DE LAUDIBUS BEATAE MARIAE VIRGINIS, LIBRI DUODECIM.
LIBER PRIMUS, In quo exponitur Angelica salutatio.
LIBER QUARTUS. DE VIRTUTIBUS MARIAE.
LIBER QUINTUS. DE PULCHRITUDINE MARIAE.
LIBER SEXTUS. DE APPELLATIONIBUS MARIAE.
LIBER OCTAVUS. DE HIS QUAE PERTINENT AD TERRAM, ET POSSUNT FIGURARE MARIAM.
LIBER NONUS. DE RECEPTACULIS AQUARUM, QUAE FIGURANT
LIBER DECIMUS. DE AEDIFICIIS QUIBUS MARIA FIGURATUR IN BIBLIA
LIBER UNDECIMUS. DE MUNITIONIBUS ET NAVIGIIS, QUAE POSSUNT SIGNA RE MARIAM.
LIBER DUODECIMUS. DE HORTO CONCLUSO. CUI SPONSUS COMPARAT MARIAM, IN CANTICIS
sig. X. Ignis . Ignis, id est, Filius Dei, qui dicitur ignis consumens
sig. XIII. Angelus. Angelus , scilicet magni consilii, qui de caelo descendens ingressus est in eam.
Quomodo Mariae sit serviendum de ore ?
Item, De ore nostro debemus Virgini gloriosae multiplex servitium, laudationem , superexaltationem , orationem , confessionem, benedictionem, elucidationem , praedicationem, magnificationem, cantationem, gratiarum actionem, salutationem, investigationem, solemnizationem.
Laudationem, ut sicut de Filio dicitur, Laudationem Domini loquetur os meum : sic et de matre dicatur : Laudationem Dominae loquetur os meum. Et benedicat omnis caro nomini sancto ejus. Ipsa enim dicit cum Filio in Psalmo xlix, 23 : Sacrificium laudis honorificabit me : et illic, id est, in laude mea, est iter, scilicet ad aeternam laudem sine fine mansuram, de qua dicitur : In saecula saeculorum laudabunt te, illi scilicet qui habitant in domo tua, Domine , Quo, itinere scilicet completo, ostendam illi, id est, laudatori meo, salutare Dei, id est, Filium Dei et meum. Vel, Salutare Dei, id est, meipsam. Ipsa enim est, ex qua et per quam sanctus Jacob jam morti proximus, vitam sperabat aeternam, dicens, Genes. xlix, 18 : Salutare tuum exspectabo, Domine, Per eam enim ipse Deus rex noster ante saecula disposuit operari salutem in medio terrae. Sic exponit beatus Bernardus, locum istum.Item, beatus Bernardus : " Non. est dubium, etc. " (Quaere supra causa secunda).
Item, De collaudanda Maria maxime in solemnitatibus suis et sabbatis, dicit quidam curialiter prosaice : " In festivo virginis die collaetemur, ex qua lumen luminis ortum confitemur. Et ut omnis criminis carie mundemur, oda nostri carminis ipsam veneremur. Haec est digna laudibus, quae nostris criminibus contulit remedia. Collaudemus igitur, dum nobis conceditur, ipsam cum laetitia, " Quia vero quidquid scriptum est in hoc libro, pertinet ad laudem et gloriam ejus, ideo breviter pertransimus. Dicit etiam Beda, quod " exoranda est jugiter clementia Salvatoris, ut beatae Matris ejus memoriam congruis officiis nos dignos faciat venerari. "
Superexaltionem, ut super omnes sanctos post Filium pro modulo nostro exaltemus eam, secundum quod nobis praecipitur de Filio, Daniel. iii, 57 :
Laudate et superexaltate eum, in secula. Eccli. xliii, 33 : Benedicentes Dominum (dicamus Dominam), exaltate illum quantum potestis. Exaltate, id est, extra omnia et super omnia altam praedicate : major enim est omni laude, id est, majori laude digna, quam sit omnis laus angelica vel humana. Ibidem, v. 32, de Filio (dicamus de matre) : Glorificantes Dominam quantumcumque potueritis, vel potestis. Quod maxime fit quoties de ipsa Scripturae sacrae exponuntur ut gloriosior ostendatur. Supervalebit enim adhuc : et admirabilis . magnificentia ejus. Item, in Psalmo Cl, 2 : Laudateeum (dicamus eam) secundum multitudinem magnitudinis ejus. Eccli. xviii, 3 et 4 : Quis investigabit magnalia ejus, id est, potentiam ? virtutem autem magnitudinis ejus quis enuntiabit ? aut quis adjiciet enarrare misericordiam ejus ? Sicut enim plus incomparabiliter honoris et gratiae exhibitum est ei ab ipso creatore, quam omnibus aliis creaturis, sic ab universa creatura plus honorificentiae et devotionis exhibendum est ei, quam cuilibet alii purae creaturae .
Orationem : debemus enim Mariae sacrificium devotae orationis, ut dicatur de matre sicut de Filio dicitur, lsa. lxii, 6 et 7 : Qui reminiscimini Domini, ne taceatis, et ne detis silentium ei. Item, 1 ad. Thessal. v, 17 : Sine intermissione orate. Quod intelligendum est, sicut dicit Beda, aut de quotidianis horis juxta ritum Ecclesiae. Unde, Benedicam Dominum in omni tempore . Aut quia quidquid justus facit secundum honorem Dei et Mariae, ad orationem refertur. Ideo etiam canit Ecclesia: " Omnis homo omni hora ipsam ora, et implora ejus patrocinia. " Assidue siquidem exoranda est Maria a nobis : quia assidue exorat pro nobis. Haec est enim fratrum amatrix et populi Israel, id est. Christianorum videntium Deum per fidem. Haec est quae multum orat pro populo et pro universa civitate sancta Jerusalem, id est, Ecclesia militante, sicut legitur de Jeremia . Ipsa enim est Bethsabee, id est, puteus satietatis, quae peperit Christum, id est, sufficientiam omnium, quae precibus suis impetrat a vero David, id est, Deo Patre filiis suis, id est, imitatoribus regnum Israel, id est, visionis aeternae, sicut legitur, III Regum, I, 17 et seq., quod illa Bethsabee impetravit Salomoni filio suo regnum. Et hoc est quod docet beatus Bernardus : " Cupientes invenire
gratiam, quaeramus inventricem gratiae
Mariam : quae quia semper invenit, frustrare non poterit : exaudietur enim pro sua reverentia 3. "
Item, Maria os nostrum : quia assidue pro nobis Filium interpellat. Unde, Apocal.XII, 16 : Terra, id est, Maria, aperuit os suum, ad Filium exorandum, pro muliere, id est, fideli anima, quam serpens, id est, diabolus infestabat. Et ipsa est quae primo legitur in Novo Testamento pro homine exorasse dicens : Fili, vinum non habent .
Item, Roganda est assidue mater misericordiae, ut misericordiae opera nobis miseris misericorditer exhibeat, ut videlicet frangat esurienti panem suum: quod fit quando particulariter distribuit gratiam cor hominis confortantem, ut egenos vagosque inducat in domum suam, scilicet paradisum, ut nudos operiat vestimentis virtutum, quae carne vestivit Filium Dei, ut dimittat eos qui confracti sunt liberos, et onera peccatorum disrumpat, etc. In hunc modum, lsa. lviii, 8 et seq.
Item, In Litaniis sanctorum tribus nominibus interpellamus Mariam ut oret pro nobis. Quae sunt: " Sancta Maria, ora pro nobis. Sancta Dei genitrix, ora pro nobis. Sancta Virgo virginum, ora pro nobis. " Et contra tria vitia quae principaliter nos infestant, id est, superbiam, avaritiam, luxuriam. Maria interpretatur stella maris, quae videlicet stella modica est et lucida. Et Maria modica est per humilitatem, lucida per exemplum. Ecce medicina contra superbiam, quae de se magna aestimat, et interius obscurat et excaecat. Roganda est assidue Maria, ut nomen suum interpretetur in nobis, quod est illuminatrix. Genitrix solet esse filiis pia et misericors. Ecce medicina contra avaritiam, quae spoliat aut fraudulenter aut manifeste, quae ipsam Dei imaginem, id est, Filium pro pecunia crucifixit. In hoc nomine Virgo virginum duplex notatur munditia, carnis scilicet ac spiritus, contra affectum et actum luxuriae. Et ita in his tribus appellationibus insinuatur, quod quantumcumque quolibet morbo peccati maculatus fuerit quis, in beata Virgine potest lavacrum invenire. Dicat ergo beatae Virgini superbus : Sicut vere es stella maris modica et lucida, tolle a me inflationem et superbiae nubem : inexorabiliter enim odit superbiam, quae inaestimabiliter humilitatem dilexit. Similiter avaritiam, cum sit mater pietatis : et luxuriam, cum prima emiserit virginitatis votum. Dicat ei avarus: Sicut vere es mater pietatis, tolle a me duritiam avaritiae , et da temeritatem misericordiae. Dicat ei luxuriosus : Sicut vere es Virgo virginum, exstingue in me concupiscentias carnis, et fac mundum et pudicum. Et hoc est quod oramus eam :
Nos culpis solutos Mites fac et castos.
