Secundo determinatur de supplicio poenae culpabilium.
Propter hdec et his similia etc. Postquam a decimo tertio capitulo egit de merito culpae quoad poenas graviores ordinatas ad condemnationem impiorum, hic agit de supplicio poenae, et primo de poenis antecedentibus mortem, scilicet in isto capitulo et decimo septimo; secundo, de poenis inferentibus mortem, scilicet capitulo decimo octavo et decimo nono.
Primo agitur de duabus poenis antecedentibus mortem.
In prima primo agit de poena sensus, scilicet de plagarum immissione, scilicet capitulo isto: secundo, de poena domni, scilicet de lucis subtractione, capitulo decimo septimo.
De poena sensus duplici.
In prima primo de poena inflicta per res animatas; secundo, de poena inflicta per res inanimatas: Negantes enim te.
Prima poena sensus, inflicta per res animatas.
In prima primo tangitur Aegyptiorum per vilia animalia et nociva punitio: secundo, econtra Hebraeorum per delectabilia animalia consolatio: Pro quibus etc.: tertio, eorum ab animalibus nocivis liberatio: Etenim: quarto, praedictae punitionis et liberationis ratio: In hoc autem.
(Vers. 1.). Propter haec, scilicet quia miserrimi colebant idola , Sive propter idolnlatriae peccata, et his similia, id est propter alia peccata idololatriae praedictis similia, passi sunt digne tormenta: ad Ephesios quinto: " Propter haec venit ira Dei in filios diffidentiae ": Deuteronomii vigesimo quinto: " Pro mensura peccati erit et plagarum modus ". Non enim debet esse dedecus culpae sine decore iustitiae vel vindictae, secundum Augustinum . Et per multitudinem bestiarum, terram scilicet eorum vastantium, ut muscarum, locustarum et ranarum et hujusmodi; exterminati sunt, id est graviter afflicti, et forte aliqui eorum occisi: supra duodecimo: "Per haec quae coluerunt, dedisti eis summa tormenta ": Deuteronomii trigesimo secundo: " Dentes bestiarum immittam in eos".
Pro quibus tormentis etc. Hic tangitur Israelitarum consolatio, et primo ponitur consolationis modus: secundo, causa: Ut illi: tertio, celeritas: Hi autem; quarto, accelerationis opportunitas: Oportebat etc.
(Vers. 2.). Pro quibus tormentis, id est loco quorum tormentorum, quasi e contrario: bene disposuisti populum tuum, scilicet Israeliticnm, qui erat eius " populus peculiaris ", ut habetur Deuteronomii septimo . Quibus, id est cui populo, dedisti concupiscentiam delectamenti sui, id est concupitum delectabile: (desiderium enim, si compleatur, delectat animam ", ut habetur Proverbiorum decimo tertio. Novum saporem, in cibum novi saporis, escam parans eis ortygometram, et dicitur ille avis, scilicet coturnix, ortygometra, ut dicunt ab Ortygia terra, in qua primo visa est et inde abducta ;vel escas parans etc: et tunc secundum aliquos ponitur hic plurale pro singulari, cum dicit: escas parans eis ortygometram, id est coturnicem, secundum illud Psalmi : " Petierunt, et venit coturnix " etc.: Exodi decimo sexto: " Factum est vespere, et ascendens coturnix cooperuit castra "; item Numerorum undecimo: " Ventus autem Domini egrediens coturnices arreptas trans mare detulit" etc. Sed non oportet, quod pro singulari ponatur plurale, quia potest glossari sic: escas, id est loco escarum.
(Vers. 3.). Ut illi quidem, scilicet filii Israel, concupiscentes escam, scilicet carnium Aegypti, Exodi decimo sexto , propter ea, scilicet coturnices, quae illis ostensa sunt, scilicet ad desiderandum, et missa, scilicet ad comedendum, etiam a necessaria concupiscentia, id est valde urgenti, averterentur, id est, ne amplius carnes Aegypti et reditum in Aegyptum desiderarent: in Psalmo : "Concupierunt concupiscentiam in deserto "; item Numerorum undecimo: " Populus flagravit desiderio carnium ", cum tamen dicatur Ecclesiastici decimo octavo: " Post concupiscentias tuas non eas, et a voluntate tua avertere ". Hi autem, scilicet filii Israel, in brevi inopes facti, id est modico tempore, quia eorum inopia parum duravit: Deus enim cito subvenit, secundum illud Isaiae sexagesimo quinto : " Antequam clament, ego exaudiam "; inopes, id est cibo indigentes: novam
gustauerant escam, id est insolitam vel insolitorum avium.
