TRACTATUS II. DE ANIMA SECUNDUM OPINIONES ALIORUM.
CAPUT VII. De officiis virtutis generativae.
CAPUT X. De duplici motore nutrimenti.
CAPUT XVIII. Qualiter sonus generatur in aere et aqua.
CAPUT XIX. De echo qui est sonus reflexus.
CAPUT XXXV. Qualiter se habet tactus ad tangibilia.
Et est digresslo declarans difficultates
quae oriuntur ex praedictis de motu animae. Sunt autem qui ea quae dicta sunt, calumniantur dicentes, quod non est necessarium quod si aliquid movet motum, quod moveat eo motu quo ipsum movetur. Illud enim quod movetur localiter, potest movere alterando, sicut sol accedens et recedens : et id quod movetur secundum alterationem, potest movere motu locali, sicut phantasia et concupiscentia alteratione delectabili vel tristabili movente alias motu processivo, et illud est in aliis multis. Similiter autem dicunt quidam, quod non sunt tantum quatuor genera motus, secundum quae aliquid movetur, sed multo plura : et ideo dicunt nos forte non sufficienter. probasse, quod non movetur anima cum moveat. Sed ad omnia haec solvenda sufficiens habetur doctrina ex libro Physicorum ultimo : quoniam in ordine illo in quo distinguuntur movens tantum, et movens et motum, et motum tantum, necessarium est quod illud quod est movens motum, moveat eo motu quo ipsum movetur : et haec fuit positio eorum qui dixerunt animam movere motam : et hoc apparet ex rationibus eorum. In Phaedro enim ponuntur rationes istae, quod movens per se non movet nisi secundum substantiam suam : est autem anima movens per se : movet igitur secundum substantiam suam : sed de cujus substantia est motus, illud movetur : ergo movens per se movetur : non autem movetur ab alio cum sit movens per se : oportet igitur quod moveat seipsum. Adhuc nihil dat alii quod non habet, sed dat quod habet:
dat autem movens motum ei quod movetur : ergo habet motum in seipso : et cui inest motus, illud movetur : movetur ergo omne movens per seipsum. Adhuc omnis forma quae est in alio ab alio, prius est in alio per se quod est causa quare forma illa existat in alio, sicut calidum quod est in frigido ab alio, oportet quod prius sit in igne qui est causa caloris in frigido. Similiter motus est in corpore, sicut in recipiente formam motus ab alio. Oportet igitur quod sit in alio prius sicut in causa : haec autem est anima : ergo animae inest motus : cui autem inest motus, illud movetur : ergo anima movetur in eo quod movet, et motu quo movet. Adhuc omnis causa motus quae est inter primum movens et ultimum motum, movet mota : anima est talis causa motus : ergo movet mota. Adhuc motus est actus moventis et actus mobilis : ergo sicut motum est subjectum ejus et movetur : ita et movens est subjectum ejus et movetur. Adhuc autem quidquid ex harmonicis movet numeris, componitur ex motore et mobili : anima autem movet ex harmonicis numeris : ergo componitur ex motore et mobili : sed quod componitur ex motore et mobili, movet motum : anima igitur movet mota : componitur autem anima ex harmonicis numeris, quemadmodum supra ostensum est.
Haec et his similia in Phaedro colliguntur, ubi Plato hoc dicit sparsim, non per verba, sed per sensum, quorum quaedam Macrobius ponit super Somnium Scipionis, et quaedam dimittit. Et sunt ad solvendum facillima si quis bene in memoria habeat quae diximus in libro Physicorum. Ibi enim diximus quod quidquid movet motum per se, est corpus, et quod movens primum in ordine motus est immobile, et ab ipso est motus et non in ipso : et hoc ideo quod ipsum per essentiam suam, quae non est motus, movet efficienter et non formaliter : et hoc ignorabat Plato. Unde licet anima sit inter primam causam moven- tem et ultimum motum quoad productionem in esse, tamen ipsa in ordine motus corporis est primum movens, et non ordinatur ad illud quod ultimo movetur in corpore animato. Et cum Plato dicit quod ignis est causa calidi, non sumit ipse nisi causam compositam : sed calor est prima causa caloris per substantiam suam formalem : et similiter anima est causa motus, non quidem formalis, sed efficiens : et ideo haudquaquam movetur ex hoc quod movet. Et si objiciat Macrobius, si corpus movetur propter animam : ergo anima magis movetur : quoniam propter quod unumquodque tale est, illud est magis tale, est irrisorium : quoniam illud non est in efficientibus et effectivis, sed in participantibus secundum eamdem formam . Sed hoc solum quod dicit de harmonicis numeris , movet plus secundum Platonem quam aliquid aliorum : quia constat quod secundum harmoniam aptatur corpori, et secundum harmoniam est ipsa movens et cognoscens ea quae cognoscit. Quoniam non nisi sibi proportionatum movet, et.non nisi sibi proportionatum cognoscit. Proportio autem primum in numeris est : et ita videtur esse secundum harmonicos numeros instituta anima, et secundum illos habet in se plura, quorum unum est movens et alterum motum : et sic videtur esse movens mota : plura enim ut moventia tantum, ad idem constituendum non conveniunt : neque etiam plura ut mota tantum. Si ergo plura conveniunt ad ejusdem rei constitutionem, oportet quod quoddam istorum sit movens, et quoddam motum. Sed dicendum ex harmonicis numeris formalibus non constitui animam, sed ex harmonicis numeratis, sive numeris materialibus, Hi autem habent proportionem sicut est proportio potestatis secundae ad partes et subjecta
