Incommunicabile nomen: Glossa: "Dei omnipotentis ", quia scilicet forma, a qua impositum est nomen illud Deus, incommunicabilis est creaturis, communicabilis tamen est personis divinis: lapidibus et lignis imposuerunt, contra illud praeceptum, Exodi vigesimo : " Non assumes nomen Dei tui in vanum ".

Sed contra: Exodi septimo : "Ecce, constitui te deum Pharaonis "; item in Psalmo : " Ego dixi: dii estis " etc.: ergo nomen Dei est communicabile creaturis.

Dicendum, quod Deus tripliciter dicitur: natura, adoptione, nuncupatione. Primo modo est incommunicabile ; secando et tertio modo non .

Sed contra : Quia Christo homini communicatum est nomen divinum: unde ad Philippenses secundo : " Dedit illi nomen, quod est super omne nomen ".

Sed dicendum, quod non est communicatum non habenti prius, sed aliter quam prius, quia hoc nomen personae convenit, non naturae, scilicet humanae, sed tamen habenti naturam humanam.

Ad illud quod obiicitur: Dedit illi nomen etc.; dicendum, quod datio ibi accipitur pro manifestatione. Vel: dedit illi in natura humana, qui prius habebat in divina .

Quarto detestatur idola ob effectum humanae corruptionis duplicem.

Et non suffecerat. Hic tangitur ultima causa detestationis idolorum, sumta ab effectu humanae

corruptionis: et primo tangitur in idololatris excaecatio mentis: secundo, corruptio operis: Aut enim filios: tertio, rationabilitas excaecationis et corruptionis: Et omnia: quarto, causa utriusque: Infandurum enim.

(Vers. 22.). Dicit ergo: Et non suffecerat errasse eos: Glossa : " Cum falsa religione omnibus vitiis se subdiderunt "; errasse, inquam, scilicet circa Dei scientiam, id est fidem; supra decimo tertio: " Vani sunt omnes homines, in quibus non subest scientia Dei ". Sed et in magno viventes inscientiae, id est infidelitatis, bello, per quam scilicet infidelitatem adversus Deum bellant: unde Iob vigesimo quarto : " Ipsi fuerunt rebelles lumini". Tot, scilicet quoad numerum, et tam magna, quantum ad intensionem, vel quantum ad durationis quantitatem; mala, quantum ad deformitatem: tot, inquam , et tam magna mala, in quibus scilicet vivunt, paeem appellant, secundum illud Iob trigesimo : " Et esse sub sentibus delicias computabant "; leremiae sexto: " Dicentes: pax, pax: et non erat pax "; Glossa: " Sub regno diaboli diversis vitiis subiecti veram pacem habere non poterant ".

Aut enim etc. Hic enumerat mala, quibus opere sunt corrupti: primo, malum specialiter commissum in Deum: secundo, specialiter commissum in se et in proximum: Neque vitam.

(Vers. 28.). Dicit ergo: Aut enim filios suos sacrificantes, secundum illud Psalmi : " Et immolaverunt filios suos et filias suas daemoniis ": Ezechielis decimo sexto: " Nunquid parva est fornicatio tua ? Immolasti filios meos et dedisti, illos consecrans eis ", quia, sicut dicit Glossa, " in sacris Saturni propter odium Iovis sine respectu pietatis suos parvulos immolabant". Aut obscura sacrificia facientes, obscura, id est nocturna, sicut fiebat, secundum Glossam , " in sacris Isidis Aegyptiae et Cereris, quae sacra ardentium taedarum iactatione celebrabantur ". Aut insaniae plenas vigilias habentes, in sacris enim Bacchi et Cybeles, matris deorum, " ad exemplum deorum, qui in festivitate satiati noctem totam lusibus ducebant, ipsi ludebant", ut ait

Glossa . Contra hoc dicitur in Psalmo: " Beatus vir, cuius est nomen Domini spes eius, et non respexit in vanitates et insanias falsas a.

(Vers. 24.). Neque vitam, scilicet propriam, mundam, quia "tradidit illos Deus in immunditiam ", ad Romanos primo neque nuptias mundas iam custodiunt, contra quod ad Hebraeos decimo tertio: " Honorabile connubium, et torus immaculatus "; iam custodiunt etc.;" quia, sicut dicit Glossa, per libidinem et immunditiam diis suis placere putabant", et quanto quis sceleratior erat, tanto magis deo suo placere putabat. Sed etalius alium occidit per invidiam, scilicet in persona sua, ut Cain Abel, Genesis quarto: et ludaei Christum, Matthaei vigesimo septimo. Aut adulterans contristat, scilicet in persona sibi coniuncta: contristat dicit, quia magna causa tristitiae est violatio tori coniugalis: unde et secundum leges civiles data est viro licentia occidendi adulterum et adulteram in ipso actu adulterii inventos .