(Vers. 4.). Oportebat enim etc, quasi dicat: et recte sic factum; oportebat enim, id est opportunum erat, illis, scilicet Aegyptiis, sine excusatione quidem, scilicet culpae, pro qua puniebantur: ad Romanos primo : " Ita, ut sint inexcusabiles"; item ibidem secundo: " Propter quod inexcusabilis es o homo ": supervenire interitum, scilicet poenae interimentis supplicium a summo iudice ad eorum oppressionem ; Iob decimo octavo: " Avellatur de tabernaculo suo fiducia eius, et calcet super eum quasi rex interitus"; item Proverbiorum vigesimo nono: " Viro, qui corripientem dura cervice contempserit, repentinus ei superveniet interitus ". Illis, dico Aegyptiis, exercentibus tyrannidem, id est crudele imperium in filios Israel, opprimendo eos duris operibus , ut patet Exodi primo et quinto, et in flumine pueros eorum submergendo, ut patet Exodi primo. His autem, scilicet Israeliticis, tantum ostendere, supple: oportebat: quemadmodum inimici eorum exterminabuntur, ut sic, visa eorum poena, corrigerentur, secundum illud Proverbiorum decimo nono : " Pestilente flagellato, stultus sapientior erit"; item ibidem vigesimo primo: " Mulctato pestilente, sapientior erit parvulus ".
Etenim etc. Hic primo ostenditur periculi gravitas: secundo, liberationis celeritas: Sed non in perpetuum: tertio, liberantis virtus sive potestas: Qui enim.
(Vers. 5.). Dicit ergo: Etenim, quasi: bene dixi: his autem tantum ostendere etc. ; etenim, pro quia: cum illis, scilicet filiis Israel, supervenit saeva bestiarum ira, scilicet ab offensa superni iudicis, quem offenderant murmurando contra ipsum, ut patet Numerorum vigesimo primo : " Misit Dominus in populum serpentes ignitos ". Morsibus perversorum colubrorum, quia efficaces erant ad nocendum, exterminabantur, scilicet aliqui eorum: unde primae ad Corinthios decimo: " Murmuraveritis, sicut quidam eorum murmuraverunt et a serpentibus perierunt".
(Vers. 6.). Sed non in perpetuum, id est sine fine, ita quod poena aeterna temporali continuaretur, sicut in Herode, Actuum duodecimo . Ira tua,
id est irae tuae effectus, non animi tui affectus, secundum illud: " Ego Dominus, et non irascor "; permansit, scilicet in filiis Israel: Habacuc tertio: " Cum iratus fueris, misericordiae recordaberis". Sed ad correptionem, non ad condemnationem, in brevi, id est modico tempore, turbati sunt, id est afflicti, scilicet exterius et inde turbati, interius: Isaiae quinquagesimo quarto : " Ad punctum in modico dereliqui te etc, et in momento indignationis abscondi faciem meam parumper a te, et in misericordia sempiterna misertus sum tui "; Ieremiae trigesimo: " Te autem non faciam in consummationem, sed castigabo te in iudicio, ut non videaris tibi innoxius". Signum habentes salutis; Glossa : " Serpentem aeneum pro signo positum, cuius aspectu sanabantur ", ut patet Numerorum vigesimo primo. Ad commemorationem mandati legis tuae, scilicet custodiendae, secundum illud Psalmi: " Et memores sunt mandatorum ipsius ad faciendum ea ", sicut puer negligens flagellatur, ut lectionem suam repetat et confirmet.
(Vers. 7.). Et bene dixi: signum habentes, non causam: qui enim conversus est, scilicet vel interius per poenitentiam ad Deum, vel exterius ad serpentem aeneum ad aspiciendum: non per id quod videbatur , scilicet oculo corporali, sanabatur, id est non per serpentem aeneum; sed per te, Salvatorem omnium, per dictum serpentem significatum: Ioannis tertio: " Sicut Moyses exaltavit serpentem in deserto, ita exaltari oportet Filium hominis "; sicut etiam mortuus non potuit suscitari per Elisei baculum, cui non in hoc obediebat, sed per ipsum, ut habetur quarti Regum quarto.
In hoc autem ostendisti etc. Hic subiungitur praedictae punitionis et liberationis ratio, scilicet ostensio divinae iustitiae et misericordiae, et primo ex parte Aegyptiorum punitorum ostensio divinae iustitiae; secundo, ex parte Hebraeorum liberatorum ostensio divinae misericordiae et quaedam causae aliae: Filios autem tuos.
