Ad secundam quaestionem dicendum quod poena temporalis est duplex.
Una quae / consequitur / debetur peccato originali, et haec / fundatur super corruptione naturae, sicut fames, sitis et caetera huiusmodi / quae sequuntur ex principiis naturae corruptae /p alia est poena temporalis quae debetur / quae debetur personae ratione culpae originalis vel ratione actualis / culpae veniali vel ex genere vel ex eventu, scilicet quae per confessionem facta est venialis vel per contritionem.
Christi ergo passio sufficiens fuit quantum in se est ad tollendum omnem poenam, quia per eam satisfecit sufficienter pro omnibus peccatis, sed per efficientiam poena illa quae in corruptione naturae fundatur non tollitur quousque ipsa corruptio naturae tolletur secundum se, quod erit simul / in omnibus / in resurrectione gloriosa quantum ad omnes qui vim passionis christi in se susceperunt christo per fidem et caritatem coniuncti. Nunc autem dum singulariter / curantur / curatio / per passionem christi liberantur, non fit curatio quantum ad ea quae naturae sunt nisi in quantum natura inficit hanc personam; unde curantur quantum ad actus personales et quantum ad ea quae personae debentur.
Poena autem / temporalis / quae peccato actuali debetur diminuitur per passionem christi et tanto plus quanto est maior / caritas / participatio passionis christi. Et ideo potest esse tanta contritio quod totam poenam temporalem aufert.
Ad primum ergo dicendum quod poena temporalis iniungitur vel ad exercitium virtutis, ut homo christo passo conformetur, et ut quanto eius similior passioni fuerit tanto redemptionis, quae per passionem eius est, magis particeps fiat; vel ad delendum reliquias peccati, quae per contraria delectationibus peccati tolluntur.
Ad secundum dicendum #
Poena autem illa quae personae debetur totaliter tollitur quando aliquis baptizatur quia baptismus efficaciam habet a passione christi, per quam homo renascitur in christo, sed peccata quae postmodum committit #
Poena autem illa quae personae debetur tollitur secundum quod persona passioni christi coniungitur / coniungitur autem passioni dupliciter.
Uno modo / in / per / baptismo / baptismum) in quo ipsius passionis sacramentum sumit consepultus cum christo per baptismum in morte. Unde totaliter a poena illa liberatur quia baptismus non requirit gemitum exteriorem, interiorem autem requirit ne fictus accedat. In / alio modo / conf- / coniungitur per conformitatem passionis sicut in paenitentia. Unde poena temporalis necessaria est ut conformet nos christo patienti non solum per modum sacramenti sed secundum similitudinem rei; tamen poena illa minuitur ex virtute passionis christi.
Ad primum ergo dicendum quod poena temporalis #