Item, Maria est designata per templum Salomonis, de quo dicit Dominus, II Paralip.VII, 15 et 16 : Oculi mei erunt aperti, et aures meae erectae ad orationem ejus qui in loco isto oraverit: elegi enim et sanctificavi locum istum.
Item, Orare debemus assidue Mariam exemplo beati Anselmi dicentes ad eam : " Obsecro te, o Maria, per gratiam qua Dominus voluit esse tecum, et te voluit esse secum, ut propter eamdem ipsam gratiam, misericordiam inani et gratiam facias esse mecum. Fac ut amor tui semper sit mecum, et respectus pietatis tuae quamdiu ego subsisto, semper sit mecum, et compassio miseriae meae, quantum mihi expedit, semper sit tecum. Sic ut enim, o beatissima, omnis a te aversus, et a te despectus, necesse est ut intereat : ita ad te omnis conversus, et a te respectus, impossibile est ut pereat. " De Maria enim potest intelligi illud Psalmi CIII , 29 : Avertente te faciem tuam, id est, respectum misericordiae, turbabuntur, etc. Item, Ipsa est sola, cujus respectu solvitur glacies, id est, gelicidium cordis peccatoris. Item, Psal.XXIX, 8 : Avertisti faciem tuam a me, et factus sum conturbatus. Job, xiii, 24 : Cur faciem tuam abscondis ? Isa. lxiv, 7 : Abscondisti faciem tuam a nobis, et allisisti nos in manu iniquitatis nostrae.
Item, Quia Maria facile impetrat quidquid petit a Filio. Ideo in figura ejus dictum est, Judith, viii, 29 : Ora pro nobis : quoniam mulier sancta es, ei timens Deum. Similiter in figura ejus dictum est, Esther, xv, 3 : Invoca Dominum, et loquere regi pro nobis : et libera nos de morte. Ipsa enim detinet iram Dei, ne statim vindicet in nos. Unde dicit, Cantic. iii, 4 : Tenui eum, nec dimittam, etc. Gratiositas autem ejus ad impetrandum figurata est, Esther, viii, 2, ubi dixit Assuerus Esther : Quae est petitio tua, Esther, ut detur tibi ? ei quid vis fieri ? Etiam si dimidiam partem regni mei petieris, impetrabis. (Quaere expositionem titulo, quod Maria regina.) Conquerebatur enim Dominus antequam Maria nasceretur, dicens, Isa. lxiv, 7 : Non est qui consurgat, et teneat me. Sed ipsa facta est advocata nostra, et allegat pro nobis fideliter coram Filio suo, ventrem et ubera eidem repraesentans : et ipse veluti piissimus infans delectatur ab ubere matris ei repraesentato . Pete a Maria gratiam seu vinum compunctionis. Quod signatum est in nuptiis, Joan. ii, 3 et seq. Gratiam reconciliationis, sicut mulier Thecuites Absalon fratricidae . Gratiam ablutionis peccatorum signatam in libro Regum per Abigail . Deiectionem chirographi diaboli signatam per Esther, quae litteras Aman fecit irritari .
Confessionem. Ipsa enim videtur dicere cum Filio, Matth. x, 32, et Luc.XII,
8 : Qui me confessus fuerit coram, hominibus, confitebor ei ego eum coram Patre meo, et Filio meo. Debemus enim corde credere, quia corde creditor ad justitiam : et ore confiteri, quia hujusmodi confessio fit ad salutem , ipsam virginitatis primiceriam, sine corruptione fecundam, sine gravamine gravidam, sine dolore puerperam, et caetera omnia quae de ipsa credit et asserit Ecclesia Catholica, etc.
Debemus etiam confiteri partum ejus virgineum, ut supra, causa vigesimatertia, et quod nec primam similem visa est, nec habere sequentem, et hujusmodi. Ad haec debemus jugiter orando vitam gratiae postulare, cum ipsa sit mater vitae 1 quia vivens vita naturae, vivens vita gratiae, ipse, non alius confitebitur tibi, o Domina, ad. salutem animae suae et beneplacitum tuum : a mortuo enim per peccatum mortale, quasi nihil, perit confessio .
Debemus igitur confiteri eam confessione laudis, ut confiteatur nos confessione recognitionis et protectionis. Christus de reprobis dicit : Tunc confitebor illis : Quia numquam novi vos .E t haec est confessio reprobationis. Et hoc est quod legitur in. paenitentia Theophili: quia prius quam permitteret ei se rogatu ram pro eo, fecit eum confiteri Filium suum verum Deum et verum hominem ex se natum pro salute mundi, dicens ei: " Confitere Filium meum : misericors enim est et suscipiet lacrymas paenitentiae tuae. "
Confitenda est etiam sicut docemur confiteri.Filio, Eccli.XXXIX, 20: Confitemini illi in voce labiorum vestrorum, in canticis labiorum et citharis. Sic expone : Confitemini, peccata et laudes, illi, id est, ad gloriam et laudem il- lius : quia sicut dicit Glossa super caput I Josue, confessio peccatoris, ad laudem pertinet ignoscentis. In voce labiorum vestrorum, id est, in confessione, laude, et praedicatione : in canticis labiorum, id est, in laudibus quae ex mentis hilaritate procedant: et citharis, id est, mortificatione carnis per jejunia et alia paenitentialia exercitia. Unde dicit citharis pluraliter. Et hoc totum est ac si diceret sapiens : Verbis et factis laudate eam.
Co n fessione m e t ia m pec cat or um no - strorum debemus Mariae. Unde dicunt qui volunt absolvi: " Confiteor Deo, et beatae Mariae, et omnibus sanctis, etc. " Quasi diceret confitens : Volo, quod ipsa sciat confessionem meam, ad testificandum pro me coram Deo, quod ante mortem confessus fui peccata mea : ipsa enim est testis in caelo fidelis coram Filio suo, sicut de luna dicitur in Psalmo lxxxviii , 38 . Sed vide, quod vere confitearis, et habeas causam bonam : quia fidelis testis est, et pro te non mentietur, sicut dicitur, Proverb.XIV, 5.
Benedictionem, ut scilicet incessanter corde et voce simul benedicamus Mariam, per cujus virginalem partum in benedictionem conversa est maledictio Hevae, quando dictum est Mariae : Ave, gratia plena, etc .
Item, Ut ei benedicendo benedici mereamur a Domino. Si enim Abrahae dictum est a Domino, Genes.XII , 3 : Benedicam benedicentem ti bi, et maledicam, maledicentibus tibi. Et si dictum est Jacob, Genes.XXVII, 29 : Qui maledixerit tibi, sit ille maledictus : et qui benedixerit tibi, benedictionibus repleatur : multo fortius dictum est Mariae istud, quae filia est Abrahae, quae etiam bene designatur per Jacob qui interpretatur supplantator: quia simul et semel vitia omnia supplantavit, Ben.edicentes enim ei haereditabunt
terram viventium, maledicentes autem ei disperibunt, id est, in diversas partes peribunt, scilicet in corpore et anima, quales sunt ei Judaei, pagani, haeretici, et blasphemi. Voluntas enim Filii est, ut matrem illius et Dominam nostram benedicamus in omni tempore, scilicet nocte et die, in prosperis et adversis, et ut laus ejus versetur semper in corde et ore nostro, de ipsa meditando, ipsam laudando, orando, benedicendo, illi gratias agendo, ejus magnalia praedicando, et ut laus ejus sit quasi fraenum in maxillis nostris nos refraenans a. vitiis linguae. Unde et ipsa promittit cum Filio laudatori suo, Isa. xlviii, 9: Laude mea infraenabo te, ne intereas.
Item, Ut impleas illud Psalmi cii, I : Benedic, anima mea, Domino, et omnia quae intra me sunt nomini sancto ejus. Et benedicenda sunt quotidie singula membra ejus, ut in singulis membris nostris benedictionem reportemus ab ea.
Item, lienedicendi sunt pedes quibus Dominum portavit, venter in quo portavit, cor unde in cum firmitor credidit et ferventer eum dilexit, ubera quibus lactavit, manus quibus nutrivit, os et lingua quibus ei dedit Felicia oscula nostrae redemptionis, nares quibus sensit suavem olentem fragrantiam humanitatis ejus, aures quibus dulcia ejus eloquia delectabiliter auscultavit, oculi quibus ipsum devote respexit, corpus et anima quae Christus in ea omni benedictione consecravit: Et salutanda sunt et benedicendae cum omni devotione haec sanctissima ejus membra, ita ut singulis dicantur singulae salutationes, scilicet Ave , Maria, duae ad pedes, una ad uterum, una ad. cor, duae ad ubera, duae ad manus, duae ad os et linguam, duae ad labia, duae ad. nares, duae ad aures, duae ad oculos, duae ad animam et corpus. Et sic in universo sunt viginti salutationes, quae in modum quotidianae pensionis cum singulis et totidem genuflexionibus si fieri potest, coram imagine sua vel altari persolvendae sunt. Virgini gloriosae, juxta illud. Psalmi cxliv, 2 : Per singulos dies benedicam tibi, et laudabo nomen tuum in saeculum, etc. Et sicut dicunt qui experti sunt, et testantur, qui a viris sanctis audierunt, vix posset adinveniri modus alius servitii, qui tantum Virgini complaceret, vel ex quo tanta devotio redundaret diligentibus eam.