(Vers. 8.). In hoc autem, scilicet in Aegyptiorum afflictione et Israelitarum facili liberatione, ostendisti, id est, ostendere voluisti, quamvis illi non vi derint; unde non possunt conqueri nisi de caecitate oculorum suorum, sicut si alicui lippo ostendatur sol lucens, et ille non videat, secundum Augustinum : inimicis nostris, scilicet Aegyptiis; mali enim sunt inimici iustorum, scilicet active, non passive, quia scilicet odiunt iustos, quamvis diligantur ab eis ostendisti, inquam, quia tu es, scilicet solus, qui liberas ab omni malo: in Psalmo : " Multae tribulationes iustorum, et de omnibus his liberabit eos Dominus ".
Contra: Cur multi non liberantur a malo?
Dicendum, quod sic est intelligendum: liberat omnes, qui liberantur, sicut illud Ioannis primo "Illuminat omnem hominem " etc., scilicet qui illuminatur.
(Vers. 9.). Illos enim, scilicet Aegyptios te non colentes, locustarum et muscarum occiderunt morsus: locustarum, Exodi decimo et muscarum, Exodi octavo: occiderunt, ad litteram aliquem eorum quamvis non legatur ibi expresse. Et non est inventa sanitas animae illorum, Aegyptiorum scilicet, sicut filiis Israel a serpentibus; in Psalmo: " Non est sanitas in carne mea a facie irae tuae " etc.; Ieremias trigesimo: "Insanabilis fractura tua, pessima plaga tua". Quia digni erant, scilicet exigentibus eorum meritis, ab huiusmodi, scilicet vilibus animalibus, exterminari: unde Augustinus super Ioannem : " Populum superbum Pharaonis Dominus domare potuit ursis et leonibus, sed muscas et res vilissimas immisit, ut eorum superbia domaretur ". Eadem ratione et homines pulicibus affliguntur: unde Augustinus : " Quid te inflas, humana superbia ? Pulicibus resiste, ut dormias ".
Filios autem tuos etc. Hic ostenditur multiplex ratio liberationis Hebraeorum: sed ut ordinate procedat, primo repetit eorum liberationem: secundo, liberationis multiplicem rationem: Misericordia enim tua.
(Vers. 10.). Filios autem tuos, id est Israelitas; Exodi quarto : " Primogenitus meus Israel"
filios, inquam, tuos, per fidem, secundam illud Ioannis primo: " Dedit eis potestatem filios Dei fieri, his qui credunt in nomine eius "; nec draconum venenatorum vicerunt dentes, id est serpentum ignitorum ; Deuteronomii octavo: " Ductor tuus fuit in solitudine magna atque terribili, in qua erat serpens flatu adurens et scorpio ac dipsas ". Loquitur hic de bonis, qui filii Dei sunt, non de malis.
Misericordia enim tua: ostenditur autem hic ratio multiplex liberationis Israelitarum, quarum prima fuit pietas Dei: secunda, periculum desperationis: In memoria enim: tertia, virtus divini sermonis: Etenim neque herba; quarta, ostensio divinae pietatis: Tu es enim, Domine: quinta, humana fragilitas: Homo autem etc.
Bene dixi: filios autem tuos, id est Israelitas, nec draconum venenatorum dentes, id est morsus serpentum ignitorum, vicerunt: misericordia enim tua, id est effectus misericordiae tuae, adveniens sanabat illos: in Psalmo : " Si dicebam: Motus est pes meus: misericordia tua, Domine, adiuvabat me "; Ieremiae trigesimo tertio: " Obducam cicatricem tuam et dabo tibi sanitatem "; "ipse enim vulnerat et medetur ", Iob quinto.
(Vers. 11.). In memoria enim sermonum tuorum, id est per remunerationem mandatorum tuorum, exterminabanlur, aliqui scilicet illorum, et velociter sanabantur, vel salvabantur , scilicet alii poenitentes, visa morte vel poena aliorum; iuxta illud Psalmi: " Cum occiderent eos ", id est aliquos ex eis, " quaerebant eum " id est alii paenitentes. Vel: iidem exterminabuntur, id est graviter puniebantur, et velociter sanabantur, ne in altam, id est profundam, incidentes, id est intus cadentes, oblivionem, scilicet desperationis ;scilicet propter adiutorii et remedii dilationem; non possent tuo uti adiutorio, id est gratiae tuae liberantis, ipsi, dico, facti indigni misericordia tua propter desperationem ; Proverbiorum decimo octavo : "Impius, cum in profundum peccatorum venerit, contemnit "; in Psalmo: " Obliti sunt Deum, qui salvavit eos " etc.