Et omnia, scilicet vitia, commixta sunt: unde

Osee quarto : " Maledictum et mendacium et homicidium et furtum et adulterium inundaverunt ".

Sanguis. Hic tangit primo quaedam peccata spiritualia: secundo, quaedam carnalia: Animarum etc.

In prima primo quaedam mala operis: secundo, quaedam mala cordis: Corruptio: tertio, quaedam mala locutionis: Et periurium.

Mala operis tangit quatuor, scilicet vulnerationem, cum dicit: Sanguis: occisionem, cum dicit: Homicidium: furtum, cum dicit: Furtum: fraudem, cum dicit: Et fictio.

(Vers. 25.). Bene dixi: Et omnia commixta sunt, scilicet, sanguis, mutua vulneratione: unde Isaiae primo : " Manus vestrae plenae sanguine sunt item Osee quarto: " Sanguis sanguinem tetigit". Homicidium: unde Michaeae septimo: " Vir fratrem suum venatur ad mortem ". Furtum, Isaiae primo: "Principes tui infideles, socii furum "; in Psalmo: " Si videbas furem, currebas cum eo ". Et fictio, id est dolus: " Dolus enim est, cum aliud agitur, et aliud praetenditur, vel simulatur ".

Corruptio. Hic tangit peccata cordis, scilicet concupiscibilis potentiae: in Psalmo : " Corrupti sunt et abominabiles facti sunt " etc. Et infidelitas, scilicet rationalis: unde Ieremiae septimo: " Periit fides et ablata est de ore eorum ". Turbatio, scilicet potentiae irascibilis: unde Isaiae quinquagesimo septimo: " Non est pax impiis, dicit Dominus ". Haec sunt tria mala cordis.

Deinde tangit tria mala locutionis dicens: Et periurium, scilicet vel assertorium, sicut est in falsis attestationibus, vel promissorium, ut in falsis promissionibus, contra quod dicitur Levitici decimo nono : " Non periurabis ". Tumultus, scilicet in contentionibus et discordiis: unde Isaiae tertio: "Tumultuabitur puer contra senem ".

(Vers. 26.). Et bonorum Dei immemoratio , id est ingratitudo, quia non laudant Deum de beneficiis suis: unde Lucae decimo septimo: " Non est inventus qui rediret et daret gloriam Deo" etc.-in Psalmo: " Oblivioni datus sum tanquam mortuus a corde ". Haec sunt tria mala locutionis: primum in Deum et proximum: secundum in proximum: tertium in Deum, scilicet omittendo.

Animarum inquinatio etc. Hic tangit peccata carnalia, primo, peccata libidinis interioris: secundo, commixtionis innaturalis, ibi: Nativitatis etc.: tertio, bigamiae: Nuptiarum etc; quarto, adulterii: Inordinatio etc.; quinto, fornicationis: Et impudicitiae etc.

Dicit ergo: Animarum inquinatio, scilicet per internam libidinem: unde Matthaei quinto : "Iam moechatus est in corde suo"; leremiae quarto: Lava a malitia cor tuum, Ierusalem " etc: ad Titum primo: "Coinquinatae sunt illorum et mens et conscientia ". Nativitatis immutatio, id est naturae sive usus naturalis: ad Romanos primo: Feminae eorum immutaverunt naturalem usum " etc. Nuptiarum inconstantia, scilicet uxores pro voluntate accipiendo et repudiando, cum tamen deberent esse " duo in carne una ", Genesis secundo ;item Matthaei decimo nono: " Quod Deus coniunxit homo non separet ". Inordinatio moechiae, id est adulterii, contra ordinem matrimonii, contra quod Exodi vigesimo: " Non moechaberis". Et impudicitiae, id est fornicationis, contra quod ad Romanos decimo tertio: " Non in cubilibus et impudicitiis ".

Infandorum etc. Hic ostenditur, quod idololatria est causa huius corruptionis: et primo ostendit, quomodo idololatria est causa omnium malorum in idololatris: secundo, propter quid, quoniam propter spem impunitatis: Dum enim confidunt etc.: tertio ostendit, quod hoc ipsum est eis causa punitionis: Utraque etc: quarto ostendit, quae sit illa punitio, scilicet casus et praecipitatio in alia peccata: Non enim etc.