Item, Per singula ejus membra post genuflexionem ad orationem et salutationem sic dicendum : " Dulcis Domina, adoro et benedico beatissimos illos pedes, quibus Dominum super terram portasti. Benedico et adoro beatissimum uterum, illum, in quo ipsum bajulasti : " et sic de ca3teris membris et sensibus, commemorando actus suos, quibus Domino servierunt : quod melius dictabit devotio quam sermo, melius gratia quam scriptura.
Hoc etiam faciendum est exemplo illius beatae mulieris, quae sicut invenitur in legenda beatae Marthae hospitae Domini, appellabatur Marcella, quae extollens vocem de turba dixit Jesu : Beatus venter qui te portavit, et ubera quae suxisti . Extollens, id est, ex corde tollens, vocem in Christi commendationem et Judaeorum blasphemantium confusionem, quaedam mulier de turba, id est, non dives, aut nobilis, sed. de communi plebe. Propter hoc Evangelium illud legitur de Virgine in diebus profestis. Dixit illi, id est, Christo qui blasphemabatur a Judaeis : Beatus venter qui te portavit, id est, qui ad nos te beatum portavit. Vel, qui, id est, quia te portavit: non enim a ventre Filius, sed venter a Filio beatificationis honorem accepit, sicut vas novum et purum a bono vino vel a bona specie vel electuario saporem accipit et odorem, non e converso.
Dicitur autem venter Virginis beatus principaliter propter tria mirabilia quae in eo facta sunt. Primo : quia Deus ibi
factos est homo, Verbum infans, immortalis mortalis, immensus parvulus, creator creatura, qui fecit hoc quod factum est, Joan. I, 14 : Verbum caro factum est, ei habitavit in nobis. Propter hoc etiam, Eccli 1, 9, dicitur de Patre et de sapientia quae est Flius Dei: Creavit illam, id est, incarnari constituit. Unde dicit Pater, Isa. xlv, 8 : Ego Dominas creavi eum, scilicet hominem, in Spiritu sancto, id est, cooperatione Spiritus sancti: quia tota Trinitas operata incarnationem Filii. Et vidit, scilicet Deus Pater, id est, approbavit, et dinumeravit, id est, plene comprehendit, et mensus est, quia numerositatem charismatum quibus repletus fuit Christus homo, Pater plenissime comprehendit. Vel sic: Et vidit, id est, visibilem fecit, et dinumeravit, id est, numerabilem cum aliis hominibus fecit. Et sic ostenduntur tria mirabilia circa incarnationem : nam invisibilis factus est visibilis, et innumerabilis factus est numerabilis, et immensus factus est mensuratus, coarctatus scilicet infra uterum virginalem. Ideo dicit Jeremias, XXXI,22 : Creavit Dominus novum super terram.
Secundo dicitur beatus, quia qui fecit ventrem, factus est in eodem ventre. Hoc est magnum mirabile: sicut si quis prius faceret domum, et postea nasceretur in eadem domo. Ideo gloriosa dicuntur de civitate Dei, id est, Maria, scilicet quod homo natus est in ea : et ipse fundavit eam Altissimus 1. Isa. lxvi, 8 : Quis audivit uumqam tale ?
Tertio : quia venter ille majus se continuit, id est, Deum quem, totus non capit orbis, qui seipsum clausit in utero virginali, et in visceribus Virginis gloriosae. (De hac materia multa invenies titulo, quod Maria dicitur vas admirabile, opus Excelsi .)
Item, Nota quod non dixit illa mulier, beata mater quae te portavit, sed potius, beatus venter, ad. innuendum compassionem, et quantum in se est, sua omnibus communicat per charitatem. Unde venter ejus dicitur acervus tritici . Et de hac portatione in utero tuo spirituali qui designat pietatem ejus, dicit ipsa cum Filio, Isa. xlvi, 4 : Ego portabo, et salvabo, etc.
Item, Venter beatae Virginis dicitur beatus multis de causis, et quantum ad se, et quantum ad nos. Quantum ad se in tribus : dicit enim Boetius, quod beatitudo est status omnium bonorum congregatione perfectus. Omne bonum respectu ventris, est integritas virginalis, faecunditas conjugalis, continentia vidualis, Et beata Maria fuit semper virgo, fuit foecunda, sed sine viro, fuit vidua mortuo sponso. Fuit etiam venter iste beatus quoad nos : quia relevavit miseriam nostram quae triplex erat, servitutis, infirmitatis, et necessitatis. Primam, quia tulit thesaurum nostrae redemptionis. Proverb.XXI, 20 : Thesaurus desiderabilis, et oleum, etc. Secundam, quia fuit apotheca medicinae nostrae curationis. Eccli. xxxviii, 4 : Altissimus creavit de terra, carnis virginea?, medicamenta. Tertiam relevavit, quia fuit ager plenus afferens panem, et hortus conclusus afferens fructum nostrae refectionis.
Item, Beatus venter, quia concepit cum integritate, gestavit cum levitate, peperit cum suavitate : cum e contrario omnis mulier concipiat cum corruptione, portet cum gravamine, pariat cum dolore. Et his tribus miseriis addictus est sexus muliebris per peccatum primae parentis. Dicant ergo beatae Virgini viri et foeminae I Benedicta tu in mulieribus . Dicant Christo : Beatus venter qui te portavit .
Item, Beatus venter, quia a Spiritu sancto consecratus. Unde : Sanctificavit tabernaculum suum Altissimus, Item, quia Filio Dei repletus. Luc. I, 31 :
Ecce concipies in utero, etc. Item, quia lac virgineum Dei Filio Mariae ubera propinaverunt. Unde sequitur : Et beata ubera quae suxisti. Et bene venter et ubera in benedictione conjunguntur : quia sicut dicit Beda, secundum physicos ex eodem fonte procedit semen ad gignendos pueros, et lac ad nutriendos.
Item, Beatus venter et beata ubera : quia ex eorum repraesentatione Christo in precibus, impetrat nobis beata haec mater absolutionem a culpa, et benedictionem in gratia, et glorificationem in patria. Unde beatus Bernardus : " Mater ostendit Filio ventrem et ubera, "
Item, Beatificandus est venter vel uterus virginalis : quia omne datum optimum, et omne donum perfectum nobis inde profluxit. Fons vitae qui Christus est, tendens ad redemptionem mortuorum, ad. reparationem perditorum, ad salvationem vivorum, ad erectionem lapsorum, ad ereptionem incarceratorum, ad destructionem inimicorum, ad restaurationem Angelorum, et hujusmodi. Ipse est panis nostrae refectionis. Unde, Cantic, VII, 2 : Venter tuus sicut acervus tritici, etc. Ipse est enim arca continens verum manna. Calix nostrae inebriationis. Unde, Psal. xxxv, 9 : Inebriabuntur ab ubertate domus tuae, quae est ille uterus in quo habitasti novem mensibus. Umbilicus tuus crater, etc. . Aqua nostrae absolutionis, de qua Dominus, Ezechiel. XXXIV, 25 : Effundam super vos aquam mundam : quia uterus ejus est fons patens domui David . Medicamentum nostrae curationis. Unde, Fccli. xxxviii, 4 : Altissimus creavit de terra virginalis uteri medicamenta, id est, Christum. Viatio sive victualia nostrae peregrinationis : nam uterus ejus fuit navis continens panem vivum qui de caelo descendit, et escam universorum in eo . Pretium nostrae redemptionis : quia ipse fuit sacculos illius pecuniae qua sumus redempti, de quo dicitur, Proverb . vii, 20. Praemium nostrae remunerationis. (Quaere de omnibus istis supra titulo, Gratia plena, in fine capituli.)
Item, Uterus virginalis paradisus est voluptatis, a quo nobis manant quatuor flumina : timor, agnitio, pulcra dilectio, et sancta spes. Unde dicit Virgo : Ego mater pulchrae dilectionis , etc. . Propter haec omnia appellat Hieronymus uterum virginis agrum plenum.
Sequitur, Luc. XI, 27 : Ei beata ubera quae suxisti. Ex hoc relinquitur, quod tantum ubera Virginis et non alicujus alterius mulieris suxit Christus. Quod figuratum est in Moyse, qui nullius alterius mulieris quam matris propriae voluit sugere ubera, , sicut dicunt. Ad hoc etiam valet illud Canticorum, v, 1, ubi Christus dicit : Bibi vinum meum cum lacte meo, scilicet virginali, quod totum fuit meum, et de quo nullus alius bibit. Item, Cum dicatur beatae Virgini, Cantic. I,2: Oleum effusum nomen tuum, non tamen dicitur, quod ejus ubera sint effusa.