(Vers. 12.). Et bene dixi: in memoria sermonum tuorum: etenim, pro quia; neque herba, id est potio ex herbis confecta, quae bibendo intra sumitur: neque malagma, id est emplastrum, quod extra loco doloris superponitur: sanavit eos, scilicet a morsibus serpentum. Sed sermo tuus, Domine id est mandatum de serpente aeneo faciendo et aspiciendo, Numerorum vigesimo primo ;qui, scilicet sermo, sanat omnia, scilicet quae sanantur: unde hic est distributio accommoda: in Psalmo: "Misit verbum suum et sanavit eos ". Vel: Sermo, increatus, id est Filius, de quo Ioannis primo: "In principio erat Verbum "; iste Sermo, secundum Glossam, " curat corpora et a spiritualibus bestiis animas sanat "; Matthaei quarto: " Sanans omnem languorem et omnem infirmitatem ".
(Vers. 13.). Tu enim es, Domine. Bene dixi, quod sermo tuus sanat omnia: tu enim es, Domine, scilicet Creator omnium, qui vilae et mortis habes potestatem, id est vivificandi et mortificandi, secundum illud primi Regum secundo : " Dominus mortificat et vivificat " etc.; item Ecclesiastici undecimo: " Mors et vita a Deo sunt ".
Sed contra : Quia dicitur supra primo : " Deas mortem non fecit ".
Respondeo: dicendum, quod quamvis mortis non sit Deus causa meritoria nec efficiens: quantum tamen ad ipsam privationem habet potestatem mortis, quia, licet non sit causa malorum, habet tamen posse super mala, quia ex eis scit et potest elicere bona.
Ad illud quod obiicitur, quod mors non est a Deo: dicendum, quod in morte est privatio vitae, quae nihil est, et ideo causam efficientem non habet. sed magis deficientem: item, est ibi poenalis afflictio, quae aliquid est et a Deo est, iuste infligente eam peccatoribus merito peccatorum suorum.
Et deducis ad portas mortis, id est ad extremum vitae articulum, et reducis, scilicet sanando, ut patet in Ezechia, Isaiae trigesimo octavo .
(Vers. 14.). Homo autem etc, quasi dicat:sic potes mortificare et vivificare: autem, pro sed: homo potest occidere se, sed non vivificare, et hoc est quod dicit: homo autem, scilicet peccator, dictus homo ab humo: occidit quidem, id est certe, per malitiam, culpae, animam suam , propter quod dicitur in Psalmo: " Qui diligit iniquitatem odit animam suam "; est enim homicida sui ipsius: peccatum enim est gladius bis acutus, occidit enim corpus et animam: Ecclesiastici vigesimo primo: " Quasi romphaea bis acuta omnis iniquitas ". Et cum exierit spiritus, scilicet a corpore per mortem, non revertetur, scilicet in corpus in praesenti saeculo; lob decimo :"Antequam vadam, et non revertar, ad terram tenebrosam" etc.; item secundi Regum decimo quarto: " Omnes morimur et quasi aquae dilabimur in terram, quae non revertuntur ".
Sed contra : Quia dicitur in Psalmo : " Exibit spiritus eius et revertetur in terram suam ".
Dicendum, quod hoc intelligitur de reversione ad terram suae naturalis habitationis et corporis per naturam: sed illud Psalmi de reversione in terram suam, secundum iustitiam retributionis, et hoc per virtutem divinam.
Nec revocabit, scilicet homo, animam, a corpore separatam, quae recepta est, in loco suo, scilicet in gloria, vel in poena; Ecclesiastici undecimo : " Ubicumque ceciderit lignum, sive ad austrum, sive ad aquilonem, ibi erit ".
(Vers. 13.). Sed tuam manum, id est potestatem, tam in praesenti quam in futuro, tam in vita quam in morte: effugere impossibile est: Iob decimo : "Non est qui de manu tua possit eruere "; ideo dicitur in Psalmo: " Quo ibo a spiritu tuo, et quo a facie tua fugiam "? " Non enim est abbreviata manus Domini", immo longissima et totum continens, secundum illud Psalmi: " In manu tua, Domine, omnes fines terrae ".
Secunda poena sensus, inflicta per res inanimatas.
