Secundo, de poena damni.
Magna enim sunt etc. Postquam egit de poena sensus, hic agit de poena damni, id est de lucis subtractione: et primo tangitur punitionis Aegypliorum aequitas, quia scilicet pro meritis puniti sunt: secundo, irremediabilitas, scilicet quia sine interpolatione: Neque enim quae continebat: tertio, generalitas, quia omnes, ibi: Illi autem, qui impotentem: quarto, singularitas, quia illi soli, scilicet Aegyptii: Omnis enim.
Aequilas autem ostenditur ex causa meritoria peccatorum illorum, primo peccati in Deum: secundo, in proximum: Dum enim persuasum: tertio, in se ipsos: Et dum putant.
(Vers. I.). Magna enim etc. Bene dixi, quod Aegyptii sunt puniti, Israelitae vero consolati: magna enim sunt iudicia tua, Domine: Glossa : " Quibus regis universam creaturam "; in Psalmo: " Iudicia tua abyssus multa ". Et inenarrabilia verba tua, scilicet quibus rationalem creaturam instruis; inenarrabilia, dico, ad plenum: ad Romanos undecimo: " O altitudo divitiarum sapientiae Dei" etc. Propter hoc: Glossa : " Quia Creatorem suum credere et intelligere noluerunt ", indisciplinatas unimae, id est incorrigibiles de peccatis suis: Ecclesiastici vigesimo: " Et processio in malum viro indisciplinato " ; item Ieremiae quinto: "Percussisti eos, et non doluerunt: attrivisti eos, et renuerunt accipere disciplinam "; in Psalmo: " Tu vero odisti disciplinam "; erraverunt, a via veritatis: supra quinto: " Ergo erravimus a via veritatis ", de qua Ioannis decimo quarto: " Ego sum via et veritas et vita ": via in exemplo, veritas in promisso, vita in praemio.
(Vers. 2.). Dum enim etc. Bene dixi, quod erraverunt; dum enim iniqui, scilicet Aegyptii, dicti iniqui propter iniquam oppressionem Israelitarum et submersionem infantium ipsorum, Exodi primo : persuasum habent, id est credunt, posse dominari nationi sanctae, id est filiis Israel, qui dicuntur natio sancta, quia erant Sanctorum filii, secundum illud Tobiae secundo: " Filii Sanctorum sumns "; item, quia per circumcisionem sanctificati, de qua sanctificatione habetur Genesis decimo septimo: tertio, quia per conversationem sanctificandi, secundum illud Levitici undecimo: " Sancti estote, quia ego sanctus sum ". Vinculis tenebrarum, scilicet palpabilium, quae fuerunt in Aegypto, Exodi decimo et longas noctis, id est obscuri temporis, ac si esset nox: quod tempus longum fuit, quia tribus diebus nemo vidit proximum suum, ut patet ibidem: compediti, scilicet per effectus similitudinem, quia scilicet non poterant ire, ac si essent compediti: unde ibidem: " Tribus diebus non movit se quispiam de loco, in quo erat"; inclusi sub tectis, scilicet doinorum suarum, non audentes egredi: fugitivi perpetuas providentiae, scilicet quantum in eis erat, scilicet quia praevisam a Deo liberationem Israelitarum putabant impedire. Vel: fugitivi etc., id est volentes effugere Dei providentiam: quod esse non poterat, cum dicatur supra decimo sexto : Manum tuam effugere impossibile est". Latuerunt, id est, latere putaverunt, secundum hoc Proverbiorum decimo quarto: " Iacebunt mali ante bonos "; vel placuerunt, scilicet in poena, qui displicuerunt in culpa, quia per paenam fit reordinatio eorum qui per culpam deordinati erant.
(Vers. 3.). Et dum putant, se latere, scilicet Deum punitorem, cum tamen "omnia nuda sint et aperta oculis eius ", ad Hebraeos quarto . Latere, inquam, in peccatis obscuris, id est enormibus, quae maxime in obscuro fiunt: ad Ephesios quinto: " Quae in occulto fiunt ab eis turpe est dicere ", quia " qui male agit odit lucem ", Ioannis tertio: propter hoc peccata dicuntur " opera tenebrarum ", ad Romanos decimo tertio. Tenebroso velamento oblivionis, id est, tenebrarum caligine eos velante et aliorum oblivionem immittente, dum scilicet se ipsos iuvare non poterant: dispersi sunt, scilicet unus ab altero, paventes horrende, id est timore horribili, scilicet propter tenebrositatem. Et cum admiratione nimia perturbati, scilicet propter inconsuetam rei novitatem: supra quinto : " Videntes turbabuntur timore horribili et mirabuntur " etc.; Iob decimo octavo: "In die eius stupebunt novissimi, et primos invadet horror ".