Debemus etiam beatae Virgini piam quamdam verborum suorum, exemplorum et operum investigationem. Ad quod invitat nos verbo et exemplo beatissimus Lucas Evangelista, qui tam.diligenter prosequitur tempus et locum Dominicae conceptionis, nuntium ex nomine manifestans et mittentem, et genus et nomen illius ad quam missus est nuntius describens, et nihil penitus praetermittens . In quo invitat nos ad diligentem inquisitionem mysteriorum incarnationis et passionis Dominicae. Unde, Exod.XII, 9, dicitur de agno paschali : Caput cum pedibus ejus et intestinis vorabitis, id est, Incarnationis et passionis mysterium diligenter inquiretis. Sed oportet, quod discretissime fiat hujusmodi scrutinium :
nam circa Mariani quae ministra fuit incarnationis Dominicae, defecerunt multi scrutantes indiscreto scrutinio : quia cum tenebrosi essent per praesumptionem et infidelitatem, in matrem luminis cum suis tenebris impegerunt : et ideo per Mariam obstructum est os loquentium iniqua . Nimius etenim perscrutator majestatis ejus opprimetur a gloria . Ideo dicitur, Eccli, xliii, 34 : Exaltantes eum, replemini virtute, ne laboretis : non enim comprehendetis. Ideo etiam dicitur, Proverb. xxv, 16 : Mel invenisti, comede quod sufficit, Proverb. xxx, 33 : Qui vehementer emungit, elicit sanguinem. Ideo etiam de hac investigatione dicitur, Eccli.XIV, 23 : Vadens post illam quasi investigator, et in viis illius consistens, id est, totaliter sistens : talis enim investigatio quasi quidam pastus est animae. Unde ipsa dicit: Qui edunt me, adhuc esurient . Quasi in. ore cordis habet haec, qui firmiter ea credit : quasi masticat, qui pie investigat : quasi trajicit in corporis nutrimentum, qui bene operando imitatur, et qui recte afficitur erga ipsam. Ideo etiam dicit Augustinus de corpore Christi : " Ut quid paras dentem, et ventrem ? crede, et manducasti. Et haec est fides quae per dilectionem operatur . " Ideo ipse Augustinus non satiabatur prae dulcedine mirabili considerare altitudinem consilii divini super redemptionem generis humani.
Item, De hac investigatione potest illud intelligi : Beati qui scrutantur testimonia ejus . Quia super faciem scribae imponet honorem suum . Item, Mirabilia testimonia tua, o Domina :
ideo scrutata est ea anima mea , Item, Declaratio sermonum tuorum illuminat, et inieIlectum dat parvulis , id est, humilibus. Sermonum, inquam, quos tu dixisti, vel qui dicti sunt de te, Item, Eccli,.VI, 28 : Investiga illam et manifestabitur tibi. (Quaere parum retro.)
Elucidationem. Unde promittit, Eccli. XXIV, 31 : Qui elucidant me, id est, vitam ineam, verbo, exemplo, praedicatione, et hujusmodi. Vel, Qui elucidant me, id est, qui imitantur, ut alios doceant imitari : quia efficacius docet vita quam littera. Vitam aeternam habebunt in futuro. Maria enim super faciem sui scribae imponet honorem suum, sicut dicitur, Eccli. x, 5. Elucidantes isti proprie illi sunt, quorum conversatio jam in caelis est : et ideo non indigent sustentatione praesenti. Et ideo promittitur eis praemium vitae, ut magis accendantur. (De hac triplici promissione Mariae quam facit tribus generibus hominum, scilicet auditoribus, operariis, et elevatoribus suis, habuisti supra titulo, quod Mariae debemus obedientiam.)
Aliter, Vitam aeternam, id est, vitam contemplativam, quae perpetua est. Vel, vitam aeternam, id est, duram : lapides enim aeterni, quia duri. Et qui beatam Virginem digne vult elucidare, vitam duram debet ad ejus exemplum ducere, non delicatam aut dissolutam. Item. Sapient.VI, 24 et 25 : Ponam in lucem, id est, in evidenti, scientiam illius, id est, Christi, sapientiae, vel Mariae, id est, pro posse meo faciam ipsos cognosci et diligi : et non praeteribo veritatem, imo manifeste discrete et itegre dilucidabo eam : neque cum invidia tabescente, id est, tabescere faciente, iter habebo. Quasi diceret : Sine invidia communicabo bonum quod scivero de his tribus, nec aliis invidebo sapientiam nec prophetiam, sicut nec fecit Moyses : quoniam talis homo, id est, invidus, non erit particeps sapientiae, id est, illius gratiae quae datur a sapientia, et acquiritur per eam, et similiter per Mariam. Item, Sapient. viii, 3 : Generositatem illius, scilicet sapientiae et Mariae, glorificat, id est, quantum potest, magnificat et exaltat vir justus, contubernium habens Dei, id est, animam bonam, in qua Deus habitat ut in templo suo. Glorificat, inquam praedicatione, laude, et bona operatione. Sed et omnium Dominus, id est, Pater, dilexit illam, id est, sapientiam, Mariam, et talem animam.
Praedicationem. Quod vere idem est Primo enim et principalius praedicandum est de Deo, postea de Maria. Unde, Isa. XXIV, 14, dicitur de praedicatoribus, qui sunt equi Dominici, portantes ipsum per mundum : Cum glorificatus fuerit Dominus, scilicet per doctrinam eorum, hinnient de mari, id est, alacriter praedicabunt de M.aria. Propter hoc etiam de forti muliere, quae est Maria, dicitur, Proverb.XXXI, 28 : Surrexerunt filii ejus, ei beatissimam praedicaverunt, etc. Filii Mariae, omnes fideles Ecclesiae Catholicae. Nota ordinem verborum, Qui enim digne vult praedicare Mariam, aut ei servire, prius debet surgere a peccato per paenitentiam : quia non est speciosa laus in ore peccatoris . Ideo prius dicitur : Surrexerunt, nec dignus est, qui in mortali peccato est, vocari filius tantae matris. Item, Filii ejus, id est, imitatores, maxime in tribus, castitate, largitate, humilitate. Filius enim ejus es, cujus opera facis. Petrus Ravennates : " Qui genitoris non facit opera, negat genus, secundum quod Dominus dicit ei, Joan. viii, 39: Si filii Abrahae estis, opera
Abrahae facile. Filii ergo Mariae imitatores ejus in benignitate, mansuetudine, misericordia, et hujusmodi : quod est currere in odorem unguentorum ejus. Haeres autem hujus erit in futuro, qui filius ejus sic fuerit in praesenti : quia si filii, ei haeredes . " De hujusmodi autem progenie promittit Filius matri suae, Isa. xliv, 3 : Effundam spiritum meam super semen tuum, ei benedictionem meam super stirpem tuam. Ideo etiam tam de matre quam de Filio potest istud intelligi : Annuntiate inter gentes gloriam ejus, in omnibus populis mirabilia ejus , idest, praerogativas et virtutes. Item, de ipsa dici potest sicut de Filio, Isa. xii, 5 : Cantate ei, (pioniam magnifice fecit : annuntiate hoc in universa terra. Item, Si non proposuero Jerusalem, id est, o tu. Maria : adhaereat lingua, mea faucibus meis , id est, mutus fiam a laude Dei. Sapient. VII, 13 : Sine fictione didici, quae ad ejus pertinent gloriam et honorem : et sine invidia, quae contraria est largitati ejus, communico, et honestatem illius non abscondo, quae describitur, Jacob.III, 17, quod primum pudica est, deinde pacifica, etc. Haec est honestas sapientiae quae attribuitur Mariae. Sine fictione discere, est non ob aliud quam propter amorem sapientiae vel Mariae, quae ad eas pertinent, quaerere et investigare. Sine invidia communicare, est Christi sapientiae et Mariae gloriam et proximi utilitatem in hujusmodi quaerere, et in doctrina sua nudam veritatem pura intentione et congruo sermone proferre. Item, De hac praedicatione dicitur, Cantic, VI, 8 et 9 : Viderunt eam filiae Sion, id est, virtutes angelicae et animae sanctae, viderunt eam, id est, ejus dignitatem singularem intellexerunt : et beatissimam praedicaverunt, id est, praedicando exaltaverunt in mundo, eam beatissimam jam in corpore et anima se- cundum quosdam : ei reginae, id est, virtutes caelorum, laudaverunt eam, dicentes admirative: Quae est ista, etc. Recte Maria dicitur beatissima. Beata propter carentiam omnis mali,beatior propter abundantiam omnis boni,sed beatissima, quia cum omni securitate possidet omne bonum.
