CAPUT VIII. De diffinitionibus motus.
CAPUT IX. De divisionibus motus.
CAPUT XVI. De aevo et aviterno.
SECUNDA PARS DE COELO ET MUNDO.
CAPUT I. Quod unus est mundus.
TERTIA PARS DE GENERATIONE ET CORRUPTIONE.
CAPUT II. Opiniones de elementis.
CAPUT III. De qualitatibus lemcniorum.
CAPUT VII. De grandine qui dicitur lapis.
CAPUT XIV. De quinque proprietatibus ventorum.
CAPUT XX. De effectibus fulminis.
CAPUT XXIV. De loco tonitrui et coruscationis.
CAPUT XXV. Quam virtutem tonando Jupiter habeat.
CAPUT XXXI. De coloribus nubium.
CAPUT V. De potentiis animae vegetabilis.
CAPUT VI. De potentiis animae sensibilis.
CAPUT XV. De virtute quae est imaginatio.
CAPUT XVI. De virtute imaginativa.
CAPUT XVII. De somno ei vigilia.
CAPUT XX. De virtute motiva motu naturali.
CAPUT XXIII. De virtute motiva exteriori.
CAPUT XXIV. De potentiis animae rationalis.
CAPUT XXV. Utram intellectus habeat organum.
CAPUT XXVI. De objecto virtutis intellectivae.
CAPUT XXVIII. De virtute intellectiva separabili.
CAPUT XXIX. De intellectu possibili.
CAPUT XXX. De intellectu agente.
Quia dietum est de corpore mobili in libro Physicorum secundum se, dicendum est consequenter de corpore mobili contracto. Et primo de ingenerabili et incorruptibili quod est coelum : ut enim dicit Aristoteles in primo Physicorum , ''ex universalibus in singularia pervenire oportet :unde pueri primo appellant omnes viros patres, et matres foeminas : post autem determinant horum unumquodque. Primo ergo notandum est, quod unus est mundus corporalis, et non plures. Secundo, quod coelum est Unitum. Tertio, quod omnia corporalia sunt in coelo, et nullum extra. Quarto, quod coelum non est elementum nec elementatum. Quinto dicendum est de mobibilitate coeli respectu rerum corporalium inferiorum. Sexto, de motu coeli.
Et quod tantum sit unus mundus corporalis, et non plures, Aristoteles sic probat dicens : ''Ponamus quod sint duo mundi : aut ille alius mundus erit similis huic mundo in rebus, aut nomino tamtum. Si erit ei similis in rebus : ergo ista terra erit similis illi terrae, et e converso : et illa aqua erit similis isti aquae, et sic de aliis : sed quae sunt ejusdem naturae, tendunt ad eumdem locum : ergo ista terra et illa tendunt ad eumdem locum, et illa aqua et ista, et sic de aliis : sed quaecumque tendunt ad eumdem locum, sunt res ejusdem mundi : ergo omnes res sunt unius mundi : ergo tantum est unus mundus corporalis, et non alius. Si dicatur quod ille alius mundus est similis huic mundo in nomine tantum : ergo cum non sint aliae res quam res istius mundi, non erit ille mundus realis vel corporalis, sed tantum intellectualis sive archetypus, de quo non est dubium quin sit.