(Vers. 27.). Infandorum etc. Ita dixi , quod tot et tanta mala faciunt idololatrae; infandorum enim idolorum, id est nefandorum, id est nominatione indignorum, secundum illud Psalmi: " Nec memor ero nominum eorum per labia mea ". Infandorum, inquam, idolorum cultura omnis mali causa est, scilicet per intellectus excaecationem et voluntatis subversionem: et initium, scilicet per operis inchoationem: et finis, per eiusdem completionem, sicut fides et cultus Dei causa est omnis boni, ut probat Apostolus ad Hebraeos undecimo , ubi ait : (Fides est sperandarum substantia rerum .

Sed contra: Ecclesiastici decimo : " Initium omnis peccati superbia"; item primae ad Timotheum sexto : " Radix omnium malorum cupiditas ": male ergo dicitur hic, quod omnium malorum initium est infidelitas.

Dicendum, quod non est inconveniens, plura esse initia malorum secundum diversos respectus

sicut unius rei sunt quatuor causae, scilicet efficiens, materialis etc, et tamen unica in uno genere

quia ex parte rationalis infidelitas, ex parte concupiscibilis cupiditas, ex parte irascibilis superbia .

(Vers. 28.). Aut enim, dum laetantur, insaniunt: Glossa : "In festis et ludis ", et hoc quantum ad malum in affectione: insaniunt, dicit, quia laetitia irrationalis insania est, sicut risus phreneticorum: Osee nono: " Insania in domo Dei eius". Aut certe vaticinantur falsa, scilicet falsa prophetando, et hoc quantum ad malum cogitationis: tertii Regum ultimo : "Ero spiritus mendax in ore omnium prophetarum ". Aut vivunt iniuste, et hoc quantum ad malum conversationis: Ecclesiastae septimo: " Impius multo tempore vivit in malitia ". Aut periurant, vel peierant , et hoc quantum ad peccatum locutionis: cito, id est de facili, propter malam suam consuetudinem: propter quod Ecclesiastici vigesimo tertio: "lurationi non assuescat os tuum, multi enim casus in illa ".

(Vers. 29.). Dum enim confidunt in idolis, quae sine anima sunt, quoad vitam: male iurantes, scilicet ex parte rei, per quam iurant, quia per idolum, et. ex parte rei, pro qua iurant, quia falsum, contra illud Ieremiae quarto : " Iurabis: Vivit Dominus, in veritate et in iudicio et in iustitia ". Noceri se non sperant, id est non timent.

Sed quomodo non timent, cum esse veros deos credant ?

Dicendum, quod licet ipsos ut deos colant, non tamen eis inesse omnipotentiam putant: vel non credunt, quod peccata hominum puniant. Et revera eis non possunt nocere, propter quod Ieremiae decimo : " Nolite timere ea ", scilicet idola, " quia nec male nec bene possunt facere "; sed tamen a Deo punientur pro peccato periurii.

(Vers. 30.). Unde sequitur: Utraque ergo illis evenient, scilicet malum culpae, quia male iurare permittuntur: et malum poenae, quia propter hoc punientur: evenient, inquam, digne, scilicet pro meritis: Apocalypsis ultimo : " Qui in sordibus est sordescat adhuc ". Quoniam male senserunt de Deo attendentes idolis, id est divinum cultum idolis tribuendo, dum iurant per idolum. Et iniuste iuraverunt in idolo , contemnentes iustitiam, scilicet illicitum, vel falsum iurando, et ita dupliciter errant vel peccant, scilicet, quia iurant per quod non debent, et quia iurant id quod non debent: Exodi vigesimo tertio :" Per nomen externorum deorum non iurabitis ".

(Vers. 31.). Non enim, quasi dicat: et vere peccant sic iurando: non enim iurantium, scilicet sic, est virtus , id est opus virtuosum vel meritorium; sed peccantium poena, id est peccatum ipsum, quod etiam est poena praecedentium peccatorum et culpa in se. Perambulat semper, scilicet de malo in peius, in iustorum, id est iustarum rerum, scilicet mandatorum Dei, praevaricationem; Gregorius " Peccatum enim, quod per poenitentiam non diluitur, suo pondere mox ad aliud trahit ": nam Psalmus: " Fiat via illorum tenebrae et lubricum " etc.