Magnificationem. Quod fi , quando corde, ore, opere pro posse nostro ipsam extollimus, et ad ejus servitia, laudes, et dilectionem quoscumque possumus invitamus. Quasi dicat eis verbo et exemplo amator Mariae : Magnificate Dominam mecum, et exaltemus nomen ejus in idipsum id est, concorditer, Augustinus : " Quasi diceret : Magnitudinem Mariae mecum praedicate, et nominis ejus praeconia magna voce attollite. " Ad hoc enim suo exemplo invitat nos beata Elisabeth quae salutata a beata Maria, exclamavit voce magna : Benedicta tu inter mulieres, etc. .Voce magna, non tam clamosa, quam devota, sicut dicit Beda. Item, Exemplo istius sanctae mulieris, quae extollens, id est, ex corde tollens vocem de turba, Luc. XI, 27, dixit Jesu : Beatus venter qui te portavit, etc. (Supra, titulo de benedicenda Maria.) Vocem enim nostram extollere, est magna devotione, magno desiderio, et magno annisu Mariam magnificare. Sicut enim a Filio suo, cujus omnis actio nostra est lectio, magnificata est vehementer, sic ab omni Christiano magnificanda est vehementer. Et sicut de Filio dicimus : Magnificabo eum, in laude , sic et dicamus de matre. Ecbertus abbas ad Mariam : " Magnificet te omnis anima, o mater dulcedinis, et beatitudinem cordis tui, unde salus nostra profluxit, collaudet omnis lingua piorum in saecula saeculorum. " Idcirco autem a nobis magnificanda est beata Virgo : quia per eam de
tenebris ad lucem, de invio ad viam, de morte ad vitam, de corruptione ad integritatem, de luctu ad risum, de maerore ad gaudium, de terra ad caelum, de carcere ad regnum, de servitute ad libertatem, de paena ad gloriam, de ore saevissimi draconis ad sinum reducimur piissimi patris.
Cantationem, juxta illud Psalmi CIV, 2 : Cantate ei, et psallite ei, narrate omnia mirabilia ejus, scilicet quod de ancilla lacta est regina, mater de filia, recreatrix de creatura, de virgine genitrix manens virgo.
Item, Ut ei dicere possimus illud Psalmi lxx, 6: In te cantatio mea semper, etc. Item, Psal. xxxii, 3 : Bene psallite ei in vociferatione. Item, Psalle, psalle nisu toto, corde, ore, voce, voto : Ave, gratia plena. Item, Isa. XII, 5 : Cantate ei, quoniam magnifice fecit, scilicet cum prima virginitatem vovit, cum ex humilitate et credulitate cordis respondit Angelo : Ecce ancilla Domini, fiat mihi, etc. .
Item, Nota, quod qui digne cantare et psallere vult de Christo et Maria, prius debet parare cor suum et animam suam, juxta illud Psalmi, lvi, 8 : Paratum cor meum, Deus, paratum cor meum. Bis dicit paratum, scilicet per subtractionem et additionem videlicet, sicut pomum paratur subtrahendo corticem hypocrisis, vel pravi exempli, et putredinem interiorem luxuriae, et vacuitatem superbiae, et hujusmodi. Item, paratum, id est, virtutibus ornatum, sicut templum ornatur palleis, et cortinis rubeis, viridibus, hyacinthinis, et hujusmodi. Et corde meo sic parato, cantabo et psalmum dicam. Et nota, quod ubi est tantum paratum exterior sine interiori, ut in hypocritis qui mundant quod deforis est calicis et paropsidis , ibi nihil est nisi vae,
Et nota, quod per hoc quod justus dicit Christo vel Mariae : In te cantatio mea semper , videtur quod justi debent esse joculatores Christi, Mariae et sanctorum : solent enim curiales joculatores componere cantilenas, et jam compositas appropriare illis a quibus magna donaria jam acceperunt, vel sperant se accepturos. Nos autem jam multa beneficia a Christo suscepimus sive accepimus et Maria, et speramus multa majora percipere ab eis. Et ideo cum omni devotione cantare debemus et ipsis et de ipsis, ut utrique vere dicere valeamus, in te, et de te, et ad te, et juxta te, hoc est, in Ecclesia tua, cantatio mea semper. Ecclesia enim locus debitus est ad cantandum laudes matris et Filii. Unde, Psal. cxlix, 1 : Latus ejus in Ecclesia sanctorum. Isa. xxxviii, 20, petit Ezechias : Domine, salvum me fac ! Quomodo potest quis salvus fieri ? Et subdit : Psalmos nostros cantabimus cunctis diebus vitae nostrae in domo Domini. Et hoc est manifeste contra eos qui raro aut numquam dicunt in Ecclesia horas suas. Quod admirabatur, qui dicebat : Quomodo cantabimus canticum Domini vel Dominae, id est, Mariae, in terra aliena , d est, extra Ecclesiam. Et nota, quod dicitur in te cantatio, non solum narratio, contra eos qui numquam dicunt suum officium ad notam. Mea, non aliena, non vicaria. Unde, Psal. III, 5 : Voce mea ad Dominum clamavi, et exaudivit me. Mea, id est, propria,
Item, In te, non in mundo, vel vitiis, hoc est contra cantantes quaecumque vana vel turpia. Item, In te, non in me : quia in me non invenio unde cantandum, sed potius unde lugendum. Gregorius : " justum est ut in se dolorem inveniat, qui relicto vero gaudio gaudium in se quaerebat. "
Item, Semper, id est, horis debitis. Semper, quia hic incipit cantatio justi, quae numquam terminabitur. Unde, Psal. lxxxviii, 2 : Misericordias Domini in aeternum cantabo. Item, Psal. lxxxiii, 5 : Beati qui habitant in domo tua, Domine : in saecula saeculorum laudabunt te. Vel, semper, id est, in prosperis et adversis. Unde, Psal. xxxiii, 2 : Semper laus ejus in ore meo. Isa. lxii, 6 : Tota die et tota nocte non tacebunt, laudantes nomen Domini vel Dominae, id est, Mariae.
Item, In te cantatio mea semper, contra quosdam clericos et albos monachos et canonicos, qui parcunt vocibus suis, contra quos, Job, vii, 11 : Non parcam ori meo, etc. Et mentiuntur per medios dentes suos, quando orant: Repleatur os meum laude, ut cantem gloriam, tuam : quia non dilatant ora sua ut impleantur, cum Dominus dicat : Dilata, os tuum, et implebo illud . Et ora talium claudit diabolus, contra quod orat Esther, XIII, 17 : Ne claudas ora, id est, ne permittas claudi per negligentiam aut vanam gloriam, te canentium, Domine. Quid autem maxime debeamus cantare, notat ubi. dicit : Ut cantem gloriam tuam et magnitudinem tuam , Gloriam Dei cantamus dicentes : " Gloria Patri,et Filio, etc. " Magnitudinem, dicentes cum Maria : Magnificat anima mea Dominum . Vel, magnitudo Dei est potentia qua mundum creavit et disposuit. Unde dicitur ei : Tu es, Deus, qui facis mirabilia . Gloria ejus proprie est recreatio mundi, de qua gloria dicit, Isa. xlii, 8 : Gloriam meam alteri non dabo.
Item, Nota, quod qui cantat, quandoque vocem deprimit, et quandoque elevat. Cantare igitur de Maria est quandoque vocem desiderii quod solum clamat ad Deum, ad ipsam elevare, et quando- que seipsum per suae fragilitatis cognitionem humiliando deprimere.
Item, Cum beata Virgo signetur per Mariam illam prophetissam sororem
Moysi, quae sumpto tympano jubilavit pro submersione Pharaonis et aegyptiorum. : et cum ipsa psallat mente et spiritu, et Deo jubilet pro submersione spiritualis Pharaonis et liberatione populi fidelis, jubilum illud sequuntur Angeli et sancti, ipsum audire desiderantes, Unde dicit ei sponsus, Cantic.VIII, 13 : Quae habitas in hortis, amici, id est, Angeli, auscultant te, ecce desiderium Angelorum : fac me audire vocem tuam, ecce quod ipse sponsus audire desiderat canticum istius. Unde et dicit ei, Cantic. II, 14 : Sonet vox tua in auribus meis: vox enim tua dulcis. Vel sic : Amici, id est, omnes fideles auscultant te ad imitationem, ipse sponsus ad remunerationem. Sed nos miseri quomodo cantabimus canticum Dominae in terra aliena, id est, si adhuc peregrinamur in terra dissimilituninis ? Non est enim speciosa laus in ore peccatoris .
Et nota, quod matri et Filio cantandum est et psallendum, et orandi sunt spiritu et mente, sicut dicit Apostolus de seipso, I ad Corinth. XIV, 15 : Orabo spiritu, orabo ei mente : psallam spiritu, psallam et mode Sicut enim utrique debemus horas Vocales, sic et horas reales et spirituales.Horae vocales septeni sunt. Unde, Psal. cx viii, 164: Septies in die laudem dixi tibi, etc. Horae reales, quae decantantur operibus, non verbis, facta ad ejus honorem septeni opera misericordiae. Horae spirituales septem, ut ei exhibeas de teipso iidem, spem, et charitatem, quae sunt tres virtutes theologicae, et quatuor cardinales, quae sunt justitia, prudentia, fortitudo, et temperantia. Vel, horae spirituales, charitas, gaudium, pax, patientia, etc, quae enu- merantur in epistola ad Galatas, v, 22 et 23 : ut pro posse tuo Mariam in his omnibus imiteris : quod est currere in odorem unguentorum ipsius, et horas hujusmodi eidem decantare.