Negantes enim etc. Hic agit de poenis inflictis Aegyptiis per res inanimatas: et primo tangitur Aegyptiorum punitio; secundo, e contrario Israelitarum consolatio: Pro quibus Angelorum: tertio, punitionis Aegypliorum ratio: Nix autem etc: quarto, ratio consolationis Israelitarum: Propter boc et tunc.
In prima ponit punitionis Aegypliorum causam Meritoriam: secundo, modum et formam: Quod enim mirabile etc.; tertio, diversitatem secundum plus et minus: Quodam enim tempore.
(Vers. 16.). Negantes enim etc. Bene dixi: impossibile est effugere manum tuam: negantes enim te nosse impii, id est Aegyptii, scilicet Pharao cum servis suis: negantes, inquam, verbo, unde Exodi quinto : " Nescio Dominum et Israel non dimittam "; et facto illi, de quibus ad Titum primo: "Confitentur, se nosse Deum, factis autem negant ". Per fortitudinem brachii tui, id est per fortem potentiam tuam: Exodi decimo quinto: " Quis similis tui in fortibus, Domine" etc.; flagellati sunt: Exodi sexto: " Educam eos de ergastnlo Aegyptiorum in brachio excelso "; Exodi decimo quinto: " Dextera tua percussit inimicum "; novis aquis: et, pro id est: grandinibus, grando enim est quasi aqua congelata, et pluviis, quae sunt quasi aquae fluidae, persecutionem passi sunt; Exodi nono : " Videns Pharao, quod cessasset pluvia et grando"; et per ignem, id est simul cadentem, consumti: Exodi nono: " Grando et ignis mixta pariter ferebantur "; item in Psalmo: " Posuit pluvias eorum grandinem, ignem comburentem in terra ipsorum ".
(Vers. 17.). Bene dixi: per ignem cum grandinibus: quod enim mirabile erat: scilicet contrarium a contrario non destrui, cum scriptum sit Ecclesiastici tertio : " Ignem ardentem exstinguit aqua "; unde sequitur: In aqua, quae omnia exstinguit, scilicet ignita, ignis plus valebat, id est, fortius agebat cum aqua. Vindex enim est orbis, id est vindictae instrumentum: vindex, inquam, orbis iustorum, id est vindicans iustos: unde supra quinto: " Pugnabit pro eo orbis terrarum contra insensatos". Per praedictum textum innuit, quod punitio Aegypliorum facta fuit non secundum ordinem nalurae, sed secundum ordinem divinae iustitiae vindicantis Israelitas de Aegyptiis, qui ens oppresserant, Exodi primo ;Glossa: " Non mirum, quod grando et ignis mixta feruntur, quia ad Creatoris voluntatem omnia consentiunt..
(Vers. 18.). Quodam enim tempore, quasi dicat: non semper uniformiter agebat: enim, pro sed: quodam tempore mansuetabalur ignis, scilicet quousque animalia timentium sermones Moysi revocarentur vel reducerentur de agris: Exodi nono : (Mitte et congrega iumenta tua et omnia,quae habes in agris., vel agro: et post: " Qui timuit verbum Domini de servis Pharaonis fecit confugere servos suos et iumenta in domos .. Mansuetabalur, inquam, ne comburerentur animalia, quae missa erant ad impios, id est iumenta divinitus eis data. Nec solum propter hoc, sed etiam, ut ipsi videntes, praedictam interpolationem, scirent, scilicet per ipsam, quoniam Dei iudicio, non eventu naturali, patiuntur persecutionem. Item, secundum Glossam , " ut cognoscerent, quoniam omnis creatura parata est ulcisci iniuriam Creatoris"; in Psalmo: " Cognoscetur Dominus iudicia faciens ", qui, sicut dicit Bernardus, non est cognitus iniurias patiens. Et notandum, quod Dominus punivit Sodomitas per ignem, Genesis decimo nono , sine mansuetudine, et hoc, quia nulli erant boni inter eos: sed Aegyptios per ignem cum mansuetudine, quia filii Israel erant in Aegypto, qui boni erant.
(Vers. 19.). Et quodam tempore, scilicet revocatis animalibus, in aqua supra virtutem, naturalem scilicet, quia per miraculum, ignis exardescebat undique, scilicet per totam terram Aegypti, ut iniquam terrae nationem exterminaret, id est Aegyptios, qui erant terrestris natio, non caelestis; contra quod primae ad Corinthios decimo quinto: " Sicut portavimus imaginem terreni, portemus imaginem caelestis".
Pro quibus etc. Hic circa consolationem Israelitarum primo tangitur exhibitio beneficii: secundo, ratio exhibendi: Substantiam enim.
