Secundo quaesitum est utrum caelum sit animatum.
Respondeo. Dicendum, quod de hoc diversimode sentiunt doctores ecclesiae.
Hieronymus enim dicit super ecclesiasten, quod sol est animatum; Damascenus hoc negat.
Et haec differentia etiam est apud philosophos.
Plato enim et Aristoteles ponunt corpora super caelestia animata esse; Anaxagoras vero non; et ideo legitur fuisse occisus.
Ego autem dico, secundum Augustinum, II super Genesim ad litteram, quod non refert ad fidem, utrum sic vel aliter sit; unde hoc non determinat in enchiridion; addens, quod si ponamus corpora caelestia esse animata, non ideo erunt in iudicio tres ordines iudicandorum, scilicet Angelorum et hominum et animarum, quia illae animae computabuntur cum Angelis. Et hoc sensisse videtur ille qui fecit praefationem, cum dicit: caeli caelorumque virtutes. Et ratio patet.