IN EVANGELIUM SECUNDUM JOANNEM
PROLOGUS IN QUO LAUDATUR EVANGELISTA.
PROLOGI S. HIERONYMI IN EVANGELIUM SECUNDUM JOANNEM EXPLANATIO.
Sequitur autem de modo operandi cum dicit :
Et ideo sequitur conveniens retributio bonorum operum :
Et hoc est quod sequitur ex verbis Evangelistae :
Et ideo sequitur conveniens retributio bonorum operum :
" Qui credit in Filium, "
Merito fidei formatae, et dilectionis quae per fidem operatur, et tendit in eum, " habet, " nunc in spe et in causa, et tandem in re et in effectu, " vitam aeternam, " de qua jam dictum est. Eccli. iv, 12 : Sapientia filiis suis vitam inspirat. Habacuc, II, 4, et ad Roman. l, 17 : Justus ex fide vivit. Joan. XI, 26 : Qui credit in me, non morietur in aeternum.
Et per oppositum : " Qui autem incredulus est Filio, " ita quod per fidem non tendit in ipsum, qui est vita et lux hominum. Joan. 1, 4 : Vita erat lux hominum.
" Non videbit vitam: " quia videre vitam per intellectum, est vivere. Isa. XXVI, 10 : " Tollatur impius, ne videat gloriam Dei. " Et est translatio Septuaginta .
Sed contra : Psal. CXI, 10 : Peccator videbit et irascetur. Solutio. Loquitur hic de visione affectiva pascente, sicut supra dictum est. Dictum autem Psalmistae intelligitur de visione simplici, secundum quam mali vident modo gloriam Dei ut magis confundantur et torqueantur. Unde dicit : Dentibus suis fremet et tabescet. Isa. XXVI, 11 : Videant, et confundantur zelantes populi: et ignis hostes tuos devoret ?" Sed ira Dei, "
Id est, peccatum quod est irae Dei causa. Vel, " Ira Dei, " hoc est, vindicta Dei, " manet, " et fundatur " super eum, " premens eum tamquam pondus. Deuter. xxxii, 22 : Ignis succensus est in furore meo, et ardebit usque ad inferni novissima. Proverb. VI, 34 : Zelus et furor viri non parcet in die vindictae. Et sic cautos reddit discipulos, ne aemulatione aliqua moveantur contra ipsum : quia irae Dei omnes tales subjacebunt. Isa. ii, 22 : Quiescite ergo ab homine, cujus spiritus in naribus ejus. est, quia excelsus reputatus est ipse. Deuter, xxxii, 35, secundum Septuaginta : " Mihi vindicta, et ego retribuam . "
Sic ergo praecellentia Christi super omnes est ostensa.