(Vers. 20.). Pro quibus, scilicet malis, id est loco quorum malorum e contrario, Angelorum esca, id est manna, quod per Angelos erat praeparatum; nutrivisti populum tuum etc.; unde in Psalmo : " Panem Angelorum manducavit homo "; vel quia praefigurabat escam Angelorum, scilicet panem vivum, qui de caelo descendit ", Ioannis sexto. Nutrivisti, inquam, populum tuum, scilicet Alios Israel: hoc enim cibo nutrivit eos, "quousque tangerent fines terrae promissionis ", ut habetur Exodi decimo sexto . Et paratum panem, id est refectionem, de caelo, scilicet aereo descendentem, secundum illud Psalmi: " Pluit illis manna ad manducandum, et panem caeli dedit eis "; praestitisti illis sine labore.
Contra: Quia dicitur Numerorum undecimo : " Circuibat populus et colligens illud frangebat niola sive terebat in mortario, coquens in olla et faciens ex eo tortulas quasi saporis panis oleati ".
Respondeo: sine labore acquirendi per agriculturam, sed non sine labore parandi. Nos vero laborem habemus in acquirendo et parando: Genesis tertio : " In sudore vultus tui ".
Omne delectamentum in se habentem, id est effectum omnis cibi delectantis, faciendo similem delectationem in comedente: et omnis saporis suavitatem, id est omnem suavem saporem: taliter enim unicuique sapiebat, sicut volebat, ut dicit Gregorius in sexto Moralium .
Sed contra : Dicitur Numerorum undecimo , quod habebat saporem " quasi panis oleali ".
Dicendum, quod de natura sua habebat determinatum saporem dulcissimum, scilicet sicut sapor "similae cum melle "; sed per gratiam divinam habebat sapores diversos, scilicet secundum desideriorum diversitatem, ut tangit Glossa super illud primae ad Corinthios decimo : " Omnes eandem escam spiritualem manducaverunt".
Sed contra: Quia, si habebat saporem a quolibet desideratum, ergo non desiderassent carnes Acgypti, nec nauseasset anima eorum super manna tanquam super cibo levissimo, cum tamen oppositum legatur Numerorum vigesimo primo .
Dicendum secundum Glossam Boni saporem optimum ibi inveniebant, sed mali fastidiebant. Vel dicendum, quod requirebant in cibo non solum delectationem saporis quoad gustum, sed etiam coloris quoad aspectum, et odoris quoad odoratum. Hieronymus : Aves coram divitibus in suis vaporibus decoquuntur, ut visu et nidore reficiantur, sicut deliciosi in vino, cum tamen dicatur Proverbiorum vigesimo tertio : " Ne intuearis vinum, quando flavescit, cum splenduerit in vitro " etc.
(Vers. 21.). Substantiam enim tuam, id est tuam virtutem sustentandi, et dulcedinem tuam , id est potestatem delectandi, quam habes in filios, scilicet eos sustentando per cibi substantiam et delectando per eiusdem cibi saporem, ostendebas etc.; in Psalmo: "Parasti in dulcedine tua pauperi, Deus "; ostendebas, inquam, conferendo eis praedictam escam sustentantem et delectantem. Et deserviens, scilicet cibus vel panis praedictus, uniuscuiusque voluntati, scilicet comedentium, ad quod quisque volebat convertebatur, id est ad qualem saporem: habebat enim, ut dictum est , unum saporem determinatum per naturam, sed varios per divinam gratiam.
Mystice per manna significabatur congrue Chrislus sub Sacramento altaris, primo quia ipse est panis angelorum, scilicet sacerdotum, secundum illud Malachiae secundo : " Angelus Domini exercituum est".
Secundo, quia caelitus paratur, id est, quia virtute caelesti conficitur; Ioannis sexto: " Ego sum panis vivus, qui de caelo descendi "; in Psalmo: " Parasti cibum illorum, quoniam ita est praeparatio eius ".
Tertio, quia comedentes ex eo pro suo desiderio, id est devotione, reficiuntur, secundum illud Psalmi : " Desiderium animae eius tribuisti ei"; item in Psalmo: "Desiderium eorum attulit eis, non sunt fraudati a desiderio suo ".
Quarto, quia cum ipso ros gratiae descendit et datur, sicut et ros cum manna descendebat, ut habetur Numerorum undecimo . Et ideo panis iste eucharistia dicitur: eucharistia bona gratia interpretatur.
