LIBER III TOPICORUM. DE ACCIDENTE CONTRACTO ET COMPARATO.
De sufficientia horum quatuor praedicatorum.
Quoniam autem ex prius dictis sufficienter sunt orationes sive disputationes, et per haec (hoc est, propositiones ex his formatas) et ad haec (ut ad problemata) fides est et per inductionem et per syllogismum. Una quidem enim et sensibilis fides est facta per inductionem. Si enim quis consideret unamquamque propositionem dialecticam quae dicit praedicatum inesse subjecto, et consideret unumquodque problematum ad quod terminandum dialecticus inducitur syllogismus, singula sigillatim considerando videbit, aut a diffinitione, aut a proprio, aut a genere, aut ab accidente praedicato factam esse : et sic inducendo omnia, inferet universaliter quod omnis propositio vel problema (quoad praedicatum) facta est ab aliquo istorum.
Alia et secunda fides est per syllogismum : necesse est enim quod de aliquo praedicatur, aut conversim praedicari de re, hoc est, de subjecto, aut non conversim. Et si conversim quidem praedicatur, erit diffinitio velproprium. Nam si conversim praedicatum significat explicite quid est esse, tunc tale praedicatum est diffinitio. Si autem quod conversim praedicatur (non quid est esse significet, sed sicut accidens, speciem et subjectum consequens), tunc est proprium. Hoc autem quod sic conversim de re subjecta praedicatur, erat superius dictum proprium, quodnon significat quid est esse : illi enim (sicut supra dictum est) remansit nomen proprium. Si autem est praedicatum, sed non conversim praedicatur de re, hoc est dupliciter : aut enim est ex his praedicatis quae sumuntur in diffinitione subjecti secun- dum primum modum dicenti per se : aut non est de illis, sed est praedicatum non sumptum in diffinitione subjecti. Et si est ex his quae in diffinitione subjecti dicuntur et sumuntur, tunc est genus, vel differentia generalis quae cum genere locanda est, eo quod descriptio ex diffinitione fit ex genere vel differentia vel differentiis. Si vero est praedicatum, et non ex his quae dicuntur in diffinitione si bjecti de quo praedicatur, palam quoniam est accidens commune, quod individui accidens vocatur. Nam accidens in superius assignata diffinitione dicebatur, quod nec diffinitio, nec genus, nec proprium est, sed simpliciter sive determinato modo inhaerentiae inest rei, et ab inesse habet esse.
Quamvis autem aliqua conveniant in eadem substantiali differentia, non tamen habent specialem modum quo dicantur idem, quia ultima differentia est actus et forma constituens : et ideo facit idem specie : quia non convenienter potest dici idem differentia, quia differentia potius est nomen diversitatis quam unitatis et identitatis.
Si autem syllogismum formare vis, quo formatur horum sufficientia, formabis. Omne quod praedicatur conversim et non conversim, in quid vel in quale, genus est, vel diffinitio, vel proprium, vel accidens. Sed omne quod praedicatur in propositione dialectica, praedicatur conversim vel non conversim, in quid vel in quale. Ergo omne quod praedicatur in propositione dialectica, vel est diffinitio, vel genus, vel proprium, vel accidens.
De his tamen (prout inter sesunt divisa ab invicem sub hoc communi quod est universale praedicabile) plurima a nobis in scientia Universalium dicta sunt, quae conjuncta cum his quae hic dicta sunt de eis (in quantum sunt praedicata, a quibus formantur propositiones dialecticae) perfectiorem faciunt doctrinam.
In esse enim quod determinatur in problemate quantum ad modum inhaerendi
variari non potest, nisi quod insit vel ut substantia, velut accidens quod inest substantiae. Et si inest ut substantia, aut inest ut totum esse, vel non totum. Et si ut totum, est diffinitio : quia species praedicatum esse non potest. Si autem ut non totum, tunc est genus. Si vero inest ut accidens : aut ut accidens speciei, et est proprium : aut ut accidens individui, et est commune accidens.