Neque enim quae continebat illos spelunca etc. Hic ostenditur poenae irremediabililas, primo a loco : secundo a contrario: Et ignis: tertio ab artificio: Et magicae etc.
(Vers. 4.). Neque enim etc. Bene dixi: puventes horrende etc.: neque enim spelunca, quae continebat illos, qui scilicet illuc fugerant propter grandinem et pluviam et ignem. Et nota, quod singulare ponit pro plurali, cum dicit spelunca, quia non ad unam tantum speluncam fugerant, sed ad plures, et in diversis locis latere putabant: sine timore custodiebat: Glossa : " Quia semper tenebras comitatui horror: et quanto minus discernit quis quae circa se sunt, tanto magis metuit". Quoniam sonitus de scandens, scilicet in illam foveam, sonitus, inquam vel tonitruorum caelestium, vel illusionum diabolicarum: perturbabat, id est perfecte turbabat, illos; Iob decimo quinto : " Sonitus terroris semper in auribus illius ". Et personae tristes illis apparentes.
Sed quomodo apparebant in tantis tenebris?
Potest dici, quod non apparebant sensui, sed imaginationi.
Pavorem illis praestabant, quia, sicut dicit Glossa , " potuit esse, ut daemones aliqua phantasmata terribilia eis ingererent, quae eos ad augmentum poenarum exterrerent" secundum illud Iob septimo: " Terrebis me per somnia et per visiones horrore concuties ".
Et ignis quidem etc. Hic ostenditur poenae irremediabilitas, et hoc ex parte contrarii, scilicet ignis, primo, quia non praestabat adiutorium: secundo, quia potius praestabat nocumentum: Apparebat autem illis.
(Vers. 5.). Dicit ergo: Et ignis quidem nulla vis poterat illis lumen praebere: unde deficiebat eis illuminatio a parte inferiori: et dicit: nulla vis, quia tres sunt species ignis, secundum Philosophum , scilicet lux, flamma et carbo. Nec siderum, id est stellarum, limpidae flammae, id est dati radii, illuminare poterant illam noctem horrendam: unde patet, quod eis deficiebat lumen a parte superiori, quamvis supra positae sint stellae, ut illuminent noctem, Genesis primo . Et merito defuit eis lumen, quia scilicet rebelles fuerunt lumini spirituali: Iob vigesimo quarto: " Ipsi fuerunt rebelles lumini", et ideo sol iusiitiae non oriebatur eis: unde supra quinto: " Sol intelligentiae non est ortus nobis, et iustitiae lumen non luxit nobis ".
(Vers. 6.). Apparebat autem illis, scilicet Aegyptiis, subitaneus ignis, scilicet coruscationum caelestium, timore plenus, scilicet propter aspectum malorum visorum, scilicet fulgurum: " quanto enim graviores sunt dolores, tanto maiores timentur horrores ". Et timore percussi , propter visionem malorum imaginatorum, illius quae non videbatur faciei, id est phantasmatis non visi exterius, sed imaginati interius, quod diabolus immittebat ad magis terrendum: aestimabant, deteriora esse quae videbantur, supple: quam essent secundam rei veritatem ;lob decimo octavo : " Undique terrebunt eum formidines et involvent pedes eius ".
Et magieae etc. Hic ostenditur irremediabilitas ab artificio, scilicet artis magicae; et primo ostenditur magorum confusio: secundo, materia confusionis, scilicet timor: Illi enim; tertio, causa exterius timorem efficiens: Nam ctsi nihil: quarto, dispositio interius timorem augens: Frequenter etc. Et ibi tanguntur tria timorem augenda, quorum primum est remorsus conscientiae; secundum est perturbatio consequens remorsum: Semper enim: tertium est diffidentia auxilii consequens utrumque: Nihil enim est timor etc.
(Vers. 7.). Et magicae artis, id est magorum ipsorum, appositi erant, scilicet ad praedicta mala, derisus, in hoc scilicet, quod haec mala expellere tentabant et non poterant: unde et ipsi vehementer timebant: Exodi octavo :"Digitus Dei est hic". Et sapientiae gloria, id est gloria magorum de sapientia sua, correptio cum contumelia, supple: erat, id est causa correctionis contumeliosae: Proverbiorum undecimo. : "Ubi fuerit superbia, ibi erit contumelia "; Ieremiae nono: " Non glorietur sapiens in sapientia sua".
