Non sit necessarium; tertio modo ita quod utrumque sit necessarium per seipsum quantum ad suum esse discretum, sed concomitantia non sit necessaria sed possibilis. Quartum autem, scilicet quod / quantum / quantum ad utrumque sit possibilitas et non necessitas, poni non potest, ex quo / uterque / utrumque / eorum ponitur necesse esse. Primum autem horum esse non potest, quia contradictionem implicat: ex hoc enim aliquid dicitur esse necesse per se quod non indiget ad suum esse quod aliquid aliud sit; igitur esse suum potest esse sine quolibet alio; concomitantia igitur eius ad aliud est possibilis et non necessaria. Similiter secundum esse non potest, quia sic utrumque eorum erit necesse esse per aliud tantum et non per seipsum; utrumque igitur erit / aut- / possibile per se et necessarium per aliud; ergo / uni eorum / acquiritur necessitas ex alio; aut igitur secundum quod illud aliud habet necessitatem, aut secundum quod habet possibilitatem; non secundum quod habet necessitatem, quia necessitas etiam illius non est ei nisi ex hoc quod dicitur acquirere necessitatem ex / eo / illo,/ sic enim neutri eorum necessitas acquireretur / vel aliquid erit causa sui ipsius, quod est impossibile, nam quod est causa causae etiam est causa effectus /; similiter unum non potest acquirere necessitatem ex alio secundum quod illud aliud habet possibilitatem; sic enim possibilitas illius esset causa necessitatis huius, possibilitatis autem illius non est causa aliquid quod sit ex parte huius; ergo hoc absolute est necesse esse ex alio, et est causatum, et illud aliud erit simpliciter eius causa, et sic non erunt aequalia in necessitate essendi.
Et praeterea, si ex possibilitate illius acquiritur huic necessitas essendi, possibilitas autem essendi illius est etiam eo non non existente, ergo etiam eo non existente, hoc est necesse esse, et sic / non se concomitantur / concomitantia eorum non erit necessaria. Si autem ponatur tertium, scilicet quod / nemo / utrumque eorum sit necessarium per seipsum et concomitantia eorum sit possibilis, non necessaria, oportet quod habeat concomitantia huiusmodi aliquam causam. Non autem causa eius potest esse alterum eorum, quia sic, posito / aliquo eorum / eo / sequeretur quod esset concomitantia praedicta / et ita esse uni / aut alteri / non posset esse sine concomitantia praedicta / quae sine esse alterius esse non potest / et ita sequeretur quod illud quod est causa habitudinis praedictae esse causa / illi / esse / quod sine habitudine tali / eius sine quo habitudo talis / non potest intelligi,/ et sic unum eorum erit causatum et aliud causa. Relinquitur ergo quod haec habitudo accidentaliter se habeat ad utrumque, et ita erit ex aliqua tertia causa coniungente illa duo. Neuter / neutrum / ergo eorum erit prima causa sed habebit causam superiorem. Sic igitur non potest poni quod sint plura quorum / utrum- / quodlibet sit necesse esse. Et ita oportet ponere unum deum tantum. Que # ergo conveniunt # praeter esse suum completum est accidens # aut # ostens- # utriusque # ponitur # ergo # duo pr- # item. Si necessitas essendi attribuitur alicui, aut necessitas essendi habebit necessariam habitudinem ad illud cui attribuitur, aut non. Si habet necessariam habitudinem ad illud cui attribuitur aut non. Si habet necessariam habitudinem ad illud, ergo non