Quinto, quia, sicut apparebat manna ut " semen coriandri album ", sic et Christus sub nebula candida sumitur: Apocalypsis decimo quarto: " Ecce, nubem candidam, et supra nubem sedentem similem Filio hominis ".
Sexto, quia sex diebus, et non in Sabbato colligebatur , sic Christus in praesenti sub Sacramento sumitur, sed in futuro Sabbato, de quo Isaiae sexagesimo sexto: " Erit Sabbatum ex Sabbato ", aperte videbitur: primae ad Corinthios decimo tertio: " Tunc autem facie ad faciem "; item primae Ioannis tertio: " Videbimus eum, sicuti est". Septimo, quia usque ad ingressum terrae promissionis in deserto per quadraginta annos cibo illo nutriti sunt , sic usque ad finem mundi in deserto huius mundi fideles Ecclesiae nutriuntur, secundum illud Matthaei vigesimo octavo: "Ecce, ego vobiscum sum omnibus diebus usque ad consummationem saeculi ".
Nix autem etc. Hic tangitur ratio afflictionis Aegyptiorum: primo ex parte punitorum: secundo, ex parte eorum, pro quibus puniebantur: Hoc autem: tertio, ex parte Dei punientis: Creatura.
(Vers. 22.). Dicit ergo: Nix autem etc. Ita dictum est , quod ignis in aqua plus valebat: nix autem et glacies, id est grando, sustinebant vim ignis, id est calorem, qui est eius qualitas activae virtutis. Et non tabescebant, id est, non liquefiebant ; unde Exodi nono : " Pluit Dominus grandinem super terram Aegypti; et grando et ignis mixta pariter ferebantur "; ut scirent, scilicet Israelitae, quoniam fructus inimicorum, id est Aegyptiorum, exterminabat ignis ardens, scilicet per calorem: in grandine et pluvia coruscans, scilicet per splendorem. " Linum et hordeum laesa sunt, eo quod hordeum virens esset, et linum iam folliculos germinaret ", Exodi nono.
(Vers. 23.). Hoc autem iterum etc. Sciendum, quod ly hoc potest esse ablativi casus, ut sic exponatur: hoc, pro hoc: vel nominativi, ita quod sic legatur: hoc autem iterum, supple: factum est, ut nutrirentur iusti, scilicet filii Israel. Ignis etiam suae virtutis oblitus est, scilicet non exterminando fructus terrae iustorum, ut patet Exodi nono, ubi legitur " tantum in terra Gessen, ubi erant filii Israel, grando non cecidisse ". Sic et vim virtutis suae oblitus est ignis, quando tres pueros iustos in fornace non laesit, ut patet Danielis tertio.
(Vers. 24.). Creatura enim tua , scilicet quaecumque, tibi factori deserviens, id est tuae voluntati , qua omnia fecisti, secundum illud Psalmi: " Omnia, quaecumque voluit, fecit": excandescit, id est, vehementer movetur et concitatur, in tormentum, punitionis, adversus iniustos, id est inimicos tuos. Et lenior fit, id est ionociva vel innoxia, ad benefaciendum pro his qui in te confidunt, id est pro iustis: obedientibus enim Deo creaturae obediunt, ut patet Iosue decimo ubi legitur, quomodo sol stetit ad imperium Iosue et rebellantibus rebellant: unde supra quinto: " Pugnabit pro eo orbis terrarum contra insensatos ".
Propter hoc etc. Hic tangitur ratio consolationis Israelitarum, primo, recognitio divini beneficii: secundo, exhibitio cultus divini: Quod enim ab igne: tertio, vitatio ingratitudinis: Ingrati enim spes etc. (Vers. 25.). Propter hoc, sciucet quia creatura deservit Creatori, et tunc, scilicet quando filii Israel in deserto manna pascebantur, in omnia, id est in omnium rerum desideratarum saporem, transfigurata, scilicet ipsa creatura, scilicet manna: omnium nutrici gratiae tuae , id est gratuitae bonae voluntati tuae, ita quod intelligatur de gratia increata: Baruch quarto : " Contristastis nutricem vestram Ierusalem "; deserviebant , id est obediebant: Glossa: " Confundantur hic peccatores, quia cum ceterae creaturae Factori suo deserviant, ipsi repugnant. Unde creaturarum omnium concordia flagellantur ". Deserviebant, inquam, ad voluntatem, complendam scilicet, eorum qui a te desiderati sunt, scilicet speciali amore dilecti, ut filii Israel: Deuteronomii septimo: " Te elegit Dominus Deus tuus, ut sis ei populus peculiaris de cunctis populis, qui sunt super terram ".