et ad potestatem praecedentem in ordine naturae : sic enim proportionatur anima intelligentiae ut recipiens illuminationes ejus, et proportionatur viribus suis ut partibus suis potestativis, vel sic potestativis, et proportionatur corpori et organis corporis sicut subjectis potestati suae. In tali autem proportione movetur quidem anima ab intelligentia et causa prima, sed isto motu non movet corpus : et movet una potestas aliam, quando superior movet inferiorem : sed hoc est per imperium, et non sicut anima movet corpus : sed comparando eam ad corpus, omnes partes ejus movent corpus organicum et partes ejus ad prosequenda desiderata et fugienda ea quae constant : et hoc modo non movetur : servatur tamen in omnibus illis proportio, sicut in sequentibus istius libri manifestabitur. Sed haec proportio non est in harmonicis numeris, sed potius in his quae harmonice sunt composita et numerata. Et si dicat aliquis proportionata in numero numerato esse ordinata a proportione quae est in numero numerante : et sic oportet adhuc juxta sententiam Platonis principia animae et aliorum principia esse numeros formales et proportionem quae est in istis : dicemus quod non sunt principia rerum secundum quod numerata sunt et sub proportione numeri existunt, sed potius secundum quod connaturalia sunt unicuique generi quod constituit : et ideo materia et forma non constituunt substantiam secundum quod numerata sunt, aut in proportione numeri existunt, sed potius secundum quod sunt prima principia connaturalia substantiae : et simile est de constituentibus quantitatem et quodlibet genus. Et his accidit numerari, et in proportione numeri esse. Et hoc Platonem decepit : quia etiam sapientes decipiuntur secundum accidens, quod inevitabiliter sequitur ros esse prima principia rerum, si posset haberi quod principia rerum constituerent eas, secundum quod in proportione numerali existunt : et hoc quidem modo dictum multum valet ad intellectum omnium sequentium, ubi agetur de opinionibus Platonis.
Si autem aliquis nobis objiciat, quod nos ipsis superius concessisse videmur animam movere se, quando agit se in universum corpus : dicemus non esse illud proprie movere seipsam : et ideo revera sic movit se anima et alii motoresper effectus ratione effectuum qui ab ipsis sunt, et tamen simpliciter manent immobiles. Et hoc etiam modo primus motor in quolibet ordine inducit motum immobilem : quia motus est actus moventis ut a quo est motus,et non ut in quo est sicut in subjecto, et est actus mobilis sicut in quo est sicut in subjecto. Et ideo motor non movetur, sed mobile quando inest ei motus, tunc movetur. Licet igitur multi sint modi quibus aliquid movetur per accidens in quolibet genere praedicamenti, tamen motus per se non est nisi in tribus generibus : et quia in quantitate non est contrarietas nisi secundum quod quantitas est terminus physicorum corporum, in quo convenit ei perfectum et imperfectum esse, ideo duos oportet esse motus in quantitate, et in utroque aliorum generum tantum unum secundum genus : et ita sunt quatuor generales motus : et omnes illos ab anima per rationes necessarias seclusimus, sicut patet ex praedictis. Est igitur necessario concedendum animam physico motu per se vel per accidens proprie nequaquam moveri : et sic manifesta est solutio omnium eorum quae inducta sunt ex Platonis opinionibus.
Sed id quod omnino destruere disputationem istam videtur, est quod ab antiquo Trismegisto et Socrate et nunc a divinis et incantatoribus convenienter asseritur, quod scilicet in corpore existentes quos angelos vel daemones vocant, et animae exutae a corporibus, moveantur de
loco ad locum : cujus etiam veritatem nos ipsis sumus experti in magicis. Sed de his nos disputabimus in scientia de Natura deorum, quae philosophiae primae pars quaedam est, et ab Aristotele edita. Quod si tales substantiae moventur, motus erit omnino aequivocus ad motum physicum : tales enim substantiae non sunt proportionales spatio per quod est motus per aliquam quantitatem vel indivisibile quantitatis quod sit in eis. Et ideo neque mensura motus ipsarum, neque motus ipse ex principiis physicis causari potest. Hic autem de physicis loquimur tantum ostendentes physice immobilem esse animam contra eos qui ex principiis quae ipsis physica esse dicebant, causare voluerunt motum animae, et dixerunt animam movere seipsam.