(Vers. 8.). Et bene dixi, quod eorum correptio fuit eum contumelia ipsorum; illi enim, scilicet magi, qui promittebant, timores, scilicet interiores, et perturbationes, scilicet exteriores, se expellere, scilicet per suam artem magicam, ab anima languente, scilicet prae timore et perturbatione: hi cum derisu, illato ab aliis, pleni timore, in se ipsis, tinguebant. Unde cuilibet eorum posset dici illud Lucae quarto : (Medice, cura te ipsum "; Proverbiorum vigesimo quinto: " Nubes et ventus et pluviae non sequentes, vir gloriosus et promissa non complens ".
(Vers. 9.). Nam etsi nihil illos ex monstris, id est phantasmatibus apparentibus, vel miraculis Moysi, perturbabat, quia scilicet monstris erant assueti, sicut Balaam non timuit loquelam asinae, ut patet Numerorum vigesimo secundo . Transitu tamen animalium, scilicet subito et impetuoso, scilicet ursorum et leonum et hujusmodi, et sibilatione serpentum vel serpentium, quos scilicet videre non poterant, commoti, scilicet interius: tremebundi, scilicet exterius, peribant, scilicet deficientes propter praedicta; Deuteronomii vigesimo octava : "Dabit tibi Dominus cor pavidum et oculos deficientes et animam moerore consumtam, et timebis nocte et die". Et, id est etiam, aerem, quem nulla ratione effugere quis posset, scilicet propter necessitatem inspirationis et respirationis: negantes se videre, propter tenebras palpabiles.
(Vers. 10,). Frequenter enim praeoccupant, scilicet cogitando et exspectando ante eventum, pessima, scilicet supplicia pro peccatis inferenda: pessima dicit, quia mala in vita, peiora in morte, pessima post mortem: vel: mala innata, peiora illata ab homine, sed pessima inflicta a Deo: propter quod ad Hebraeos decimo : " Horrendum est incidere in manus Dei viventis ". Redarguente, eos, conscientia, secundum illud leremiae secundo: " Arguet te malitia tua " . Cum enim sit timida nequitia, id est habens timorem annexum, eo quod malum culpae semper consequitur vel comitatur malum poenae: unde sicut " caritas perfecta excludit timorem ", ut dicitur primae Ioannis quarto sic iniquitas eum causat vel inducit: in Psalmo: " Trepidaverunt timore, ubi non erat timor "; item Levitici vigesimo sexto: " Terrebit eos sonitus folii volantis "; dat testimonium condemnationis, scilicet contra actorem suum: unde ad Romanos secundo : "Testimonium reddente conscientia"; testimonium, inquam, condemnationis, scilicet actoris sui, id est testificatur, ipsum esse dignum condemnatione; unde supra quinto: " Nos insensati " etc: item Genesis quadragesimo secundo: (Merito haec patimur, quia peccavimus in fratrem nostrum ". Alii habent: data est in omnium condemnationem. Semper enim praesumit, id est, antequam eveniant, suspicatur, saeva, id est aspera sibi eventura, perturbata conscientia, scilicet peccato vel peccati remorsu: unde dicit Cain, Genesis quarto : "Omnis, qui invenerit me, occidet me".
(Vers. 11.). Nihil enim est. Nota, quod hic causalis praedicatio, non essentialis habetur: timor enim non est praesumtio, sed causatur ex praesnmtione, id est praesumta suspicione mali futuri . Unde describit hic timorem dupliciter: primo per causam, quae est praesumtio mali futuri ; secundo, per effectum eius, qui est proditio vel manifestatio cogitationis deficientis auxilii. Nihil enim est timor
nisi praesumtionis adiutorium , id est praesumtio sive suspicio mali futuri vel eventuri adiuvans ad timendum, et proditio cogitationis auxiliorum, scilicet deficientium, id est cogitatio prodens defectum auxilii et ipsi timenti et aliis, scilicet qui eius timore percipiunt, ei deficere auxilium. Unde talis timor facit clamare petendo auxilium, ut patet in Petro, qui, cum coepisset mergi, clamavit et dixit: "Domine, salvum me fac", Matthaei decimoquarto .