(Vers. 26.). Ut scirent filii tui, scilicet Israelitae, secundum illud Exodi quarto : " Primogenitus meus Israel "; Isaiae primo: " Filios enutrivi "; quos dilexisti, Domine, scilicet aeterna dilectione et temporali: Malachiae primo: "Dilexi vos, dicit Dominus ". Scirent, inquam, quoniam non nativitatis fructus, id est non naturales fructus, de terra nati, secundum illud Genesis primo: " Germinet terras etc: pascunt homines, scilicet in quantum sunt homines, id est, secundum illud quo differunt a bestiis, scilicet secundum rationalem animae potentiam vel partem. Sed sermo tuus, id est creatus id est mandatum tuum: Matthaei quarto : " Non in solo pane vivit homo " etc. Vel: Sermo, increatus id est Filius, de quo Ioannis decimo septimo: " Sermo tuus veritas est "; ibidem decimo quarto: "Ego sum via et veritas et vita "; hos qui in te crediderunt conservat: Deuteronomii octavo: " Dedit tibi Dominus cibum manna, quod ignorabas tu et patres tui ut ostenderet tibi, quod non in solo pane vivit homo, sed in omni verbo, quod procedit ex ore Dei ".
(Vers. 27.) Quod enim ab igne non poterat exterminari, scilicet manna, quia ad ignem durescebat, ita quod exinde fierent tortulae, ut patet Numerorum undecimo ;statim ab exiguo radio solis calefactum tabescebat, id est liquefiebat, ut patet Exodi decimo sexto. Unde oportebat, quod mane colligeretur.
(Vers. 28.). Ut notum omnibus esset, scilicet per hoc signum, quoniam oportet praevenire solem, id est solis ortum, ad tuam benedictionem, supple: obtinendam, hoc est ad recipiendum et colligendum manna, ne post ortum solis liquefieret calore solis: sic ad benedictionem gratiae obtinendam oportet praevenire solem mane vigilando, secundum illud Proverbiorum octavo : " Qui mane vigilaverint ad me invenient me "; in Psalmo: " Mane astabo tibi et videbo " etc. Et ad ortum lucis, id est, statim ut oritur lux, vel versus orientem, ubi lux oritur, te adorare, scilicet pro receptione ipsius mannae: versus orientem, inquam, quia, sicut dicit Damascenus , omne melius est Deo tribuendum: unde quia oriens est melior pars caeli, ideo ad orientem est adorandum, secundum illud Psalmi: " Qui ascendit super caelum caeli ad orientem .
Notandam autem, quod in hoc, quod manna in ortu solis liqueliebat, significabatur secundum Glossam , in ortu Christi sacramentum vetus cessaturum, quia "finis Legis Christus ", ad Romanos decimo.
(Vers. 29.). Ingrati enim spes etc. Ita dixi, . quod tabescebat calore solis, et hoc in signum hujus, auia spes ingrati tabescet etc. Vel sic: bene dixi, quod oportet adorare ad ortum lucis etc. pro receptione praedicti beneficii, et hoc ad vitandam ingratitudinem ; quae valde damnosa est. Ingrati enim spes, scilicet cuiuscumque impii, vel specialiter "Iudaici populi ", secundum Glossam , tanquam hibernalis glacies: Glossa: " Constricta frigore infidelitatis", secundum illud Ecclesiastici quadragesimo tertio: " Frigidus ventus aquilo flavit, et gelavit crystallus ab aqua "; tabescet, id est liquefiet, id est, calore solis iustitiae dissolvetur in die iudicii vel particularis, vel universalis: in Psalmo: " Sicut fluit cera a facie ignis, sic pereant peccatores a facie Dei ". Tabescet, inquam, quoad poenam damni, scilicet amittendo omnia bona, quaecumque habuit vel speravit, scilicet bona gratiae et gloriae; et disperiet, id est, dupliciter peribit, id est, in corpore et anima patietur tormentum, et hoc quantum ad poenam sensus. Disperiet, inquam, tanquam aqua superuacua, id est inutilis, quae in terram effunditur vel projicitur: sic et ingratus tanquam inutilis in infernum projicietur, iuxta illud Matthaei vigesimo quinto : " Servum inutilem eiicite in tenebras exteriores ". Ingrati ergo spes tabescet et disperiet etc.; unde supra quinto: " Spes impii tanquam lanugo, quae a vento tollitur "; item Bernardus : " Ingratitudo est ventus urens, fontem pietatis exsiccans, rorem misericordiae, fluenta gratiae ".