Gratiarum actionem, ut videlicet in omni oratione et obsecratione cum gratiarum actione de beneficiis jam perceptis, petitiones nostrae innotescant apud eam . Omnimodas etenim gratias debemus reddere beatae Virgini : quia in ea et per eam factus est Deus homo : unde homini accrevit praerogativa maxima honoris et dignitatis, amoris et beatitudinis : propter quae Filius Dei minoratus paulominus ab Angelis quoad conditionem naturae, qui non sunt carnei, nec possunt mori, sed Verbum caro factum est, et immortalis mortalis. Ideo dicit, Job, vii, 17 : Quid est homo quia magnificas eum, etc. ? Visuri enim sumus non solum oculo intellectuali divinitatem, sed et corporali, quod non Angeli, glorificaui humanitatem, cum modo videamus per speculum in aenigmate . Augustinus : " Propter hoc Deus factus est homo, ut totum hominem redimeret et glorificaret, " Propter hoc igitur numquam debemus a gratiarum actione cessare : quia Christus et Maria numquam cessant nobis benefacere, ut ad locum unde exeunt flumina, revertantur, ut iterum, fluant .
Debemus etiam Deo trinitati incessanter gratias agere de tam dignissima largitate, qua nobis providit Mariam, quae, ut breviter dicam, omnibus omnia facta est, ut quantum in se est , lucrifaciat universos, cum non sit qui se abscondat a calore charitatis ejus, dicentes jugiter corde, ore, et opere illud Apostoli, II ad Corinth. IX, 15 : Gratias Deo super inenarrabili dono ejus. Item, 11 Machab. x, 38 : In hymnis ei confessionibus be-
nedicebant Dominum, qui magna fecitin Israel, id est, in. Maria, sicut ipsa testatur dicens : Fecit mihi magna qui potens est . Vel, qui per Mariam magna fecit in Israel, id est, in populo Christiano, Item, Psal. xxx, 22 : Benedictus Dominus, quoniam mirificavit misericordiam suam mihi in civitate munita, id est, in Maria, quam Spiritus sanctus muniv.it omni gratia et virtute : ipsa enim videtur dicere omnibus Christianis cum Apostolo illud ad Philippentes, I, 8 : Testis mihi est Deus, quomodo cupiam omnes vos in visceribus Christi, scilicet Filii mei : et hoc oro, ut charitas vestra magis ac magis abundet.
Et nota, quod tot et tam immensa beneficia jam suscepimus et jugiter suscipimus per Mariam, quod beatus Augustinus omnes sanctos in digna gratiarum actione apud ipsam deficere, probat dicens : " 0 beata Maria, quis tibi digne valeat jura gratiarum et laudum praeconia impendere, etc. ? " Item, Quas tibi laudes, etc. ? Ideo de sanctis animalibus dicitur, Apocal.IV, 8 : Requiem non habebant, id est, non cessabant die ac nocte, id est, omni tempore vitae suae, vel in adversis et prosperis.
Item, Propter hanc insufficientiam nostram dicendum est ei sicut dicimus Filio : Quid faciam tibi, o custos hominum , id est, o tu beata Virgo, quae custodis fideles et ratione utentes ? Quid faciam tibi, hoc est, quid retribuam tibi pro omnibus beneficiis tuis ? donorum enim meorum non eges, Vel, Quid faciam tibi ? Quasi diceret : Nihil boni ex. me possum facere. Vel, Quid faciam ? Quasi diceret: Si quid facio quod videatur bonum, nihil est coram te, vel nihil est respectu bonorum quae jugiter facis mihi. Et ex tali consideratione generatur humilitas et dilectio ejus in nobis. Et haec duo maxime requirit ipsa a nobis.
Solemnizationem. Solemnizanda est enim in omni tempore ab omni fideli, et maxime in sabbatis et vigiliis et specialibus festis suis : quoniam per ipsam rediit homo ad solemne festam gaudii aeterni : ipsa est enim luna de qua dicitur, Eccli. xliii, 7 : A luna signum diei festi. Dies festus, dies aeternitatis. In ipsa enim fuit initium diei festi : quia omnia temporalia contempsit supernis inhians. De ipsa etiam ortus est Christus, qui festum nostrum est in praesenti tribuens pacem pectoris, gaudium conscientiae, serenitatem cogitationum, gratiam sabbatizandi ab opere servili, id est, a peccato, et qui suis fidelibus erit in futuro solemnitas sempiterna. (Quaere in titulo, quod ipsa est luna), Idcirco Mariae constituere debemus diem solemnem in condensis, sicut docet Psalmus CXVII, 27 : Constituite, scilicet corde, ore, et opere statuite. Vel, per hoe quod dicit constituite, notatur firmitas et stabilitas animi in bono ad serviendum ei, dicentes : Haec est dies quam fecit Dominus . Et voluit custodiri ad honorem matris suae diem, scilicet sanctificationis suae, diem nativitatis, diem conceptionis, diem partus sui, diem purificationis, diem, assumptionis, et quamlibet diem sabbati solemnem, solemnizando, recitando, praedicando virtutes et mirabilia ejus, ut scilicet reliquiae cogitationum nostrarum diem festum agant ei in serenitate conscientiae. Et hoc in condensis omnium articulorum fidei, de his quae pertinent ad gloriam partus sui, ad virtutes et opera sua. Vos dico qui accedere cupitis usque ad cornu altaris, ad. litteram, ad sumendum sacramentum Filii sui, vel ad celebrandum de ea. Vel aliter : Maria dicitur altare placationis Domini, qui placatur erga peccatores, cum super hoc altare offerunt dona et sacrificia sua : de quo altari ipse dicit, Isa, lx, 7 : Offerentur super placabili altari meo, etc. Istud
invenies, Nahum, I, 15 : Celebra, Juda, festivitates tuas, et redde vola tua, Judas interpretatur confitens vel glorificans, hic est.populus fidelis, qui jubetur celebrare festivitates Christi, Mariae, et sanctorum, quae suae sunt. Unde dicitur, tuas, id est, institutae ad commodum suum si advertat.
Quae scilicet festivitates celebrandae sunt multiplici de causa. Prima, ut reddamus eis vicem pro vice : sancti enim et Angeli, imo ipse Christus et beata Virgo faciunt festum de nobis. Luc. xv, 7 : Ita gaudium erit in caelo super uno peccatore paenitentiam agente, quam, etc. Et haec sunt fercula paradisi Christus etiam, sicut ibidem dicitur, qui designatur per mulierem drachmam quaerentem perditam, qua inventa, convocat amicas et vicinas, id est, Angelicas potestates, ut ei congratulentur de drachma perdita et inventa, et similiter de ove. Per hanc etiam mulierem potest designari Maria.
Secunda, quia accincti sumus ad pugnam, ut habeamus eos advocatos et intercessores : quia non debet gloriari accinctus aeque ut distinctus .Ideo dicitur in Psalmo cxx, 1 : Levavi oculos meos in montes, id est, sanctos : unde veniet auxilium mihi. Quia de cado fortitudo est " Item, ut dicamus utrique, id est, matri et Filio illud libri, II Paralip.xx, 12 : Cum ignoramus quid, agere debeamus, hoc solum habemus residui, ut oculos nostros dirigamus ad te.
Tertia, ut animentur ad faciendum sicut et ipsi fecerunt, quorum nec fortitudo lapidea , nec caro fuit aenea : sed in carne et in sexu fragili collata est eis gloria martyrii : nec est abbreviata manus Domini, ut salvare nequeat : neque aggravata est auris ejus, ut non exaudiat . Sed iniquitates nostrae diviserunt inter nos et Deum nostrum, et peccata nostra absconderant faciem ejus a nobis, id est, propitiationem ejus.
Quarta, ut recitatis et consideratis eorum virtutibus quae recitantur in festis suis, sordes nostras et imperfectum nostrum erubescamus, quorum omnes justitiae in conspectu Domini sicut pannus menstruatae . Ideo praecipitur, Ezechiel. xliii, 10 : Fili hominis, ostende domui Israel templum, ei confundantur ab iniquitatibus suis.
Quinta, quia cum semper parati sint orare pro nobis, sicut de Jeremia dicitur , maxime autem in festis suis pro ipsorum observatoribus ipsos enixius credi mus intercedere.
Notandum autem, quod vigiliae praecipuarum solemnitatum Christi, Mariae, et sanctorum, jejunandae sunt in parca et tenui dieta, vel etiam in pane et aqua, maxime Virginis gloriosae. Unde beatus Bernardus : " Sanctorum festa praecipua sanxit patrum auctoritas, votivis praevenienda jejuniis. Utiliter plane, si affuerit qui advertat. Multa siquidem quotidie peccata contrahimus, et in multis offendimus omnes : nec tutum omnino est celebrandas suscipere festivitates sacras, maximeque eas quae maximae sunt, nisi prius abstinentiae purificatione praemissa, quo et digniores et capaciores inveniamur spiritualium gaudiorum . "
Item, Ordinate solemnizare est, ut praecedat vigilia in aridis, et sequatur festum in pinguibus. Modo enim viri justi faciunt vigiliam solemnitatis aeternae, quae erit in paradiso. Quod si forte graventur aliquoties prolixitate vel ariditate vigiliae, recolant aeternitatem et delicias festi. Beatus Bernardus : " Non causaberis vigiliam longiorem, si diuturnitatem festivitatis attendas. " Mali vero faciunt e converso, modo habentes festum transi- torium in pinguibus, sed in aridissimis
facturi vigiliam in aeternum. Hi sunt Agareni, quod interpretatur solemnitas vigiliae et vigiliarum, qui scilicet de vigilia faciunt solemnitatem contra Dominicum institutum, et ideo tempore solemnitatis aeternae facturi sunt vigiliam in aeternum, de quibus in Psalmo CIII, 11 : Potabunt omnes bestiae agri. Ager mundus, bestiae brutales et animales homines nihil quaerentes nisi ea quae de ventre et sub ventre, potabunt ad calicem Babylonis inebriantem , modo clarum et delectabile, sed faeces in sempiternum. Unde, Isa. XXIV, 9 : Amara erit potio bibentibus illam. Jerem. IX, 15 : Cibabo populum istum absynthio, et potum dabo eis aquam fellis. Sed onagri, id est, viri justi, exspectabunt in siti s ua , id est, sua Dalida sitiente. Dalida interpretatur situla. Haec est misera caro, quae semper sitit voluptates. Exspectabunt, inquam, donec habeant aquam claram, id est, donec plenarie patentur aqua sapientiae salutaris. Proprietas enim onagri est, licet vellem enter sitiat, nolle potare aquam turbidam, sed exspectare donec habeat claram, et maxime pluviam de caelo : et est animal quod multum sustinet sitim suam. Dicit Isidorus, quod on idem est quod asinus, agria idem quod servus.
