Similiter celebratur officium a die Nativitatis Domini usque
ad octavam Epiphaniae, excepto, quod ad omnes horas
incipiendo a Vesperis diei dicatur hic psalmus.
Exultate Deo adjutori nostro: jubilate Domino Deo vivo et vero in voce exultationis.
Quoniam Dominus excelsus, terribilis: rex magnus super omnem terram.
Quia sanctissimus Pater de coelo rex noster ante saecula, misit Filium suum de alto: et natus fuit de beata virgine Maria.
Ipse invocabit me: Pater meus es tu: et ego primogenitum ponam illum excelsum prae regibus terrae.
In illa die mandavit Dominus Deus misericordiam suam: et nocte canticum ejus.
Haec est dies, quam fecit Dominus: exultemus et laetemur in ea.
Quia sanctissimus puer dilectus datus est nobis et natus fuit pro nobis in via et positus in praesepio: quia non habebat locum in diversorio.
Gloria in altissimis Domino Deo: et in terra pax hominibus bonae voluntatis.
Laetentur coeli, et exultet terra, commoveatur mare et
plenitudo ejus: gaudebunt campi et omnia, quae in eis sunt.
Cantate ei canticum novum: cantate Domino omnis terra.
Quoniam magnus Dominus et laudabilis nimis: terribilis
est super omnes deos.
Afferte Domino patriae gentium, afferte Domino gloriam et honorem: afferte gloriam nomini ejus.
Tollite corpora vestra et bajulate sanctam crucem ejus: et sequimini usque in finem praecepta ejus. Gloria Patri etc.
Antiphona. Sancta Maria virgo, non est tibi similis nata in mundo etc.
Gloria Patri etc.