Temperancia.
Quod temperancia et fortitudo uidentur esse irracionabilium parcium uirtutes.
III XIV a.
Quod temperancia (non) est circa delectaciones uisus et auditus et odoratus nisi per accidens in quantum fit eis rememoracio concupiscibilium ciborum. Ibidem, d.
Quod temperatus moderate appetit delectabilia, quecumque ad sanitatem et bonam habitudinem sunt, secundum quod racio dictat.
III XVI a.
Quod temperatus concupiscit que oportet et ut oportet et tantum ut racio ordinat.
Ibidem, g.
Quod temperancia est medietas circa delectaciones et tristicias (quod) non omnes, set que sunt circa tactum, et minus circa tristicias.
II VI b.
Quod temperancia et intemperancia sunt circa odorem per accidens, in quantum scilicet per eas representantur sibi cibi in quibus per se delectatur.
III XIV e.
Quod temperancia et intemperancia non est circa (omnes) partes corporis, set tantum in pertinentibus ad cibum et uenerea.
III XV b.
Temperatus.
Quod temperatus habet se medio modo, quia non delectatur in uoluptatibus inordinate set magis tristatur, nec in absentibus tristatur, neque concupiscit, set concupiscit quedam mensurate et non magis quam oportet. Ibidem, f.
Quod temperati efficimur per recessum a uoluptatibus, et effecti maxime possumus recedere ab ipsis. II ii d.
Quod omnis temperatus continens est et non e conuerso. VII II a.
Quod temperatus et continens sunt idem.
Ibidem, d.
Timor.
Quod timor est exspectacio mali; et exemplificat in multis. III XI a.
Quod timor est tristabilis et obstupescibilis.
III XVI b.
Quod in timore uniuersale est magis uoluntarium quam particulare, quia uniuersale sine tristicia, particulare autem ex tristicia obstupefacit, sicut sustinere mortem. Ibidem, c.
Quod in timore singularia uidentur esse uiolenta.
Ibidem.
Quod qui nichil timet, neque terre motum neque inundaciones, est innominatus; potest autem dici insanus, sicut dicitur de celtis qui sunt stolidi. III XI e.
Timidus.
Quod timidus est qui in timendo superhabundat et que non oportet et ut non oportet; et talis magis denominatur a superhabundancia timoris quam a defectu audacie.
III XI f.
Terribile.
Quod terribile quoddam est supra hominem, quod ab omni habente intelligenciam timetur, et quoddam secundum hominem proporcionatum sibi, et differt secundum magis et minus.
III XI d.
Tyrannus.
Quod tyranni non dicuntur prodigi, quia multitudo non patitur secum de facili superhabundantem dacionem. IV I f.
Quod tyrannus sibi ipsi conferens intendit; rex autem quod subditorum. VIII X a.
Quod tyrannis est pessima, manifestum est secundum quod opposita est optimo.
Ibidem, b.
Quod tyrannis est prauitas monarchie.
Ibidem, b.
Quod in tyrannide, que pessima est, nichil aut parum amicicie, quia nichil commune imperanti et imperato. VIII XI e.
Quod tyrannus se habet ad subditum sicut dominus ad seruum et anima ad corpus et artifex ad organum, quia omnes huiusmodi iuuantur ab huiusmodi propter suam utilitatem.
Ibidem.
Quod tyranni maxime approbant eutrapelos qui tribuunt se ipsos eis delectabiles in hiis que appetunt. X IX c.
Quod tyrannos non dicimus illiberales, set perniciosos magis et impios et iniustos, puta ciuitates desolantes et sacra predantes.
IV II f.
Trierarche.
Quod trierarche non idem sumptus et architeoro.
IV III a.
Tristicia.
Quod omnes fugiunt tristiciam non solum superhabundantem, set uniuersaliter.
VII XV b.
Quod tristicia est sicut onus graue quod quanto plures transsumunt fit leuius ad portandum et sic presencia amici delectabilis.
IX XIII c.
Quod non sequitur si tristicia sit malum quod delectacio ei opposita sit bonum, quia contingit opponi et malum malo et ambo ei quod neutrum; et est ista instancia Platonis et dicit philosophus quod nichil facit ad propositum licet uerum dicat.
X II f.
Quod Plato dicit tristiciam esse defectum eius quod est secundum naturam, delectacionem uero replecionem; set excludit philosophus, quia replecio est passio corporis cuius non est delectari.
X III e.
Triste.
Quod triste per paucum tempus potest aliquis sustinere, continue autem nullus eciam si esset sibi bonum. VIII VI c.
Tymocracia.
Quod ex tymocracia fit corrupcio in democraciam; conterminales enim sunt hee.
VIII X c.
Transgressio.
Quod in transgressionibus sicut est parum de iusto, sic parum de amicicia.
VIII XI e.