Item, Viri sancti modo facientes vigiliam, illius aeternae solemnitatis, implent ea spiritualiter quae . fieri solent litteraliter in vigiliis. Balneatur, et in balneo designatur contritio quae est primum lavacrum animae, ubi Christus adamat animam : quod designatum est in hoc quod David qui Christum signat, vidit, scilicet oculo misericordiae, Bethsabee, id est, animam paenitentem, se lavantem in balneo, contritionis : et adamavit eam .
Caput abluitur, id est, mens per com- passionem quae est secundum lavacrum animae. De hac duplici ablutione, scilicet per contritionem et confessionem dicitur, Isa. I, 16 : Lavamini, lavacro contritionis et confessionis, in quo omnia lavantur, sicut dicit beatus Laurentius. Et nota, quod macula dicitur lavari, id est, tolli, pannus lavari, id. est, dealbari et mundari. Mundi estote, id est, in munditia perseverate post lotionem : quia aliter non prodest lotio. Et haec praemunit contra recidivum : confessio enim vera mundat animam sicut scopa domum, sicut lixivium telam, sicut balneum carnem, sicut lima ferrum, sicut ablutio pedem vel manum. Vestis mundatur, id est, caro quae est vestis animae. Unde, Job, x, 11 : Pelle et carnibus vestisti me. Similiter per contritionem., confessionem, disciplinarum susceptionem, abstinentiam, eleemosynarum largitionem, et maxime per lacrymarum effusionem.
Domus conscientiae purgatur a caeno luxuriae, pulvere avaritiae, aranearum telis, id est, vanitate superbiae. Quod totum fit tam spiritualia quam carnalia vitia veraciter confitendo. Domus etiam nostra spiritualiter mundatur, quando praecavemus ne rapina pauperis in ea inveniatur, vel ne caeno luxuriae polluatur, quando scilicet facimus nobis amicos de mammona iniquitatis, quando etiam satagimus ut castra nostra sancta sint, et ut nihil foeditatis in ipsis appareat, ne derelinquat nos Dominus Deus noster .
Barba raditur et corona. Gregorius super Job : " Barbam sibi radunt, qui sibi de propriis viribus fiduciam subtrahunt. " Rasio enim barbae quae signat virilitatem, est amputare a se de propriis viribus praesumptionem. Sicut ergo barba tollitur ante festum, sic si vis venire ad festum aeternum, necesse habes tollere praesumptionem de virilitate tua, ut sis vir videns paupertatem suam . Et
humiliatio tua in medio tui K (Quare titulo de confessione, ubi confessio dicitur novacula.) Ideo praecepit Dominus, Ezechiel. v, 1 : Fili hominis, sume tibi gladium acutum, radentem pilos, Radere coronam vel pilos capitis, est per confessionem ejicere a se superfluas et noxias cogitationes mentis. Ideo, Numer. viii, 7, jubentur levitae aspersi aqua lustrationis radere omnes pilos carnis suae. Quod est novacula confessionis seu disciplinae carnales cogitationes resecare a mente, et motus superfluos a carne.
Item, In rasione corona caput desuper raditur, ad signandum quod animus noster debet esse mundus ad Deum et temporalia, quae quasi capilli propter necessitates continuas capiti, id est, menti adhaerere coguntur, non occupent partem animae principalem, sed dependeant tamquam a latere : nec exaltentur in ea, sed defluant ab ea, sicut capilli se habent in capite : et inferius sit eorum forma circularis, ut usus temporalium ad. caelestia referatur. Breves etiam sint capilli, ut in mentibus nostris temporalia decurtentur per contemptum, non protrahantur per desiderium et amorem. Unde ubi temporalia perfectius contemnuntur, ibi brevior est tonsura.
Capilli circumciduntur, ut dictum est. Capilli cogitationum superfluitas. Jerem. vii, 27 : Tonde capillum tuum, et projice, Item, Michaeae,I, 16 : Decalvare, et tondere super filios deliciarum, (Titulo, quod paenitentia forceps.)
Ungues rescinduntur, per quos signatur rapacitas, quae tanto damnabilior, quanto solemnitas sublimior.
Domus ornatur, id est, conscientia diversis virtutibus tamquam cortinis vel ramis et frondibus foliatis, quae designant virorem aeternorum, qui tunc maxime debet inquiri per orationem et desiderium. Job, de onagro, xxxix, 8 : Virentia quaeque perquirit.
A servili opere cessatur, id est, a pec- cato quod facit hominem servum diaboli. Joan. viii, 34 : Qui facit peccatum, servus est peccati, II Petri, II, 19 : A quo quis superatus est, hujus ei servus est. Ideo dicitur, Levit.XXIII, 25 : Omne opus servile non facietis in eo. Nec solum in solemnitatibus magnis a servili opere, id est, a peccato cessandum est, sed etiam ab operibus necessariis et licitis diebus aliis. Unde in eodem capitulo dicitur : vv.3, 30 et 31 : Omne opus non facietis in eo... Anima quae operis quippiam fecerit, delebo eam de populo suo. Nihil ergo operis facietis ineo.
Holocaustum multiplex Domino offertur. Levit.XXIII, 25 : Omne opus servile non facietis in eo, et offeretis holocaustum Domino, Maxime autem sacrificium contritionis et recogitationis peccatorum suorum in amaritudine animae, debet a fidelibus festivis diebus Domino immolari. Unde, Levit.XXIII, 32 et 29 : Sabbatum requietionis est, et affligetis animas vestras... Omnis anima quae afflicta non fuerit die hac, peribit de populis suis. Sed quia non prodest holocaustum nisi igne divini amoris et plenitudine cordis incensum, dicitur in eodem capitulo, v. 8 : Offeretis sacrificium in igne Domino.
Nota, quod sicut in veteri lege litteraliter offerebatur Domino sacrificium de aliquo animali, sic in nova spiritualiter offerendum est Domino sacrificium cordis contriti et spiritus humiliati. Unde, Psal. L, 19 : Sacrificium Deo spiritus contribulatus.
Sacrificium in lege oblatum. Primo, ab aliis animalibus separabatur. Sic et corpus separandum est ab omni animalitate : quia animalis homo non percipit ea quae sunt Spiritus Dei .
Secundo, ligabatur. Sic et cor ligandum est duplici funiculo timoris et. amoris, ne amplius evadat post concupiscentias suas. Vel, duplex funiculus, amor Dei et pudor mundi, Vel, triplex funi- cuius, qui difficile rumpitur , timor mortis, judicii, et gehennae. Vel etiam, triplex funiculus, prohibitioD.es , praecepta, et consilia sapientiae et theologicae scripturae, de qua dicitur, Eccli. VI, 31 : Vincula illius alligatura salutaris. Et hoc est quod dicitur de Abraham, Genes. xxii, 9 : Cumque alligasset Isaac filium suum, etc.
Tertio, ad ostium tabernaculi offerebatur, Ostium est misericordia. Unde, III Reg,VI, 32, ostia erant de lignis olivarum, pluraliter, quibus multiplex Dei misericordia figuratur. Qui etiam peccando loris erat ab Ecclesia, proponendo paenitere et satisfacere, ad Ecclesiam accedit.
Quarto, animal ligatum in manu sacerdotum tradebatur. Quod fit quando pcenitens promittit satisfacere ad arbitrium presbyteri. Luc. XVII, 14 : Ite, ostendite vos sacerdotibus. Meo Christus immolandus pro nobis vinctus oblatus est summis sacerdotibus .
Quinto, mactabatur, scilicet per dolorem contritionis et laborem sanctificationis. Ad Galat0 v, 24 : Qui sunt Christi, carnem suam crucifixerunt, supple, pugnantes cum vitiis operum., et concupiscentiis desideriorum.