(Vers. 12.). Et dum ab intus, scilicet in mente, minor est exspectatio, id est spes vel confidentia, quia caret iustitia, quae facit iustos confidentes et securos, secundum illud Proverbiorum vigesimo octavo : " Iustus quasi leo confidens absque terrore erit ". Maiorem putat potentiam, id est, maiorem reputant vim ad nocendum, eius causae, scilicet terribilis, de qua tormentum praestat, id est, imminet sibi, quia defectus maioris spei et confidentiae auget timorem facientem suspicari maius malum, quod imminet, quam sit.
Aliter videtur posse exponi secundum Glossam ab illo: Semper enim praesumit saeva etc.; quasi dicat: merito nequitia dat testimonium condemnationis: semper enim praesumit saeva, id est, praesumtuose extollitur ad inferendum saeva aliis: perturbata conscientia, id est irata conscientia, non tranquilla; enim, pro sed. Nihil enim est timor nisi praesumtionis adiutorium, id est medicamentum , reprimendo scilicet motum huius praesumtionis, et proditio, id est manifestatio, cogitationis auxiliorum, id est infirmae cogitationis, quae se ante extollebat praesumendo, se non indigere auxilio. Et dum ab intus minor est exspectatio, id est, minor speratur potestas nocendi rei, a qua punitur, scilicet extrinsecus: maiorem putat potentiam, id est virtutem ad nocendum sibi, quam sit secundum veritatem.
Illi autem etc. Hic ostenditur punitionis gene-ralitas, primo ex parte temporis; secundo, ex parte personarum afflictorum: Deinde, si quisquam: tertio, ex parte causarum: Sive spiritus sibilans.
(Vers. 13. 14.). Quasi dicat: sic terrebantur magi; illi autem, scilicet Aegyptii, qui impotentem
vere noctem, id est fortem, quia tenebrosam valde et longam et nullo remedio illuminabilem; et ab infimis,
scilicet exaltatione vaporum et fumositatum grossarum aerem obscurantem; et ab altissimis , scilicet defectu irradiationis corporum caelestium, supervenientem, id est super eos venientem, eundem ramnum id est communem, dormientes, quia sicut dormiebat unus, sic alius, non melius.
Aliquando monstrorum exagitabantur timore, id est phantasmatum monstruosorum in somnis apparentium eis; lob septimo : " Terrebis me per somnia et per visiones horrore concuties ". Aliquando animae deficiebant traductione, id est quasi imminente exitu de corpore, et hoc vigilando, quando iam excitati erant: quia, sicut dicit Glossa, "nec vigilantes nec dormientes quiescere poterant, quia horrendis monstris et visionibus et terrore nimio circumdabantur". Subitaneus enim, id est repentinus, et insperatus, id est improvisus, quia cito et ex improviso, illis timor supervenerat, id est desuper, a divino iudicio: Isaiae quadragesimo septimo : " Veniet super te repente miseria, quam nescies ".
(Vers. 15.). Deinde, scilicet praeter praedicta mala, si quisquam ex illis, scilicet Aegyptiis, decidisset, scilicet in foveam vel hujusmodi, custodiebatur in carcere, id est in loco, in quo ceciderat, non valens inde exire, sine ferro reclusus, id est sine vinculis ferreis, quia vinculo tenebrarum omnes erant compediti, ut patet supra eodem .
(Vers. 16.). Si enim rusticus quis erat, id est ruris cultor, aut pastor, animalium, aut agri laborum operarius, ut messor vel vindemiator, praeoccupatus esset, scilicet illis tenebris extra domum suam: ineffugibilem sustinebat necessitatem, scilicet penuriam et afflictionem, quia nemo movit se tribus diebus de loco, in quo erat, ut patet Exodi decimo .
(Vers. 17. 18.). Una enim, id est communi, catena tenebrarum, scilicet exteriorum, omnes erant colligati, id est simul ligati. Nec tantum catena tenebrarum exteriorum, sed interiorum, scilicet infidelitatis et peccatorum: unde Proverbiorum quinto : " Funibus peccatorum suorum " quisque "constringitur ";item in Psalmo: "Funes peccatorum circumplexi sunt me". Sive enim spiritus etc. Bene dixi, quod necessitatem sustinebant, sive enim spiritus sibi sibilans, id est "Sibilus aurae tenuis", tertii Regum decimo nono : aut inter spissos ramos arborum avium sonus, id est cantos, suavis, tuavis, in quan tum erat de se idoneus ad delectandum magis quam ad terrendam: aut vis aquae decurrentis nimium, id est impetuose currentis, sicut currunt aquae torrentium.