Sexto, excoriabatur : postquam enim in corde et voluntate mortuus est homo peccato, non restat nisi excoriata et nuda confessio, ut integraliter interiora revelentur. Unde Dominus, Matth. x, 16 : Estote prudentes sicut serpentes, scilicet ut totam pellem veterem deponatis, et detis pro adipiscenda nova pelle. Job, II, 4 : Pelle, peccati,pro pelle, virtutis. Vel,. pellem, mortalem, pro pelle, immortali. Ad Coloss.III, 9 : Exspoliantes vos veterem hominem cum actibus suis, etc. Propter hoc dicitur de Judith, x, 2, quae intelligitur confitens vel confessio : Exuit se Judith vestimentis viduitatis, etc. Haec vestimenta vetus conversatio et ipsa peccata. Sed quod quanto pellis subtilior, tanto ad excoriandum difficilior, sic et peccata spiritualia quae subtiliora sunt. Et sicut caput animalis difficilius excodatur quam caetera membra, sic clerici litterati et praelati. Et velut anguilla quae lubricam habet pellem, vix teneri potest ad excoriandum, sic clerici magis lubrici sunt quando excoriantur etiam quam laici. Et sicut quando excoriatur animal vivum, magnus ibi. est dolor, sic qui non dolet interius in sua confessione , putari potest animal mortuum, scilicet in peccato.
Septimo, membra frustatim conscindebantur. Unde, Levit. I, 6 : Detracta pelle hostiae, artus in frusta concident, scilicet per confessionem individualem et per contritionem de singulis peccatis : quia contritio debet praecedere, concomitari et subsequi ipsam confessionem. Unde, Joel, II, 13 : Scindite corda vestra, etc.
Octavo, membra lavabantur. Unde, Levit.I, 13 : Intestina et pedes lavabunt aqua. Quod fit maxime per lacrymarum effusionem et eleemosynarum largitionem. De primo dicitur, III Reg. xviii, 34 : Implete quatuor hydrias aqua, ei fundite super holocaustum. Sic enim aquae lacrymarum hauriendae sunt de profundo cordis cum situla humilitatis, et de profunda misericordia Dei cum situla orationis. De secundo, Luc. XI, 41 : Date eleemosynam, et ecce omnia munda sunt vobis.
Nono, super struem liguorum membra collocabantur, sicut dicitur, Levit.I, 7. Ligna quae nutriunt ignem, bona opera quae nutriunt charitatem, et sine quibus deficit, sicut ignis exstinguitur sine li-
Decimo, in altari membra cremabantur. Unde, Levit, xxiii, 8 : Offeretis sacrificium in igne Domino. Ideo praecipitur, Levit.I, 13 , Oblata omnia adolebit sacerdos super altare in holocaustum et odorem suavissimum Domino, Gor enim paenitentis debet accendi igne charitatis et zeli. Unde, III Reg. xviii, 38 : Cecidit ignis Domini, et voravit holocaustum Eliae. Igitur altare fides, sine qua impossibile est placere Deo . Craticula assans et sublevans, spes : ignis cremans, ipsa charitas : fossa altaris recipiens cineres, humilitas semper ad dolendum suas recolens iniquitates : cinis enim qui est residuum ignis, signat memoriam beneficiorum Dei, vel memoriam consumptionis nostrae per peccata.
Undecimo, odor fumi ascendentis diffundebatur. In hoc fumo compunctio vel devota oratio quibus Dominus delectatur, et exempli boni diffusio, qua proximus ad simile invitatur. Propter primum dicitur de sacrificio Noe, Genes. viii, 21 : Odoratus est Dominus odorem suavitatis. Propter secundum dicit Apostolus de se et aliis paenitentibus: Christi bonus odor sumus Deo .
Duodecimo, cineres reservabantur. Item, de hujusmodi sacrificio dicitur: Sacrificate sacrificium justitiae , id est, macerationem carnis offerte. Ad Roman. xii, 1 : Obsecro vos per misericordiam Dei, etc. Vel, sacrificium justitiae, id est, bona opera. Unde, Psal. cxl, 2: Elevatio manuum mearum sacri ficum, vespertinum. Vel, sacrificium justitiae, id est, cor, de quo totum id quod supra dictum est, faciendum est. Et sic sperate in Domino, id est, misericordiam Dei vos posse invenire. Sed quidam immolant daemoniis, et non Deo, quos ipsi daemones immolabunt in aeternum : unde magis possunt timere ignem inferni, quam sperare misericordiam Dei. Vel, triplex sacrificium de quo praecipitur, Levit.II, 4, conspersum oleo offerendum est. Primum de clibano, scilicet amor Dei conspersum oleo devotionis, de quo oleo dicitur: Impinguasti in oleo caput meum . Secundum de sartagine, scilicet
fratris correptio, superfusum oleo consolationis, quod Samaritanus infudit vulneribus sauciati . Tertium de craticula, scilicet carnis mortificatione, superfusum hilaritatis oleo, quia hilarem datorem diligit Deus .
In festivitatibus propitiatio Domini quaeritur. Levit. xxiii, 28 : Omne opus servile non facietis in tempore diei hujus: quia dies propitiationis est, ut propitietur vobis Dominus Deus vester. Quomodo autem quaerenda sit divina propitiatio, ostenditur, Isa. lv, 8 et 7, ubi legitur: Quaerite Dominum dum inveniri potest, etc. Derelinquat impius, etc , usque, ei revertatur ad Dominum, ei miserebitur ejus, etc. Per eleemosynam invenitur Dei propitiatio. Unde, Eccli.VII, 36 Pauperi porrige manum tuam, ut perficiatur propitiatio et benedictio tua.
Spirituali gaudio exsultatur, et mundana tristitia postponitur. Unde praecipitur Nehemiae seu II Esdrae, VIII, 10 : Sanctus dies Domini est, nolite contristari: gaudium etenim Domini est fortitudo vestra. Ibidem, v. 11 , etiam dictum est populo, qui plorabat, cum audisset verba legis Mosaicae : Tacete, quia dies est sanctus, et nolite dolere.
Inauta cibaria abundantius p raeparantur, non ut gulosius comedatur, sed ut pauperibus largius erogetur. Unde, ibidem praecipitur, v. 10 : Ite, comedite pinPguia, et bibite mulsum, ei mittite partes his qui non praeparaverunt sibi: quia sanctus dies Domini est.
Verbum Dei fidelibus proponitur, et ad audiendum populus convocatur. Nehemiae seu II Esdrae, viii, 1 3: Congregatus est omnis populus quasi vir unus ad plateam, etc. Et dixerunt Esdrae scribae, ut afferret librum legis Dei, etc. Attulit ergo Esdras sacerdos legem coram multitudine virorum et mulierum, etc.: et legit in eo aperte,., de mane usquead mediam diem... Et aures omnis populi erant erectae ad librum.
Collecta ad opus pauperum efficitur. Unde ibidem dicitur, quod collectam fecerunt juxta ritum. Apostolus, I ad Corinth. XVI, 1 et 2, dicit : De collectis quae fiunt in sanctos, sicut ordinavi Ecclesiis Galatiae, ita et vos facite per unam diem sabbati, etc. Ad Hebr. X, 25 : Non deserentes collectionem nostram.
Nova vestis induitur, sed vetus et sordida prius exuitur. Vetus vestis et squalida, vetus et sordida conversatio in peccatis, quae debet disrumpi per contritionem, et ejici per confessionem, et squaliditas ablui per satisfactionem. Nova vestis nova conversatio quae consistit in virtutibus, ut scilicet pro luxuria castitas, pro gula sobrietas, pro tenacitate largitas, pro acedia strenuitas, pro invidia charitas, pro iracundia benignitas, et pro superbia humilitas assumatur. Vel, nova vestis conversatio quam Christus novus Adam gessit in carne. Unde, ad Roman. xiii, 14 : Induimini Dominum Jesum Christum , non sicut homo vestem, sed sicut ferrum ignem, sicut dicit ibi auctoritas.
Campanae festive pulsantur. In cujusrei signum Dominus praecepit Moysi ut faceret sibi duas tuas argenteas ductiles, quibus convocare posset multitudinem populi quando movenda essent castra. Et erat usus tubarum illarum maxime ad tria, ad convocandum populum ad bella, ad solemnitates, et ad luctum pro mortuis. Ad haec tria maxime debet esse usus praedicationis per duas tubas propter promissionem et comminationem, argenteas propter sonoritatem. Praedicandum est enim principaliter ad tria, scilicet ad convocandum populum ad solemnitates aeternas, et ad bellum, scilicet contra carnem, mundum, et diabolum, et ad luctum paenitentiae pro mortuis inpeccato : quilibet enim habet mortuum suum. Unde, Jerem.VI, 26: Luctum unigeniti fac tibi. Nota tibi.
Ad vigilias et servitium igitur, et laudes Deo canuntur, quarum videlicet laudum, si devote celebrentur, virtus ostenditur contra spirituales inimicos. II Paralip. xx, 22 et 23 : Cum coepissent filii Israel, id est, devoti Christiani, laudes canere, vertit Dominus insidias hostium in semetipsos , et mutuis se concidebant vulneribus. Quod de daemonibus intelligendum est, Item, I Paralip. xxiii, 30, Levitae stabant ad confitendum mane et canendum Domino. Similiter et ad vesperam tam in oblatione holocaustorum Domini, quam in sabbatis et kalendis et solemnitatibus reliquis.