Aut sonus validus praecipitantum petrarum, id est impetuose de altis locis cadentium, aut ludentium animalium cursus invisus, scilicet propter tenebrarum densitatem, animalium, scilicet mitium, ut iumentorum: aut mugienlium valida bestiarum vox, id est ferarum, aut ursorum, aut leonum, aut hujusmodi: aut resonans de altissimis montibus eclio, id est repraesentatio vocis animalium propter reverberationem montium vel petrarum: deficientes faciebant illos prae timore, scilicet omnia supra dicta: unde Glossa : "Undique miseri cruciabantur; quidquid enim auribus, vel oculis, vel quolibet sensu percipiebant, tanquam periculosum formidabant ".
Notandum autem, quod catena praedicta, mo-raliter loquendo, significat peccatorum progressum et connexionem, de qua Isaiae quinquagesimo octavo : "Si abstuleris de medio tui catenam ". Spiritus sibilans significat diaboli occultam suggestionem; Apocalypsis decimo sexto: " Vidi de ore draconis et de ore bestiae et de ore pseudoprophetae exire tres spiritus immundos in modum ranarum ". Avium sonus mavis, cogitationum delectationem: Sophoniae secundo : " Vox cantantis in fenestra ". Aqua decurrens, consensum in perpetrationem peccati, contra quod Ecclesiastici vigesimo quinto: " Non des aquae tuae exitum nec modicum ". Sonus petrarum cadentium, peccati exteriorem operationem: Iob decimo quarto : " Mons cadens defluit, et saxum transfertur de loco suo". Cursus animalium ludentium, pravam consuetudinem: Iob quadragesimo: "Omnes bestiae agri ludunt ibi". Valida vox bestiarum mugientium, apertam gloriationem de peccato perpetrato: contra quod in Psalmo : " Quid gloriaris in malitia "? Resonans echo, delectabilis peccati recordationem: Numerorum undecimo: " Recordamur piscium, quos comedebamus in Aegypto ".
Omnis enim etc. Hic tangitur poenae singularitas: et quia " opposita iuxta se posita magis elucescunt ", primo tangitur illuminatio aliorum: secundo, Aegyptiorum obtenebratio: Solis autem illis etc.; tertio, obtenebrationis meritum: Ipsi ergo.
(Vers. 19.). Bene dixi: Aegyptios compeditos vinculis tenebrarum et non alios: omnis enim orbis terrarum, scilicet excepta regione Aegypli, limpida " id est claro ", illustrabatur lumine, scilicet solis et caelestium luminarium, quamvis alibi essent multi peccatores in mundo; Matthaei quinto: " Solem suum facit oriri super bonos et malos ". Et non impeditis continebatur, id est conservabatur, non impeditis operibus, luminarium per densitatem tenebrarum: vel alio modo: non impeditis operibus, hominum aliorum ab Aegyptiis propter defectum lucis, cum alibi esset claritas lucis , quae ad operandum requiritur: unde Ioannis nono: "Operamini, dum dies est: venit enim nox, quando nemo potest operari ".
(Vers. 20.). Solis autem illis, scilicet Aegyptiis, superposita erat, scilicet a Deo, gravis nox, quia obscurior solito et longior: Iob trigesimo septimo : " Nos quippe involvimur tenebris ". Sox, dico, existens, imago, id est expressa repraesentatio, tenebrarum, scilicet aeternarum; quae scilicet imago tenebrarum, id est tenebrae imaginatae, superventura illis erat, scilicet in inferno: unde Matthaei vigesimo quinto: "Inutilem servum eiicite in tenebras exteriores "; item Iob decimo: " Terram miseriae et tenebrarum " etc. Et quia tam graves tenebras patiebantur, et non immerito: ipsi ergo sibi erant graviores tenebrae , id est causa graviorum tenebrarum, supple: quam patiebantur, id est superventurum sibi in inferno: unde Iob trigesimo quarto: " Novit opera eorum, et idcirco inducet noctem, et conterentur ". Vel: ipsi erant graviores tenebrae, id est periculosiores per excaecatiooem cordis: " excaecavit enim eos malitia eorum ", supra secundo ; ad Ephesios quinto: " Eratis aliquando tenebrae"; aliqui libri habent: graviores tenebris, scilicet exterioribus, propter remorsum conscientiae.